Page images
PDF
EPUB

que usurpavisse ex his, quae vetus memoria firmavit. Confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem adfundere, ex qua foetum oriri: et primam adulto curam sepeliendi patris: neque id temere, sed sublato myrrhae pondere, tentatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus, inque Solis aram perferre atque adolere. Haec incerta et fabulosis aucta. Ceterum adspici aliquando in Aegypto eam volucrem non ambigitur. Tac. Ann., vi. 28.

245. On the Senses of Animals.

Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus: reliquis superatur a multis. Aquilae clarius cernunt: vultures sagacius odorantur: liquidius audiunt talpae obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento. Praeterea voce omnium in sublime tendente sermonem exaudiunt: et si de iis loquare, intelligere etiam dicuntur, et profugere. Auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus: nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. In marinis ostreis auditum esse, non est verisimile: sed ad sonum mergere se dicuntur solenes. Ideo et silentium in mari piscantibus. Pisces quidem auditus nec membra habent, nec foramina: audire tamen eos palam est: ut patet, cum plausu congregari feros ad cibum assuetudine in quibusdam vivariis spectetur: et in piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire, quosdamque singulos. Itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis, et ideo in vado vivere. Olfactum iis esse manifeste patet: quippe non omnes eadem esca capiuntur: et prius, quam appetant, odorantur. Quosdam et speluncis latentes, salsamento illitis faucibus scopuli piscator expellit, veluti sui cadaveris agnitionem fugientes. Conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut sepiam ustam, et polypum: quae ideo coniiciuntur in nassas. Sentinae quidem navium odorem procul fugiunt: maxime tamen piscium sanguinem. Non potest petris avelli polypus: idem cunila admota, ab odore protinus resilit. Purpurae quoque foetidis capiuntur. Nam de reliquo animalium genere quis dubitat? Cornus cervini odore serpentes fugantur, sed maxime styracis: origani, aut calcis, aut sulphuris formicae necantur. Culices acida petunt: ad dulcia non advolant. Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius: nam et ostreis; et terrestrium, vermibus quoque. Existimaverim omnibus sensum et gustatus esse: cur enim alios alia sapores appetant? in quo vel praecipua naturae

architectae vis. Alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine ruunt, alia acumine excavant, alia sugunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, vorant. Nec minor varietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem scabere non cessent. Plin., N. H., x. 89-91.

G. MAN.

246. Climate Determines the Physical Characteristics of Nations.

Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda, et consideranda, atque etiam ex membris corporibusque gentium observanda. Namque sol quibus locis mediocriter profundit vapores, in his conservat corpora temperata: quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam humoris. Contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus humor, sed ex coelo roscidus aër, in corpora fundens humorem, efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores. Ex eo quoque sub septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, oculis caesiis, sanguine multo, quoniam ab humoris plenitate coelique refrigerationibus sunt conformati. Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, cruribus invalidis, sanguine exiguo, solis impetu perficiuntur. Itaque etiam propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere; sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt eorum membra cum fervore. Itaque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et imbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore. Vitruv., VI. i. 3, 4.

247. Climate Determines the Mental Qualities of Nations.

Hoc autem verum esse, ex humidis naturae locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. Calices duo in una fornace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur: ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur: tune utrique tangantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non poterunt esse. Ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione

concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aëris exprimunt tactu, alia propter humoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates. Item propter tenuitatem coeli meridianae nationes ex acuto fervore mente expeditius celeriusque moventur ad consiliorum cogitationes. Septentrionales autem gentes, infusae crassitudine coeli, propter obstantiam aëris humore refrigeratae, stupentes habent mentes. Hoc autem ita esse, a serpentibus licet aspicere, quae per calorem cum exhaustam habent humoris refrigerationem, tunc acerrime moventur; per brumalia autem et hiberna tempora mutatione coeli refrigeratae, immotae sunt stupore. Ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aër hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores. Cum sint autem meridianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia consiliorum, simul ut al fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt; quod habent exus tas ab sole animorum virtutes. Qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, magnisque virtutibus sunt sine timore, sed tarditate animi sin considerantia irruentes, sine solertia, suis oonsiliis refragantur. Vitruv., VI. i. 9, 10.

248. The Situation of Italy is Favourable to the Development of the highest Physical and Mental Capacity.

Cum ergo ab natura rerum haec ita sint in mundo collocata, ut omnes nationes immoderatis mixtionibus sint disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionumque medio mundi populus Romanus possidet fines. Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes. Quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et invictas habet laudes. Itaque refringit barbarorum virtutes forti manu, consiliis meridianorum cogitationes. Ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione collocavit, uti orbis terrarum imperio potiretur. Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus coeli variis generibus sint comparatae, et ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus al ipsa rerum natura solertem et expeditam monstrationem. Vitruv., VI. i. 10–12.

249. A Comparison of Man with the rest of the Creation.

Ante omnia unum animantium cunctorum, alienis velat opibus: ceteris varie tegumenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum, et in nuda humo, natali die abiicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio. At hercules risus, praecox ille et celerrimus, ante quadragesimum diem nulli datur. Ab hoc lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus: itaque feliciter natus iacet, manibus pedibusque devinctis, flens, animal ceteris imperaturum: et a suppliciis vitam auspicatur, unam tantum ob culpam, quia natum

est.

Heu dementiam ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos! Prima roboris spes, primumque temporis munus quadrupedi similem facit. Quando homini incessus? quando vox? quando firmum cibis os? quamdiu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia imbecillitatis indicium? Iam morbi, totque medicinae contra mala excogitatae, et haec quoque subinde novitatibus victae. Cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare: hominem scire nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci: breviterque non aliud naturae sponte, quam flere. Itaque multi exstitere, qui non nasci optimum censerent, aut quam ocissime aboleri. Uni animantium luctus est datus, uni luxuria, et quidem innumerabilibus modis, ac per singula membra: uni ambitio, uni avaritia, uni immensa vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura, atque etiam post se de futuro. Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique cetera animantia in suo genere probe degunt: congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat: serpentium morsus non petit serpentes: ne maris quidem belluae ac pisces, nisi in diversa genera, saeviunt. At hercules homini plurima ex homine sunt mala. Plin., N. H., vii. 1.

250. Opinions and Statistics with Reference to Longevity. Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos impleri negavit posse: Berosus excedi Durat et ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradiderunt, et tetartemorion appellant, a trium signorum portione, qua

CXVII.

posse in Italiae tractu CXXIV annos vitae contingere apparet. Negavere illi, quenquam xc partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum, aut etiam radiis eorum, Solisque. Schola rursus Aesculapii secuta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit; sed quantum plurimum tribuat, incertum est. Rara autem esse dicunt longiora tempora, quandoquidem momentis horarum insignibus, Lunae dierum, ut vII atque XV (quae nocte ac die observantur) ingens turba nascatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIV annum excedentibus. Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat quam incerta res sit. Accedunt experimenta et exempla recentissimi census, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani, pater filiusque censores egerunt. Nec sunt omnia vasaria excutienda: mediae tantum partis, inter Apenninum Padumque, ponemus exempla. Centum viginti annos Parmae tres edidere, Brixelli unus cxxv, Parmae duo cxxx, Placentiae unus CXXXI, Faventiae una mulier cxxxv, Bononiae L. Terentius Marci filius, Arimini vero M. Aponius C et L, Tertulla, CXXXVII. Circa Placentiam in collibus oppidum est Veleiacium, in quo cx annos sex detulere, quatuor centenos vicenos: unus CXL, M. Mucius M. filius, Galeria Felix. Ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiae octava centenum annorum censi sunt homines LIV, centenum denum homines XIV, centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quatuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres. Plin., N. H., vii. 50.

251. The Question of Life after Death Discussed from a

Physical Point of View.

Post sepulturam variae Manium ambages. Omnibus a suprema die eadem, quae ante primum: nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae, quam ante natalem. Eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat, et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur: alias immortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando, et Manes colendo, deumque faciendo, qui iam etiam homo esse desierit: ceu vero ullo modo spirandi ratio homini a ceteris animalibus distet, aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat immortalitatem. Quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quomodo visus? auditusque aut qui tangit? qui usus eius? aut quod sine his

« PreviousContinue »