Page images
PDF
EPUB

et albo concretus; sic "flaventes comae," et, quod mirari quosdam video, "frontes olearum" a Virgilio dicuntur "flavae." Sic multo ante Pacuvius "aquam flavam" dixit, et "flavum pulverem;" cuius versus quoniam sunt incundissimi, libens commemini:

"Cedo tamen pedem, lymphis flavis flavum ut pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.” "Rubidus" autem est rufus atrore et nigrore multo mixtus. "Luteus" contra rufus color est dilucidior; unde eius quoque nomen esse factum videtur. Non ergo, inquit, mi Favorine, species rufi coloris plures apud Graecos, quam apud nos nominantur. Sed ne viridis quidem color pluribus ab illis, quam a nobis, vocabulis dicitur. Neque non potuit Virgilius, colorem equi significare viridem volens, caeruleum magis dicere equum, quam glaucum: sed maluit verbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. Nostris autem Latinis veteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis yλavxã;, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia. Aul. Gell., II. xxvi. 7-19.

260. On Sounds.

Vox enim duobus modis movetur; e quibus unus habet effectus continuatos, alter distantes. Continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media patentia; uti sermone cum dicimus sol, lux, flos, nox. Sic enim, nec unde incipit nec ubi desinit, intelligitur, quod neque ex acuta facta est gravis nec ex gravi acuta apparet auribus. Per distantiam autem e contrario: namque cum flectitur immutatione vox, alias fit acuta alias gravis; statuit se in alicuius sonitus finitione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo inconstans apparet sensibus, uti in cantionibus cum flectentes vocem varietatem facimus modulationis. Itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit, et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus: media autem carentia intervallis obscurantur. .. Sonitus, qui graece 9677 dicuntur, in unoquoque genere sunt decem et octo: e quibus octo sunt in tribus generibus perpetui et stantes; reliqui decem cum communiter modulantur, sunt vagantes. Stantes autem sunt qui inter mobiles interpositi continent tetrachordi coniunctionem, et e generum discriminibus suis finibus sunt permanentes.

Concentus, quos natura hominis modulari potest, graeceque

ovuqwvía dicuntur, sunt sex, diatessaron, diapente, diapason, diapason cum diatessaron, diapason cum diapente, disdiapason. Ideoque et a numero nomina receperunt; quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente, in octavam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason et diapente, in quintam decimam disdiapason. Non enim inter duo intervalla cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec in tertia aut sexta aut septima possunt consonantiae fieri; sed, ut supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientes ex natura vocis congruentis habent finitiones; et ei concentus procreantur ex coniunctione sonituum, qui graece 497 dicuntur. Vitruv., V. iv. 3, 5, 7, 8.

261. The Principles of Geometrical Proportion are based upon the Proportional Relations which obtain in the Human Body.

:

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis: item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem caput a mento ad summum verticem octavae: tantundem ab imis cervicibus: ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae: ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia pars est ab imo mento ad imas nares: nasus ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem; ab ea fine adimas radices capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae: cubitus quartae: pectus item quartae. Reliqua quoque membra suos habent commensus proportionis, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt assecuti. Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensuum responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo collocatus fuerit supinus, manibus et pedibus pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenitur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur

eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae. Vitruv., III. i. 2, 3.

262. Reasons, founded on Observation of the Human Body, why Six and Ten should be considered Perfect Numbers.

Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci río dicunt. Perfectum autem antiqui instituerunt numerum, qui decem dicitur. Namque ex manibus denarius digitorum numerus; ex digitis vero palmus, et ab palmo pes est inventus. Si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex singularibus rebus, quae povúde; apud Graecos dicuntur, perficitur decussis; quae simul ac undecim aut duodecim sunt factae, quot superaverint, non possunt esse perfectae, donec ad alterum decussim pervenerint. Singulares enim res particulae sunt eius numeri. Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum esse dixerunt numerum, qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes, sic sextantem unum, trientem duo, semissem tria, bessem (quem diopo dicunt) quatuor, quintarium (quem TEVτάμ dicunt) quinque, perfectum sex. Cum ad supputationem crescat, supra sex adiecto asse, exTOV; cum facta sunt octo, (quod est tertia adiecta) ad tertiarium, qui ixírpitos dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt novem, sesquialterum, qui uos appellatur; duabus partibus additis et decussi facto, bes alterum quem izidiμopor vocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem izíμTO dicunt; duodecim autem, quod ex duobus simplicibus numeris est effectus, διπλασίωνα. Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, ita etiam ex eo quod perficitur pedum sex numero corporis altitudinis terminatio, eum perfectum constituerunt; cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque viginti quatuor. Vitruv., III. i.

5-7.

263. Nature is Hostile to Man.

Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse paratam

Naturam rerum; tanta stat praedita culpa.
Principio quantum caeli tegit impetus ingens,
Inde avidei partem montes silvaeque ferarum
Possedere, tenent rupes vastaeque paludes
Et mare quod late terrarum distinet oras.
Inde duas porro prope partis fervidus ardor
Adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
Quod superest arvi, tamen id natura sua vi
Sentibus obducat, ni vis humana resistat
Vitai causa valido consueta bidenti
Ingemere et terram pressis proscindere aratris.
Si non fecundas vertentes vomere glebas
Terraique solum subigentes cimus ad ortus,
Sponte sua nequeant liquidas existere in auras,
Et tamen interdum magno quaesita labore
Cum iam per terras frondent atque omnia florent,
Aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
Aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae,
Flabraque ventorum violento turbine vexant.
Praeterea genus horriferum natura ferarum
Humanae genti infestum terraque marique
Cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
Adportant? quare mors immatura vagatur?
Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
Navita nudus humi iacet, infans, indigus omni
Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit,
Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst
Cui tantum in vita restet transire malorum.

Lucr., v. 195-227.

264. A Short History of the Art of Medicine.

Vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram Deorum immortalium relatos esse,

et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desideria, neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora, prius in Graecia, deinde apud nos, afflixerunt. Ideoque multiplex ista medicina neque olim apud Graecos, neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus retuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit, scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accepimus; clarissimos vero ex iis Pythagoram, et Empedoclem, et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio et sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint. Celsus, De Medic., I. Prooem.

265. A Short History of the Art of Medicine-continued. Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est: ut una esset, quae victu; altera quae medicamentis; tertia quae manu mederetur. Primam διαιτητικήν, secundam φαρμακευτικήν, tertiam soovy Graeci nominarunt. Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores, etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tanquam sine ea trunca et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium, nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias, et aliquanto post Heraclides Tarentinus, et alii quoque non mediocres viri secuti, ex ipsa professione se ugoù; appellaverunt. Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus: nullo vero quidquam post eos qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutarit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos

« PreviousContinue »