Page images
PDF
EPUB

neque eo quo pervenire volumus semitae tritae; neque non in tramitibus quaedam obiecta, quae euntem retinere possent. Quo verborum novorum ac veterum discordia omnis. In consuetudine communi quot modis literarum commutatio sit facta qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum; reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione: quae quoniam in superioribus libris, quoins modi essent, exemplis satis demonstravi, hic commonendum esse modo putavi. Varr., L. L., V. iii.

171. Grammar.-A Philological Account of some words which have been Contracted or otherwise Altered for the sake of Euphony.

Saepe brevitatis caussa contrahebant, ut ita dicerent, “multi' modis, vas' argenteis, palm' et crinibus, tecti' fractis." Quid vero licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut "duellum" bellum et "duis" bis, sic "Duellium" eum, qui Poenos classe devicit, "Bellium" nominaverunt, quum superiores appellati essent semper "Duellii." Quin etiam verba saepe contrahuntur, non usus caussa, sed aurium. Quomodo enim vester "Axilla" Ala factus est, nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e "maxillis" et "taxillis" et "vexillo" et "paxillo" consuetudo elegans Latini sermonis evellit. Libenter etiam copulando verba iungebant, ut "sodes" pro "si audes," "sis" pro "si vis." Iam in uno "capsis" tria verba sunt. "Ain"" pro "aisne,” "nequire" pro "non quire," "malle" pro "magis velle," "nolle" pro "non velle," "dein" etiam saepe et "exin" pro "deinde" et "exinde" dicimus. "Isdem campus habet," inquit Ennius et "In templis isdem" probavit. At "eisdem" erat verius, nec tamen "eisdem," ut opimius. Male sonabat "iisdem;" impetratum est a consuetudine, ut peccare suavitatis caussa liceret. Et pomeridianas quadrigas" quam "postmeridianas" libentius dixerim et " "mehercule quam "mehercules. Non scire" quidem barbarum iam videtur; "nescire" dulcius. Ipsum "meridiem," cur non "medidiem?" credo, quod erat insuavius. Una praepositio est abs eaque nunc tantum in accepti tabulis manet, ne his quidem omnium: in reliquo sermone mutata est. Nam "amovit" dicimus et "abegit" et "abstulit," ut iam nescias, "a" ne verum sit an "ab," an "abs."

[ocr errors]

Quid, si etiam "abfugit" turpe visum est et "abfer" noluerunt, "aufer" maluerunt? quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperitur. "Noti" erant et "navi" et "nari," quibus quum "in" praeponi oporteret, dulcius visum est "ignoti, ignavi, ignari" dicere, quam ut veritas postulabat. "Ex usu" dicunt et "e republica," quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses: ut, "exegit, edixit, refecit, retulit, reddidit." Adiuncti verbi primam litteram praepositio communicavit, ut "suffugit, summutavit, sustulit.” Quid in verbis iunctis? quam scite "insipientem," non "insapientem; iniquum," non "inaequum; tricipitem" non "tricapitem; concisum," non concaesum!" Ex quo quidam "peitisum" etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "inclitus" dicimus brevi prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" brevi, "infelix" longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice," producte dicitur "in;" in ceteris omnibus breviter. Itemque "composuit, consuevit, concrepuit, confecit:" consule veritatem, reprehendet: refer ad aures, probabunt. Quaere, cur? ita se dicent iuvari. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. Quin ego ipse, quum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam, nisi in vocali, aspiratione uterentur, loquebar sic, ut "pulcros, Cetegos, triumpos, Karthaginem" discerem ; aliquando, idque sero, convicio aurium quum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. "Orcivios" tamen et " Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrymas" dicimus, quia per aurium iudicium semper licet. "Burrum" semper Ennius, numquam "Pyrrhum," "vi patefecerunt Bruges," non "Phryges," ipsius antiqui declarant libri: nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas; et quum "Phrygum" et [quum] "Phrygibus" dicendum esset, absurdum erat aut tantum barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui, tamen et " Phryges" et "Pyrrhum" aurium caussa dicimus. Cic., Or., xlv. 153, 154, and xlvii. 157-xlviii.

160.

172. Grammar.-An Example of Varro's Method of investigating Etymologies ("Terra”).

"Terra" dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; itaque terra in Augurum libris scripta cum R. uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur, "territorium,"

[ocr errors]

ex

quod maxime teritur; hinc linteum quod teritur corpore, termentarium;" hinc in messi "tritura," quod tum frumentum teritur; et "trivolum," qui teritur: hinc fines agrorum "termini," quod eae parteis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hinc, quod is in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus sed termen, hinc Graeci quoque réguova; pote vel illinc; Evander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas. "Via" sicut "iter," quod ea vehendo teritur, iter itu; "actus," quod agendo teritur; etiam "ambitus" est quod circumeundo teritur, nam ambitus circuitus, ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera "terra," et ab eo poëtae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, "sola terrae." Varr., L. L., V. iv. 21, 22.

173. Grammar.-An Example of Varro's Method of investigating Etymologies ("Ager").

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa: alii quod id Graeci dicunt dygóv. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi "actus." Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quatuor, fortasse an ab eo quatuor, quod ea quadrupedes agitur; in longitudinem pedes cxx; in quadratum actum et latum et longum esse cxx. Multa antiqui duodenario numero finierunt, ut XII decuriis actum. 'Iugerum" dictum iunctis duobus actibus quadratis. "Centuria" primo a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut "tribus" multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant, "actus:" sic qua vehebant, "viae" dictae ; quo fructus convehebantur, "villae;" qua ibant, ab itu "iter" appellarunt, qua id anguste, "semita ut semiter dictum. Ager "cultus" ab eo quod ibi cum terra semina coalescant, ut inconsitus, "incultus.' Quod primum ex agro plano fructus capiebant, "campus" dictus; posteaquam proxima superiora loca colere coeperunt, e colendo "colles" appellarunt: quos agros non colebant propter silvas et id genus, ubi pecus posset pasci et possidebant, ab usu suo saltus" nominarunt. Haec etiam Graeci vous, nostri "nemora." Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, "fundus" dictus; aut quod fundit quotquotannis multa. "Vineta" ac "Vineae" a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc "vindemia," quod est vinidemia aut vitidemia. "Seges" ab "satu," id est semine. "Semen" quod non plene id quod inde; hinc "seminaria, sementem," item alia. Quod segetes ferunt, "fruges ;" a fruendo "fructus;" ab

[ocr errors]
[ocr errors]

spe "spicae," ubi et "culmi," quod in summo campo nascuntur, et summum culmen. Ubi frumenta secta, ut terantur et arescant, "area." Propter horum similitudinem in urbe loca pura "arcae;" a quo potest etiam "ara" deum, quod pura; nisi potius ab ardore, ad quem ut sit, fit ara; a quo ipso area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Ager "restibilis" qui restituitur ac reseritur quotquotannis; contra qui intermittitur, a novando "novalis." Ager "arvus" et "arationes" ab arando; ab eo quod aratri vomer sustulit, sulcus; quo ea terra iacta id est proiecta, "porca." Varr., L. L., V. iv. 34-39.

174. Grammar.-On some of the Peculiarities of the Language of Laberius the Mime-writer.

[ocr errors]

Laberius in Mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. Nam et "mendicimonium dicit, et "moechimonium;" et "adulterionem, adulteritatemque" pro "adulterio;" et "depudicavit" pro "stupravit;" et "abluvium" pro "diluvio;" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, "manuatus est" pro "furatus est;" et item in Fullone "furem manuarium " appellat:

"Manuari," inquit, "pudorem perdidisti ;"

multaque alia huiuscemodi novat; neque non obsoleta quoque, et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit: quale est in Staminariis:

"Tollet bona fide vos Orcus nudas in Catonium."

Et "elutriare lintea," et "lavandria" dicit, quae ad lavandum sint data, et: "Collicior," inquit, "in fullonicam." Et: "Quid properas? [ec] quid praecurris Caldonia?" Item in Restione "calabarriunculos" dicit, quos vulgus "calabarriones." Item in Compitalibus: "Malas malaxavi." Item in Cacomnemone:

"His est," inquit, "ille gurdus, quem ego me abhinc duos menses ex Africa

Venientem excepse tibi narravi.”

Item in mimo, qui inscribitur Natal, "cippum" dicit et "obbam," et "camellam," et "pictacium," et "capitium."

"Induis,” inquit, "capitium tunicae pictacium."

Praeterea in Anna Perenna "gubernium" pro "gubernatore," et "planum" pro "sycophanta," et "nanum" pro "pumilione"

dicit; quanquam "planum" pro "sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum” pro "farcimine" appellat, et "hominem levennam" pro "levi." Item in Necromantia "cocionem" pervulgate dicit, quem veteres "arulatorem" dixerunt. Verba Laberii haec sunt:

"Duas uxores? hoc hercle plus negotii est, inquit cocio: Sed aediles viderint."

Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem modo, quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum" enim dixit cuderiews, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. Verba ex eo mimo apposui:

"Quid est iusiurandum? aeris alieni emplastrum."

Aul. Gell., XVI. vii.

175. Grammar.—A Quarrel between two Grammarians as to the Comparative Degree of "Egregius."

[ocr errors]

Defessus ego quondam ex diutina commentatione, laxandi levandique animi gratia, in Agrippae campo deambulabam : atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis, certationi eorum acerrimae adfui; cum alter in casu vocativo "vir egregi' dicendum contenderet, alter "vir egregie." Ratio autem eius, qui "egregi" oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecunque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari "us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est "i" litera, ea omnia casu vocativo "i" litera terminantur: ut "Coelius Coeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi," et similia omnia: sic igitur "egregius," quoniam us syllaba in casu nominandi finitur, eamque syllabam praecedit "i" litera, habere debebit in casu vocandi "i" literam extremam, et idcirco "egregi," non "egregie egregie" rectius dicetur. Nam "divus" et "rivus et "clivus non "us" syllaba terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est; propter cuius syllabae sonum declarandum, reperta erat nova litera F, quae digamma appellabatur. Hoc ubi ille alter audivit: O, inquit, egregie grammatice, vel, si id mavis, egregiissime, dic, oro te, "inscius" et "impius et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius " et "auxius" et 66 contrarius," quae "us" syllaba finiun

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]
« PreviousContinue »