Page images
PDF
EPUB

Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
Saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
Et, quum frigida mors anima seduxerit artus,
Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas;
Audiam, et haec Manes veniet mihi fama sub imos.
Virg., Aen., iv. 362-387.

42. The Visions of a troubled Spirit.

Tum vero infelix fatis exterrita Dido Mortem orat; taedet coeli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat, Vidit, turicremis quum dona imponeret aris, (Horrendum dictu) latices nigrescere sacros, Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum Coniugis antiqui, miro quod honore colebat, Velleribus niveis et festa fronde revinctum. Hinc exaudiri voces et verba vocantis Visa viri, nox quum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri, et longas in fletum ducere voces. Multaque praeterea vatum praedicta priorum Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem In somnis ferus Aeneas; semperque relinqui Sola sibi, semper longam incomitata videtur Ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra: Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas; Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes, Armatam facibus matrem et serpentibus atris Quum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Virg., Aen., iv. 450-473.

43. Grief in the stillness of Night.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant

Aequora, quum medio volvuntur sidera lapsu,
Quum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
At non infelix animi Phoenissa, neque unquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
Accipit. Ingeminant curae, rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
En, quid ago? rursusne procos irrisa priores
Experiar, Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim toties iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
Iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos,
Et bene apud memores veteris stat gratia facti ?
Quis me autem (fac velle) sinet? ratibusve superbis
Invisam accipiet? Nescis, heu perdita! necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes?
An Tyriis omnique manu stipata meorum
Inferar, et quos Sidonia vix urbe revelli,
Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu, lacrimis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides, cineri promissa Sychaeo!

Virg., Aen., iv. 522–552.

44. Juno inveighs against the Trojans.

Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troia viros Medias acies mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi?
Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumtae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit Optato conduntur Thybridis alveo,

Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithum valuit; concessit in iras
Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae ;

Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem?
Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

Vincor ab Aenea! Quod si mea numina non sunt
Magna satis

usquam est.

dubitem haud equidem implorare, quod

Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus:
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseis praegnans ignes enixa iugales;

Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.

Virg., Aen., vii. 293-322.

45. The Mother of Euryalus laments the Death of her Son.

Hunc ego te, Euryale, adspicio? tune, illa senectae
Sera meae requies, potuisti linquere solam,
Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,
Affari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus date praeda Latinis
Alitibusque iaces! nec te tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
Urgebam, et tela curas solabar aniles.

Quo sequar? aut quae nunc artus, avulsaque membra,
Et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,
Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
Coniicite, o Rutuli; me primam absumite ferro;
Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:
Quando aliter nequeam crudelem abrumpere vitam.
Virg., Aen., ix. 479-495.

46. Numanus taunts the Trojans with Effeminacy.

Non pudet obsidione iterum valloque teneri,
Bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt!
Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit?
Non hic Atridae, nec fandi fictor Ulixes.
Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus, saevoque gelu duramus et undis;
Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant;
Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque assueta iuventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum
Terga fatigamus hasta: nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galea premimus; semperque recentcs
Comportare iuvat praedas, et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis:
Desidiae cordi; iuvat indulgere choreis;

Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
Idaeae, sinite arma viris, et cedite ferro.

Virg., Aen., ix. 595-617.

47. Lament of Evander over his Son.

Non haec, o Palla, dederas promissa parenti.
Cautius ut saevo velles te credere Marti!
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
Et praedulce decus primo certamine posset.
Primitiae iuvenis miserae! bellique propinqui
Dura rudimenta ! et nulli exaudita deorum

Vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
Felix morte tua, neque in hunc servata dolorem.
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,
Atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera, nec, quas

Iunximus hospitio, dextras; sors ista senectae

Debita erat nostrae.

Mors natum

Quod si immatura manebat

caesis Volscorum millibus ante,

Ducentem in Latium Teucros, cecidisse iuvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,

Quam pius Aeneas, et quam magni Phryges, et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
Esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite, et haec memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invisam, Pallante peremto,
Dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
Fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero;
Nec fas: sed nato Manes perferre sub imos.

Virg., Aen., xi. 152-181.

48. Horace to Virgil on Quintilius' Death.

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam Pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget? cui pudor et iustitiae soror,
Incorrupta fides, nudaque veritas,
Quando ullum invenient parem?

Multis ille bonis flebilis occidit:
Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.

Quod si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,

Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.

« PreviousContinue »