Page images
PDF
EPUB

cavere. Metrodorus Scepsius, in eadem Germania et Basilia insula nasci, in qua et succinum, quod equidem legerim, solus dicit: et praefert Arabicis: quod falsum esse quis dubitet? Plin., N. H., XXXVII. xv.

223. A Succinct Enumeration of the chief distinctive Properties common to Precious Stones.

Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemus, opiniones secuti auctorum. Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus. Figura oblonga maxime probatur: deinde quae vocatur lenticula: postea cycloides et rotunda angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernendi magna difficultas: quippe cum inventum sit, ex veris gemmis in alterius generis falsas traducere. Sardonyches e ternis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi ars non possit: aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio, sumtis omnibus in suo genere probatissimis. Quin immo etiam exstant commentarii auctorum, quos non equidem demonstrarim, quibus modis ex crystallo tingantur smaragdi, aliaeque translucentes, sardonyx e sarda, item ceterae ex aliis. Neque est ulla fraus vitae lucrosior. Nos contra rationem deprehendendi falsas demonstrabimus, (quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri decet :) praeter illa, quae in principalibus quibusque generibus privatim diximus. Translucentes matutino probari censent: aut si necesse est, in quartam horam, postea vetant. Experimenta pluribus modis constant. Primum pondere, si graviores sentiuntur: post haec, corpore. Fictitiis pusulae in profundo apparent, scabritia in cute, in capillamento fulgoris inconstantia, et prius quam ad oculos perveniat, desinens nitor. Decussi fragmenti paulum, quod in lamina ferrea teratur, efficacissimum experimento, excusant mangones gemmarum. Recusant similiter et limae probationem. Obsidianae fragmenta veras gemmas non scarificant. Fictitiae, scarificationes candicantium fugiunt. Tantaque differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, verum omnes adamante. Plurimum vero in his terebrarum proficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesines et Ganges: terrarum autem omnium maxime India. Plin., N. H., XXXVII. lxxiv-vi.

F. ORGANIC NATURE.

224. In the Order of Creation there are Four Stages-the Vegetable, the Animal, the Human, and the Divine

each perfect in its kind, but with ascending Grades of Perfection.

Dixisti, inquit, aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae: potest ergo esse aliquod et infantis. Verum bonum nec in arboribus, nec in mutis animalibus est: hoc quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. Quod est? inquis. Hoc quod secundum naturam cuiusque est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest: felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. Quatuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, et Dei. Haec duo quae irrationalia sunt, eandem naturam habent: illa diversa sunt, quod alterum immortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, Dei scilicet: alterius cura, hominis. Cetera in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus ab est ratio. Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum est: universa autem natura rationalis est: cetera possunt in suo genere perfecta esse. Sen., Ep. 124, 13–16.

225. The Mental Development of Animals stops at Sense and Memory: hence they are excluded from attaining "the Good."

In quo non potest beata vita esse, nec id potest quo beata vita efficitur: beata autem vita bonis efficitur: in muto animali non est quo beata vita efficitur: ergo in muto animali bonum non est. Mutum animal sensu comprehendit praesentia: praeteritorum reminiscitur, quum id incidit, quo sensus admonetur: tamquam equus reminiscitur viae, quum ad initium eius admotus est. In stabulo quidem nulla illi viae, quamvis saepe calcatae, memoria est. Tertium vero tempus, id est, futurum, ad muta non pertinet. Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat : praeterito, praesente, et futuro. Animalibus tantum quod brevissimum est in transcursu datum, praesens praeteriti rara memoria est, nec unquam revocatur, nisi praesentium occursu. Non potest ergo perfectae naturae bonum in imperfecta esse natura. Aut si natura habet, hoc habet, quod habent et sata. Nec illud nego, ad ea quae videntur

secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Nunquam autem aut inordinatum est bonum, aut turbidum. Quid ergo, inquis, muta animalia perturbate et indisposite moventur? Dicerem illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet: nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest: sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse. Mutis animalibus talis ex sua natura motus est. Sed ne te diu teneam, aliquod erit bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum: sed quale? Nec bonum absolute, nec virtus, nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire, quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio. Sen., Ep. 124, 16-20.

226. The Different Classes of (Vegetable and) Animal Life are formed by a difference in the proportion of the Four Original Elements.

Namque ex principiis, quae Graeci razia appellant, ut omnia corpora sunt composita, id est ex calore et humore et terreno et aëre, ita his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates. Ergo in quibus corporibus cum exuberat e principiis calor, tunc interficit, dissolvitque cetera fervore. Haec autem vitia efficit, fervidum ab certis partibus coelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si humor occupavit corporum venas imparesque eas fecit, cetera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur compositionis virtutes. Item e refrigerationibus humoris, ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. Non minus aëris etiamque terreni in corpore naturalis compositio, augendo aut minuendo, infirmat cetera principia: terrena cibi plenitate, aëria gravitate coeli. Sed si quis voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliam terrestrium natura. Volucres minus habent terreni, minus humoris, caloris temperate et aëris multum: igitur levioribus principiis compositae facilius in aërem nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido, plurimumque ex aëre et terreno sunt compositae, sed humoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis

humoris in corpore, facilius in humore perdurant; itaque cum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aëre caloreque sunt temperata, minusque habent terreni plurimumque humoris, quod abundant humidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri. Vitruv., I. iv. 5-7.

227. There is a stage in all Organic Bodies at which Growth and Development cease, and Decay begins.

Nam quaecunque vides hilaro grandescere adanctu,
Paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
Plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
Dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
Non ita sunt late dispessa ut multa remittant
Et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
Nam certe fluere atque recedere corpora rebus
Multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
Donec alescendi summum tetigere cacumen.
Inde minutatim vires et robur adultum
Frangit et in partem peiorem labitur aetas.

Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
Et quo latior est, in cunctas undique partis
Plura modo dispargit et ab se corpora mittit,
Nec facile in venas cibus omnis diditur ei,
Nec satis est, proquam largos exaestuat aestus,
Unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
Omnia debet enim cibus integrare novando
Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
Nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur

Quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.
Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
Sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit,
Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
Corpora conficere et plagis infesta domare.

Lucr., II. 1122-1147.

228. There are certain Distinctions of Species that
cannot be obliterated.

Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
Omnia; nam volgo fieri portenta videres,

Semiferas hominum species existere et altos

Interdum ramos egigni corpore vivo,
Multaque conecti terrestria membra marinis
Tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
Pascere naturam per terras omni parentis.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Seminibus certis certa genetrice creata
Conservare genus crescentia posse videmus.
Scilicet id certa fieri ratione necessust.
Nam sua cuique cibus ex omnibus intus in artus
Corpora discedunt conexaque convenientis
Efficient motus; at contra aliena videmus
Reicere in terras naturam, multaque caecis
Corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
Quae neque conecti quoquam potuere neque intus
Vitalis motus consentire atque imitari.
Sed ne forte putes animalia sola teneri
Legibus hisce, ea res ratio disterminat omnis.
Nam veluti tota natura dissimiles sunt

Inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
Dissimili constare figura principiorum ;

Non quo multa parum simili sint praedita forma
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
Semina cum porro distent, differe necessust
Intervalla vias conexus pondera plagas
Concursus motus, quae non animalia solum
Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
Secernunt caelumque a terris omne retentant.

Lucr., II. 700-729.

229. Owing to the Struggle for Existence, Species tend to become extinct if not artificially preserved.

Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
Nec potuisse propagando procudere prolem.
Nam quaecumque vides vesei vitalibus auris,
Aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
Ex ineunte aevo genus id tutata reservans.
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent, tutelae tradita nostrae.
Principio genus acre leonum saeraque saecla
Tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
At levisomna canum fido cum pectore corda
Et genus omne quod est veterino semine partum
Lanigeraeque simul pecudes et bacera saecla

« PreviousContinue »