Page images
PDF
EPUB

primis extrema contuleris. Nam commissura decipit: usque adeo mira arte naturae, quod a simillimis coepit, in dissimilia desinit. Quid ergo istic duo colores faciunt luminis atque umbrae, quum innumerabilium ratio reddenda sit? Quidam ita existimant arcum fieri; dicunt in ea parte, in qua pluit, singula stillicidia pluviae cadentis, singula specula esse: a singulis ergo imaginem reddi solis. Deinde multas imagines, immo innumerabiles, et devexas, et in praeceps transeuntes confundi: itaque et arcum esse multarum imaginum solis confusionem. Hoc sic colligunt. Pelves, inquiunt, mille die sereno pone, et omnes habebunt imaginem solis. In singulis foliis dispone singulas guttas singulae habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non habebit nisi imaginem unam. Quare? quia omnis circumscripta laevitas et circumdata suis finibus, speculum est. Itaque piscinam ingentis magnitudinis, 'insertis parietibus in plures divide: totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit. Relinque illam sicut est diffusa: semel tibi imaginem reddet. Nihil refert, quam exiguus sit humor aut lacus, Si circumseptus est, speculum est. Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens defert, totidem specula sunt, totidem solis facies habent. Hae contra intuenti perturbatae apparent: nec dispiciuntur intervalla, quibus singula distant, spatio prohibente discerni. Deinde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus. Ergo quum multa stillicidia sint, totidem specula sunt. Sed quia parva sunt, solis colorem sine figura exprimunt. Deinde quum in stillicidiis innumerabilibus, et sine intervallo cadentibus, reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum intermissarum, sed unius longae atque continuae. Quomodo, inquis, tu mihi multa millia istic imaginum esse dicis, ubi nullam video? Et quare quum solis color unus sit, imaginum diversus est? Ut et haec quae proposuisti, refellam, et alia quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil acie nostra fallacius, non tantum in his, a quibus subtiliter pervidendis illam colorum diversitas summovet, sed et in his quoque, quae ad manum cernit. Remus integer in tenui aqua fracti speciem reddit. Poma per vitrum adspicientibus multo maiora sunt. Columnarum intervalla porticus longiores iungunt. Ad ipsum solem revertere: hunc, quem toto orbe terrarum maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes viri pedalem esse contenderint. Quem velocissimum omnium esse scimus, nemo nostrum videt moveri : nec ire crederemus, nisi appareret isse. Mundum ipsum praecipiti velocitate labentem, et ortus occasusque intra momentum temporis revolventem, nemo nostrum sentit procedere. Quid

[ocr errors]

ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant, et ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? Illud esse dubium nulli potest, quin arcus imago solis sit, roscida et cava nube concenta. Quod ex hoc tibi apparet. Nunquam non adversa soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit, aut sustulit, contrario motu. Illo enim descendente altior est, alto depressior. Saepe talis nubes a latere solis est, nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem trahit. Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia pars coloris a sole est, pars a nube illa: humor autem modo caeruleas lineas, modo virides, modo purpurae similes, et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc varietatem efficientibus, remisso et intento. Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum modum exit. Interest, quamdiu macerata sit, crassius medicamentum, an aquatius traxerit; saepius mersa sit et excocta, an semel tincta. Non est ergo mirum, quum duae res sint, sol et nubes, id est, corpus et speculum, si tam multa genera colorum exprimuntur, quae in multis generibus possunt aut incitari, aut relanguescere. Alius enim est color ex igneo lumine, alius ex obtuso et leniore. In aliis rebus vaga inquisitio est, ubi non habemus quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda est: hic apparet duas causas esse arcus, solem, nubemque, quia nec sereno unquam fit, nec ita nubilo, ut sol lateat. Ergo utique ex his est, quorum sine altero non est. Sen., N. Q., I. iii. 1–14.

203. The Philosopher Favorinus discusses the Theory of
the Winds.

Satis, notum est, limites regionesque esse coeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septemtrionem. Exortus et occasus mobilia et varia sunt; meridies septemtrionesque statu perpetuo stant et manent. Oritur enim sol non indidem semper; sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur [icovúXTIOs aut] lonμepivós; aut solstitialis, aut brumalis, quae sunt θεριναὶ τροπαὶ καὶ χειμεριναί. Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis, aut solstitialis, aut brumalis. Qui ventus igitur ab oriente verno, id est, aequinoctiali venit, nominatur Eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἕους ῥέων. Is alio quoque a Graecis nomine ins, [a] Romanis nauticis Subsolanus cognominatur. Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine Aquilo, Boreas Graece dicitur; eumque propterea quidam dicunt ab Homero alkonyevi appellatum:

Boream autem putant dictum dæò tãs Boží, quoniam sit violenti flatus et sonori. Tertius ventus, qui ab orienti hiberno spirat, Vulturnum Romani vocant: eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter Notum et Eurum sit, To appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales: Aquilo, Vulturnus, Eurus; quorum medius Eurus est. His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: Caurus, quem solent Graeci doyoτny vocare, is adversus Aquilonem flat; item alter Favonius, qui Graece vocatur. Cupos, is adversus Eurum flat; tertius Africus, qui Graece vocatur a, is adversus Vulturnum flat. Eae duae regiones coeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridionalem ventum habet; is Latine Auster, Graece vóro, nominatur, quoniam est nebulosus atque humectus: vorís enim Graece humor nominatur. Septemtriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus directusque in Austrum, Latine Septemtrionarius, Graece zaperías appellatur. Ex his octo ventis alii quattuor detrahunt ventos; atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: Eurum, Austrum, Aquilonem, Favonium;

a quattuor coeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripartitis. Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciunt: tertios quattuor in media loca inserentes, cum meridie septemtriones: eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt, aut ex locorum vocabulis, in quibus colunt, aut ex aliqua causa, quae ad faciendum vocabulum acciderat. Nostri namque Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, Circium appellant, a turbine, opinor, eius ac vertigine. Iapygiae ipsius ore proficiscentem quasi finibus, Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine Tapygem dicunt. Eum esse propemodum Caurum existimo: nam et est occidentalis, et videtur exadversum Eurum flare. Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis. indigenae, ut est Horatianus quoque ille Atabulus, quos ipse quoque exsecuturus fui: addidissemque eos, qui Etesiae et Prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte coeli spirant. Aul. Gell., II. xxii. 2-25.

204. There are Eight Main Quarters from which Winds blow.

Nonnullis placuit esse ventos quatuor, ab oriente aequinoctiali Solanum, a meridie Austrum, ab occidente aequinoctiali Favonium, a septentrionali Septentrionem. Sed qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes, qui etiam exemplum collocavit Athenis, turrim marmoream octogonon, et in singulis lateribus octogoni singulorum ventorum imagines exsculptas contra suos cuiusque designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum collocavit, dextra manu virgam porrigentem: et ita est machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret. Itaque sunt collocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spirent. Vitruv., I. vi. 4, 5.

205. The numerous Names of Winds are easily reconcilable with the Scientific Reduction of their Number to Eight.

Fortasse mirabuntur ii, qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti. Si autem animadverterint, orbis terrae circuitionem per solis cursum et gnomonis aequinoctialis umbras ex inclinatione coeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum millium stadiorum, quae fiunt passus trecenties quindecies centena millia: huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est tricies nongenties triginta septem millia et passus quingenti: non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando, inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat. Itaque dextra et sinistra Austrum Leuconotus et Altanus flare solet, Africum, Libonotus et Subvesperus, circa Favonium Argestes et certis temporibus Etesiae ad latera Cauri Circius et Corus: circa Septentrionem Thrascias et Gallicus: dextra ac sinistra Aquilonem Supernas et Boreas: circa Solanum Carbas et certo tempore Ornithiae: Euri vero medias partes tenentis in extremis Eurocircias et Vulturnus. Sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum a locis aut fluminibus aut montium procellis tracta. Praeterea aurae

:

matutinae, quas sol, cum emergit de subterranea parte, versando pulsat aëris humorem, et impetu scandendo procedens exprimit aurarum antelucano spiritu flatus, qui cum exorto sole permanserint, Euri venti tenent partes. Et ea re, quod ex auris procreatur, a Graecis pos videtur esse appellatus. Vitruv., I. vi. 9-11.

206. An Attempt to account for the Water on the Surface of the Earth as a Secretion analogous to those of the Human Body.

Ceterum ut in nostris corporibus, ita in illa saepe humores vitia concipiunt: aut ictus, aut quassatio aliqua, aut loci senium, aut frigus, aut aestus, corrupere naturam; et sulphuratio contraxit humorem, qui modo diuturnus est, modo brevis. Ergo ut in corporibus nostris sanguis, quum percussa vena est, tamdiu manat, donec omnis effluxit, aut donec venae scissura subsedit, atque interclusit, vel aliqua alia causa retro dedit sanguinem: ita in terra, solutis ac patefactis venis, rivus aut flumen effunditur. Interest, quantum aperta sit vena, quomodo consumta aqua sit. Modo exsiccatur aliquo impedimento, modo coit velut in cicatricem, comprimitque quam fecerat viam: modo illa vis terrae, quam esse mutabilem diximus, desinit posse alimenta in humorem convertere: aliquando autem exhausta replentur, modo per se viribus recollectis, modo aliunde translatis. Saepe enim inania apposita plenis humorem in se attrahunt. Saepe transire facilis in aliud ipsa terra in tabem resolvitur, et humescit. Idem evenit sub terra, quod in nubibus, ut spissetur, graviorque quam ut manere in natura sua possit, gignat humorem. Saepe colligitur roris modo, tenuis et dispersus liquor, qui ex multis in unum locis confluit. Sudorem aquileges vocant: quia guttae quaedam vel pressura loci eliduntur, vel aestu evocantur. Haec tenuis unda vix fonti sufficit. At ex magnis causis, magnisque conceptibus excidunt amnes: nonnunquam leviter, si aqua pondere suo se tantum detulit; nonnunquam vehementer et cum sono suo, si illam spiritus intermixtus eiecit. Sen., N. Q., III. xv. 5-7.

207. The Earth is Destined to be again Overwhelmed
by a Flood.

Iam autem a primo die mundi, quum in hunc habitum ex informi unitate discederet, quando mergerentur terrena, decretum est: et ne sit quandoque velut in novo opere dura molitio, olim ad haec maria se exercent. Non vides, ut fluctus in litora,

« PreviousContinue »