Page images
PDF
EPUB

esse commotum. Neque is sum, qui, si cui forte videor plus, quam ceteri, qui aeque, atque ego, sunt occupati, versari in studio litterarum his delecter, aut utar omnino litteris, quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros: quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur, ut satis superque prudentes sint, qui illorum prudentiam, non dicam assequi, sed, quanta fuerit, perspicere possint: qui statas sollemnesque caerimonias pontificatu, rerum bene gerendarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum explanationes Etruscorum disciplina contineri putarunt: quae quidem tanta est, ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem Urbis inflammandae delendique imperii coniurationem non obscure nobis paullo ante praedixerint. Deinde etiam cognovi, multa homines doctissimos sapientissimos que et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquesse. Quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eiusmodi sunt, ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. Et enim quis est tam vecors, qui aut, quum suspexerit in caelum, deos esse non sentiat, et ea, quae tanta mente fiunt, ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac neccessitudinem persequi possit, causi fieri putet: aut quum deos esse intelexerit, non intelligat, eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus: tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione, atque hae una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus. Cic., Har. Resp., ix. 18, 19.

79. Livy's respect for Ancestral Belief.

Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi, vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus fit animus; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata; facem in coelo conspectam, et bovem feminam locutam

publice ali. Minturnis quoque per eos dies coeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter, in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse: alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia; palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat: alterum, quod in loco peregrino, Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius, ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. Quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent, ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri praeierunt, facta. Livy, xliii. 13.

80. The Roman Religion is Local, and cannot be transplanted to Veii or elsewhere.

"Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus: sacrificiis sollennibus non dies magis stati, quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium admiratione, quam vestra, conspectum est; quum inter Gallica tela degressus ex arce sollenne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet ? et pontifices flaminesque negligentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollenni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat, aut ea nos Veiis facturos, aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest. Et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos; in Iovis epulo num alibi, quam in Capitolio,. pulvinar suscipi potest? Quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus eustodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive, tuque Quirine pater? Haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis? Livy, V., lii. 1-3.

:

1

81. The Influence of Augury.

Maximum autem et praestantissimum in republica ius est augurum cum auctoritate coniunctum. Neque vero hoc, quia sum ipse augur, ita sentio, sed quia sic existimare nos est necesse. Quid enim maius est, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis, et summis potestatibus comitiatus et concilia, vel instituta dimittere, vel habita rescindere? Quid gravius, quam rem susceptam dirimi, si unus augur "alio die" dixerit? quid magnificentius, quam posse decernere, ut magis tratu se abdicent consules? quid religiosius, quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare? quid? legem, si non iure rogata est, tollere? ut Titiam decreto collegii; ut Livias, consilio Philippi, consulis et auguris: nihil domi, nihil militiae, per magistratus gestum, sine eorum auctoritate posse cuiquam probari? Age, iam ista video fateorque esse magna: sed est in collegio vestro inter Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio: nam eorum ego in libros incidi: quum alteri placeat, auspicia ista ad utilitatem esse reipublicae composita: alteri disciplina vestra quasi divinare videatur prorsus posse. Hac tu de re, quaero, quid sentias. M. Egone? Non video cur esse divinationem negem.

Nec vero Romulus noster auspicato Urbem condidisset, neque Attii Navii nomen memoria floreret, tam diu, nisi hi omnes multa ad veritatem admirabilia dixissent. Sed dubium non est, quin haec disciplina et ars augurum evanuerit iam et vetustate et negligentia. Itaque neque illi assentior, qui hanc scientiam negat umquam in nostro collegio fuisse; neque illi, qui esse etiam nunc putat; quae mihi videtur apud maiores fuisse dupliciter, ut ad reipublicae tempus nonnumquam, ad agendi consilium saepissime pertineret. Cic., Leg., II. xii., xiii.

31-33.

82. Cicero's Compendium of Religious Legislation.

Ad divos adeunto caste. Pietatem adhibento: opes amovento. Qui secus faxit, deus ipse vindex erit. Separatim nemo habessit deos, neve novos, sive advenas, nisi publice ascitos, privatim colunto. Constructa a patribus delubra in urbibus habento, lucos in agris habento et larum sedes. Ritus familiae patrumque servanto. Divos et eos, qui caelestes semper habiti, colunto, et ollos, quos endo caelo merita locaverunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum mentem, virtutem,

pietatem, fidem: earumque laudum delubra sunto: neve ulla vitiorum sacra sollemnia obeunto. Feriis iurgia amovento, easque in famulis, operibus patratis, habento: itaque ut ita cadat in annuis anfractibus, descriptum esto: certasque fruges, certasque bacas sacerdotes publice libanto: hoc certis sacrificiis ac diebus. Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto. Idque ne committi possit, ad eam rem, rationem, cursus annuos sacerdotes finiunto: quaeque quoique divo decorae grataeque sint hostiae, providento. Divisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Quoque haec privatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem duo genera sunto: unum, quod praesit caerimoniis et sacris: alterum, quod interpretetur fatidicorum et vatum effata incognita, quorum senatus populusque asciverit. Interpretes autem Iovis optimi maximi, publici augures, signis et auspiciis postea vidento, disciplinam tenento. Sacerdotesque vineta virgetaque et salutem populi auguranto, quique agent rem duelli, quique popularem, auspicium praemonento, ollique obtemperanto: divorumque iras providento, iisque apparento: caelique fulgura regionibus ratis temperanto: urbemque et agros et templa liberata et effata habento: quaeque augur iniusta, nefasta, vitiosa, dira defixerit, inrita infectaque sunto: quique non paruerit, capital esto. Cic., Leg., II. viii. 19, 20, 21.

83. Cicero's Compendium of Religious Legislation.

Foederum, pacis, belli, induciarum oratores, fetiales, iudicesve sunto. Bella disceptanto. Prodigia, portenta ad Etruscos haruspices, si senatus iussit, deferunto: Etruriaque principes disciplinam docento. Quibus divis creverint, procuranto: iidemque fulgura atque obstita pianto. Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla, quae pro populo rite fient: neve initianto, nisi, ut assolet Cereri, Graeco sacro. Sacrum commissum, quod neque expiari poterit, impie commissum esto: quod expiari poterit, publici sacerdotes expianto. Ludis publices, quod sine curriculo et sine certatione corporum fiat, popularem laetitiam in cantu et fidibus et tibiis moderanto, eamque cum divum honore iungunto. Ex patriis ritibus optima colunto. Praeter Idaeae matris famulos eosque iustis diebus, ne quis stipem cogito. Sacrum sacrove commendatum qui cleperit rapsitque, parricida esto. Periurii poena divina exitium, humana dedecus. Incestum pontifices supremo sup

plicio sanciunto. Impius ne audeto placare donis iram deorum, Caute vota reddunto. Poena violati iuris esto. Quocirca ne quis agrum consecrato. Auri, argenti, eboris sacrandi modus esto. Sacra privata perpetua manento. Deorum manium iura sancta sunto. Sos leto datos, divos habento: sumptum in ollos luctumque minuunto. Cic., Leg., II. ix. 21, 22.

84. Laws and Regulations to be observed by the Flamen Dialis; from Fabius Pictor.

Equo Dialem flaminem vehi religio est: classem procinctam extra pomoerium, id est, exercitum armatum, videre: idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas nunquam est. Item annulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est, flaminis Dialis domo, nisi sacrum, efferri, ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est: et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altins praetentos non succidet. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet: et de eo lecto trinoctium continuum non decubat : neque in eo lecto cubare alium fas est; neque apud eius lecti falcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie festatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est: sub tecto, uti libet;" et non pridem a pontificibus constitutum Massurius Sabinus scripsit, et alia [talia] quaedam remissa : gratiamque aliquot caerimoniarum factam dicit. "Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est. Tunicam intimam, nisi in locis tectis, non exuit, ne sub coelo, tanquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haud quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, nunquam ingreditur: mortuum nunquam attingit: funus tamen exsequi, non est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt quas flaminicas Diales seorsum aiunt observitare; veluti est: quod bene nato operitur: et quod in rica surculum de arbore felici habet: et quod scalas, [nisi] quae Graece xhipaxes appellantur, escendere ei plus tribus

« PreviousContinue »