Page images
PDF
EPUB

56. Medea to Jason.

Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum:
Vix illud radiis solis adire licet.

Sunt in eo, fuerantque diu, delubra Dianae:
Aurea barbarica stat dea facta manu.

Nostin', an exciderunt mecum loca? Venimus illuc;
Orsus es infido sic prior ore loqui:

Ius tibi et arbitrium nostrae Fortuna salutis
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem iuvat ipsa potestas.
Sed tibi servatus gloria maior ero.

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen;
Per genus et numen cuncta videntis avi;
Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae;
Et si forte alios gens habet ista deos:
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum,
Quod si forte virum non dedignare Pelasgum;
(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?)
Spiritus ante meus tenues vanescat in auras,
Quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Iuno, sacris praefecta maritis,

Et dea, marmorea cuius in aede sumus.

Haec animum (et quota pars haec sunt?) movere puellae Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.

Vidi etiam lacrimas: an pars et fraudis in illis?

Sic cito sum verbis capta puella tuis.

Ov., Her., xii. 67-92.

57. The Prophecy of Carmentis.

Dique petitorum, dixit, salvete locorum;
Tuque novos caelo terra datura deos:

Fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum nymphae, Naïadumque chori;
Este bonis avibus visae natoque mihique:
Ripaque felici tacta sit ista pede.

Fallor? an hi fient ingentia moenia colles?
Iuraque ab hac terra caetera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum ?

Et iam Dardaniae tangent haec littora pinus.
Hic quoque caussa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice caesus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges.
Obruet hostiles ista ruina domos.

Urite victrices Neptunia Pergama flammae;
Nunc minor hic, toto est altior orbe cinis.
Jam pius Aeneas sacra, et, sacra altera, patrem,
Afferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.

Ov., Fast., i. 509-528.

58. Panegyric of Augustus.

Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
Dum canimus sacras alterno pectine Nonas.
Maximus hinc Fastis accumulatur honos.
Deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
Quid volui demens elegis imponere tantum
Ponderis Heroi res erat ista pedis.

Sancte Pater patriae, tibi Plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen, Eques.
Res tamen ante dedit. Sero quoque vera tulisti
Nomina: iam pridem tu Pater orbis eras.
Hoc tu per terras, quod in aethere Iupiter alto,
Nomen habes. Hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedas: facit hic tua magna tuendo
Moenia: tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit.
Hoc duce Romanum est Solis utrumque latus.
Tu breve nescio quid victae telluris habebas;

Quodcunque est alto sub Iove, Caesar habet.
Tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas.
Tu recipis luco, repulit ille nefas.

Vis tibi grata fuit: florent sub Caesare leges.
Tu Domini nomen, Principis ille tenet.
Te Remus incusat; veniam dedit hostibus ille.
Caelestem fecit te pater; ille patrem.

Ov., Fast., ii. 119–144.

59. Medea's Soliloquy.

Frustra, Medea, repugnas;

Nescio quis deus obstat, ait: mirumque, nisi hoc est,
Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur ?
Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,
Ne pereat, timeo? Quae tanti caussa timoris ?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis: aliudque cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora proboque:
Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
Ureris, et thalamos alieni concipis orbis?

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille
Occidat, in dis est: vivat tamen; idque precari
Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason?
Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas,
Et genus, et virtus? Quem non, ut caetera desint,
Forma movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore,
Concurretque suae segeti tellure creatis
Hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tunc me de tigride natam,
Tunc ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum,
Terrigenasque feros, insopitumque draconem ?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes sine me det lintea ventis,
Virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem : cogamque in foedera testes
Esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem
Pelle moram.

Ov., Met., vii. 11-48.

60. Animal Life should be sacred.

Heu quantum scelus est in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus,
Alteriusque animantem animantis vivere leto!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra creat, nil te nisi tristia mandere saevo
Vulnera dente iuvat, ritusque referre Cyclopum?
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis
Et male morati poteris ieiunia ventris ?

At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
Fetibus arboreis et quas humus educat, herbis
Fortunata fuit, nec polluit ora cruore.
Tunc et aves tutae movere per aëra pennas,
Et lepus impavidus mediis erravit in arvis,
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
Cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum,
Corporeasque dapes avidam demersit in alvum,
Fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
Incaluisse putes maculatum sanguine ferrum.

Ov., Met., xv. 88-107.

61. Ovid beseeches Augustus to relent.

His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
Fiat ab ingenio mollior ira meo.

Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo.
Non adeo nostro fugit ab ore pudor.

Sed, nisi peccassem, quid tu concedere posses?
Materiam veniae sors tibi nostra dedit.

Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat
Iupiter; exiguo tempore inermis erit.

Nunc, ubi detonuit, strepituque exterruit orbem,
Purum discussis aëra reddit aquis.

Iure igitur genitorque deum rectorque vocatur :
Iure capax mundus nil Iove maius habet.
Tu quoque, quum patriae rector dicare paterque;
Utere more dei nomen habentis idem.

Idque facis nec te quisquam moderatius unquam
Imperii potuit frena tenere sui.

Tu veniam parti superatae saepe dedisti,
Non concessurus quam tibi victor erat.
Divitiis etiam multos et honoribus auctos
Vidi, qui tulerant in caput arma tuum :
Quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram:
Parsque simul templis utraque dona tulit:
Utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem ;
Sic, cur se victum gaudeat, hostis habet.
Caussa mea est melior: qui nec contraria dicor
Arma nec hostiles esse secutus opes.

Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
Per te, praesentem conspicuumque deum;
Hunc animum favisse tibi, vir maxime: meque,
Qua sola potui, mente fuisse tuum.

Ov., Tr., ii. 27-56.

62. A Lover chides a Stream which bars his Path.

Amnis, arundinibus limosas obsite ripas,

Ad dominam propero; siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes, nec quae sine remigis ictu
Concava traiecto cymba rudente vehat.
Parvus eras, memini; nec te transire refugi :
Summaque vix talos contigit unda meos.
Nunc ruis apposito nivibus de monte solutis,
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
Quid properasse iuvat? quid parva dedisse quieti
Tempora? quid nocti conseruisse diem?

Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
Sic aeternus eas, labere fine tuo.

Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina deberent iuvenes in amore iuvare:
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur, et gelidis incaluisse vadis.

Te quoque credible est aliqua caluisse puella:
Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
Dum loquor, increvit vastis spatiosius undis,

Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen ?
Si tibi per terras maxima fama foret?

« PreviousContinue »