vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur, et permaneret tamen. Disp., I. xii. 26-27. 62. "Mors Ianua Vitae." Cic., Tusc. Quum venerit dies ille qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hoc, ubi inveni, relinquam: ipse me diis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor. Per has mortalis aevi moras, illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum novem mensibus nos tenet maternus uterus, et praeparat non sibi, sed illi loco in quem videmur emitti, iam idonei spiritum trahere, et in aperto durare: sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium naturae maturescimus partum. Alia origo nos exspectat, alius rerum status. Nondum coelum, nisi ex intervallo, pati possumus. Proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Dies iste, quem tanquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus! quid cunctaris, tanquam non prius quoque, relicto, in quo latebas, corpore, exieris ? Haeres et reluctaristum quoque magno nisu matris expulsus es. Quid ista sic diligis, quasi tua? Istis opertus es. Veniet qui te revelet dies, et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat. Hinc nunc quoque tu quantum potes, subvola: utique etiam necessariis, quae cohaerebunt, alienus. Iam hinc, altius aliquid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo, et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor, tot sideribus inter se lumen miscentibus. Nulla serenem umbra turbabit: aequaliter splendebit omne coeli latus dies et nox, aëris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse dices, quum totam lucem totus adspexeris: quam nunc, per angustissimas oculorum vias, obscure intueris, et tamen admiraris tam procul. Quid tibi videbitur divina lux, quum illam suo loco videris? Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos omnium rerum esse testes ait, illis nos approbari, illis in futurum parari iubet, et aeternitatem proponere. Sen., Ep. xvii., 2 (102), 22–29. 63. "Not lost, but gone before." Tu ergo in eo ipso fano quod ad nominis tui memoriam ac cultum votum dedicatumque est, et laudari te et coli senties. Maxime autem laetaberis in eo quod et eum tibi quem maxime debui honorem persolverim, et me simul iniquissimo fortunae imperio penitus exsolverim. Nosti enim, quam semper alacri fortique animo cunctis casibus restiterim: ut ne me quidem pulsum patria omnique plane dignitate spoliatum, tum acri impetu frangere ac deiicere fortuna potuerit. Cum inimicis autem quanta contentione decertaverim, quaeque mea fuerit in iis refutandis frangendisque virtus et constantia, norunt omnes, qui varios civitatis nostrae casus curiose notaverunt. Quum vero, Tullia, te mihi extremo loco fortuna ademisset, tum equidem intellexi, quantum illa in rebus posset humanis, quantaque adversus me ipsum vi ac potestate niteretur. Itaque nihil habui quod dicerem, nisi, cedo, et manum tollo, quum, tam gravi accepto volnere, plane dolore perculsus atque afflictus essem. Nunc autem, et praeceptis sapientiae adversus omnes fortunae vim confirmatus, et, te consecrata in caelumque recepta, tanta affectus voluptate ac laetitia, quantam animo capere maximam possum, exsultare plane videor, victorque de fortuna ac de omni prorsus dolore triumpho. Tu ergo, quando me insigni et excellenti tuarum laude memoriaque virtutum tam praeclare iuvisti: nunc, ab hominibus seiuncta, non me desereus, sed aliquando respectans, perduc eo, ubi tua tandem collocutione conspectuque fruar; ut et parenti tui amantissimo, quam potissimum optare debes, gratiam referas, et ego multo mihi gratiorem multoque iucundiorem congressum nostrum futurum intelligam, quam insuavis et acerbus digressus fuit. Consol. Cic. ascript., p. 1213, ed. Nobbe. 64. Immortality taught by the Druids. Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum Aut solis nescire datum: nemora alta remotis Mors media est. Certe populi, quos despicit Arctos, Maximus haud urget, leti metus. Inde ruendi Lucan., i. 450-462. 65. On Suicide. Cato autem sic abiit e vita, ut caussam morienai nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis Deus, iniussu hinc nos suo demigrare: quum vero caussam iustam Deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis: nae ille, medius fidius, vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec tamen illa vincla carceris ruperit: leges enim vetant; sed tamquan a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a Deo evocatus atque emissus exierit. Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus, quum a voluptate, id est a corpore, quum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, quum a republica, quum a negotio omni sevocamus animum? Quid, inquam, tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? Secernere autem à corpore animum nec quidquam aliud est, quam emori discere. Cic., Tusc. Disp., I. xxx. 74, 75. 66. Under the Tyranny of the Emperors we find Suicide recommended. Non possis itaque de re in universum pronuntiare, quum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit, an exspectanda. Multa enim sunt, quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic iniicienda sit manus? Quemadmodum navim eligam navigaturus et domum habitaturus, ita mortem, utique qua sum exiturus e vita, meliorem. Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior utique mors longior. In nulla re magis, quam in morte, morem animo gerere debemus. Exeat qua impetum cepit: sive ferrum appetit, sive laqueum, sive aliquam potionem venas occupantem, pergat, et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis approbare quisque debet, mortem sibi. Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: Aliquis dicet, me parum fortiter fecisse; aliquis, nimis timere; aliquis, fuisse aliquod genus mortis animosius. Vis tu cogitare, id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet? Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias. Alioqui aderunt, qui de facto tuo male existiment. Invenies etiam professos sapientiam, qui vim afferendam vitae suae negent, et nefas iudicent ipsum interemtorem sui fieri: exspectandum esse exitum, quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertati viam claudere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos. Ego exspectem vel morbi crudelitatem, vel hominis, quum possim per media exire tormenta, et adversa discutere? Hoc est unum, cur de vita non possimus queri: neminem tenet. Sen., Ep. viii., 1 (70), 9–13. 67. The excuses Men invent for Sin. Sunt, in Fortunae qui casibus omnia ponunt, Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. Dummodo vel caecus teneam, quos abnego, numos. Juv., xiii. 86-107. 68. The Punishments of the Lower World may be endured on Earth. Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem Aut alia quavis scindunt cuppedine curae. Cerberus et furiae iam vero et lucis egestas Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant. Lucr., iii. 978-983; 992-1002; 1011-1023. 69. ὑστερόποινον πέμπει παραβάσιν Ερινύν. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. Religiones mehercule ipsae, quae illam belluam cadere viderunt, commovisse se videntur, et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque obtestor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat: vestrae tum arae vestrae religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finesque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum, sacrarium Bonae Deae, quod est in fundo T. Sextii Galli, in primis honesti et ornati adolescentis, ante ipsam, inquam, Bonam |