Page images
PDF
EPUB

195. On the Disintegrating Power of Heat.

Nam semper calor cum excoquit a rebus, firmitatem eripit, et vaporibus fervidis exsugendo naturales virtutes dissolvit eas et fervore mollescentes efficit imbecillas: ut etiam in ferro animadvertimus, quod quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeratur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem. Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiunt imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare, sed dissolvuntur: quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci valetudinibus, sed etiam confirmantur. Vitruv, I. iv. 3, 4.

196. A Theory of Lightning.

Quid ipse existimem, quaeris? Adhuc enim alienis opinionibus accommodavi manum. Dicam: Fulgurat, quum repentinum late lumen emicuit. Id evenit, ubi in ignem extenuatis nubibus aër vertitur, nec vires, quibus longius prosiliat, invenit. Non miraris, puto, si aëra aut motus extenuat, aut extenuatio incendit. Sic liquescit excussa glans funda, et attritu aëris velut igne distillat. Ideo aestate plurima fiunt fulmina, quia plurimum calidi est. Facilius autem attritu calidiore ignis exsistit. Eodem modo fit fulgor qui tantum splendet, et fulmen quod mittitur. Sed illi levior vis, alimentique est minus. Et, ut breviter dicam quod sentio: Fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura, emissa terris, in nubes incidit, et diu in illarum sinu volutata est, novissime erumpit. Et quia vires non habet, splendor est. At ubi fulgura plus habuere materiae, et maiore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt. Quidam utique existimant fulmen reverti: quidam subsidere, ubi alimenta praegravaverunt, et fulmen ictu languidiore delatum est. At quare fulmen subitum apparet, nec continuatur assiduus ignis? Quia celerrimi motus est: simul et nubes rumpit, et aëra incendit. Deinde desinit flamma quiescente motu. Non enim est assiduus

spiritus cursus, ut ignis possit extendi, sed quoties fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi impetum capit. Deinde quum evasit, et pugna desiit, ex eadem causa modo usque ad terram profertur, modo dissolvitur, si minore vi depressus est. Quare oblique fertur? Quia spiritu constat. Spiritus obliquus est, flexuosusque. Et quia natura ignem sursum vocat, iniuria deorsum premit, incipit obliquus esse. Interdum dum neutra vis alteri cedit, et ignis in superiora nititur, et in inferiora deprimitur. Quare frequenter cacumina montium feriuntur? Quia opposita sunt nubibus, et e coelo cadentibus per haec transeundum est. Sen., N. Q., II. lvii. lviii.

197. The Causes of Meteors Explained.

Fulgores, quomodo fiunt, quos Graeci sela appellant? Multis, ut aiunt, modis. Potest illos ventorum vis edere, potest superioris coeli fervor. Nam quum late fusus sit ignis, inferiora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit. Potest stellarum motus cursu suo excitare ignem, et in subiecta transmittere. Quid porro? Non potest fieri, ut aër vim igneam usque in aethera elidat, ex qua fulgor ardorve sit, vel stellae similis excursus? Ex his fulgoribus quaedam in praeceps eunt, similia prosilientibus stellis: quaedam certo loco permanent, et tantum lucis emittunt, ut fugent tenebras, et diem repraesentent, donec consumto alimento, primum obscuriora sint, deinde flammae modo, quae in se cadit, per assiduam diminutionem redigantur in nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes, quum aër spissus ignem, quem propior terris diu paverat, usque in sidera expressit. Horum aliqua non patiuntur moram, sed transcurrunt aut exstinguuntur subinde, qua reluxerant. Hi fulgores dicuntur, quia brevis facies illorum et caduca est, nec sine iniuria decidens: saepe enim fulminum noxas ediderunt. Ab his tecta videmus icta, quae aspersa Graeci plecta vocant. At quibus longior mora et fortior ignis est, motumque coeli sequens, aut qui proprios cursus agunt, cometas nostri putant. Sen., N. Q., I. xv. 1-4.

198. Comets Arise from the Ubiquity of Fiery Substance.

Sunt autem cunctis permixti partibus ignes,
Qui gravidas habitant fabricantes fulmina nubis ;
Et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo;
Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas,
Ac silice in dura viridique in cortice sedem

Inveniunt, cum silva sibi collisa crematur;
Ignibus usque adeo natura est omnis abundans.
Ne mirere faces subitas erumpere caelo,
Aeraque accensum flammis lucere coruscis,
Arida complexum spirantis semina terrae,
Quae volucer pascens ignis sequiturque fugitque,
Fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen
Imbribus e mediis et caelum fulmine ruptum,
Sive igitur ratio praebentis semina terrae
In volucres ignes potuit generare cometas,
Sive illas natura faces ut cuncta creavit
Sidera per tenues caelo lucentia flammas,
Sed trahit ad semet rapido Titanius aestu,
Involvitque suo flammantis igne cometas,
Ac modo dimittit, (sicut Cyllenius orbis
Et Venus, accenso cum ducit Vespere noctem,
Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt ;)
Seu deus instantis fati miseratus in orbem

Signa per affectus caelique incendia mittit;
Nunquam futilibus excanduit ignibus aether.

Manil., I. 852-876.

199. Explanation of the Phenomenon of a Solar Halo.

Videamus nunc, quemadmodum fiat is fulgor, qui sidera circumnectit. Memoriae proditum est, quo die divus Augustus urbem, ex Apollonia reversus, intravit, circa solem visum coloris varii circulum, qualis esse in arcu solet: hunc Graeci "halo" vocant, nos dicere coronam aptissime possumus. Quaemadmodum fieri dicatur, exponam. Quum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam discedere, et fieri primum angustissimum orbem, deinde latiorem, ac deinde alios maiores, donec evanescat impetus, et in planitiem immotarum aquarum solvatur. Tale quiddam cogitemus fieri etiam in aëre. Quum spissior factus, plagam sentire potest; lux solis aut lunae vel cuiuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogit. Nam humor, et aër, et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est eius quod impellit. Omne autem lumen rotundum est: ergo et aër in hunc modum, percussus lumine, exibit. Ob hoc tales splendores Graeci areas vocavere, quia fere terendis frugibus loca distinata sunt rotunda. Non est autem quod existimemus istas, sive areae sive coronae sint, in vicinia siderum fieri. Plurimum enim absunt, quamvis tangere ea et coronare videantur. Non longe a terra fit talis

effigies, quam visus noster, solita imbecillitate deceptus, circa ipsum sidus putat positam. In vicinia autem solis et stellarum nihil tale potest fieri, quia illic aether tenuis est. Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent in subtilibus non habent ubi consistant aut haereant. Sen., N. Q., I. ii. 1-4.

200. The Causes why Vapour and Heat arise from the Earth.

Vaporem autem et nebulas et humores ex terra nasci, haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus immanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. Ex eo cum refrigeratum noctu sol oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus oriuntur per tenebras, et ab humidis locis egrediuntur in altitudinem nubes: aër autem tunc a sole percalefactus cum rorationibus ex terra tollit humores. Licet ex balneis exemplum capere; nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed coelum quod est ibi, ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camerarum curvaturas et sustinet; ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit, et primo non remittitur propter brevitatem; simul autem plus humoris habet congestum, non potest sustineri propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. Item eadem ratione coelestis aër cum ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit humores et congregat ad nubes. Ita enim terra fervore tacta eiicit humores, ut corpus hominis ex calore emittit sudores. Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aëre flatus spirant; auster vero et reliqui qui a solis cursu impetum faciunt, sunt humidissimi, et semper apportant imbres; quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt, et ex omnibus terris lambentes eripiunt humores, et ita eos profundunt ad septentrionales regiones. Vitruv., VIII. ii. 3–5.

201. Considerations tending to prove that Air is a Continuous Fluid Substance.

Aër continuus terrae est, et sic appositus, ut statim ibi futurus sit, unde illa discessit. Pars est totius mundi: sed idem tamen, quidquid terra in alimentum misit, recipit, ut scilicet materia, non pars intelligi debeat. Ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est. Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut pulverem, ferunt, plurimumque a vero recedunt.

Nunquam enim contexti nisi per unitatem corporis nisus est, quum partes consentire ad intensionem debeant, et conferre vires. Aër autem, si in atomos inciditur, sparsus est. Teneri vero disiecta non possunt. Intensionem aëris ostendent tibi inflata, nec ad ictum cedentia: ostendent pondera, per magnum spatium ablata, gestante vento: ostendent voces, quae remissae elataeque sunt, prout aër se concitavit. Quid enim est vox, nisi intensio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu? quid cursus et motus omnis? nonne intenti spiritus opera sunt? Esse autem unitatem in aëre, vel ex hoc intelligi potest, quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim aliud est quod tenet ea, quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est ille motus, nisi intensio? Quae intensio, nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aëre? Sen., N. Q., II. vi. 1–6.

202. An Account of the Cause and Formation of the Rainbow.

Arcus in nocte non fit, nisi admodum raro, quia luna non habet tantum virium, ut nubes transeat, et illis colorem suffundat, qualem accipiunt sole perstrictae. Sic enim formam arcus discoloris efficiunt: quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt, aliae submissiores: quaedam crassiores, quam ut solem transmittant; aliae imbecilliores, quam ut excludant. Haec inaequalitas alternis lucem umbramque permiscet, et exprimit illam mirabilem arcus varietatem. Altera causa eiuscemodi arcus redditur. Videmus, quum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue foramen elidi: quae sparsa contra solem oblique positum, faciem arcus repraesentat. Idem videbis accidere, si quando volueris observare fullonem: quum os aqua implevit, et vestimenta ridiculis diducta leviter aspergit, apparet varios edi colores in illo aëre asperso, quales in arcu fulgere solent. Huius rei causam in humore esse ne dubitaveris. Non fit enim unquam arcus, nisi nubilo. Sed quaeramus quomodo fiat. Quidam aiunt esse aliqua stillicidia, quae solem transmittant, quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, et sic utriusque intercursu effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem recipit, pars obscurior sit, quae exclusit, et ex se umbram proximis fecit. Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim umbra et lux causa videri, si arcus duos tantum haberet, colores, et sic ex lumine umbraque constaret. Sed nunc videmus in eo aliquid flammei, aliquid lutei, aliquid caerulei, et alia in picturae modum subtilibus lineis ducta, ut ait poëta, ut an dissimiles colores sint, scire non possis, nisi cum

« PreviousContinue »