Page images
PDF
EPUB

Cum luna et stellae volitent per inania mundi;
Terra quoque aerias leges imitata pependit.
Est igitur tellus mediam sortita cavernam
Aeris et toto pariter sublata profundo;

Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem
Undique surgentem pariter pariterque cadentem.
Haec est naturae facies; sic mundus et ipse
In convexa volans teretes facit esse figuras
Stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum
Aspicimus, tumido quaerentis corpore lumen,
Quod globus obliquos totus non accipit ignes.
Sic tellus glomerata manet mundumque figurat.
Manil, i. 194-210, 213.

159. The Sphere is the most Perfect Figure: the Regular Motions and Unchanging Order of the several Parts of the Universe are due to the Fact of its Spherical Shape.

Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem, quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu: quod mihi tamen ipsum non videtur: quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnes alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? quumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus, (sic enim aïeuv interpretari placet ;) ex planis autem circulus aut orbis, qui zúzo; Graece dicitur: his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillimae, a medioque tantum absit extremum, quantum medium a summo: quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis: an ne hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut alia sit figura: innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. Quae, si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed dum, palato quid sit optimum, iudicat, caeli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. Nam, quum duo sint genera siderum : quorum alterum, spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas

conversiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat: ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Cic., N. D., II. xviii. 47, 48.

160. The Music of the Spheres.

Quid? hic, inquam, quis est, qui complet aures meas, tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit ille, qui intervallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium conficitur et, acuta cum gravibus temperans, varios aequabiliter concentus efficit: nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob caussam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus: nam terra nona immobilis manens ima sede semper haeret, complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est: quod docti homines nervis imitati atque cantibus, aperuere sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia colue

runt.

Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt: nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Cic., Somn. Scip., V.

161. Motions of the Sun and Moon: how they affect the Earth.

Primus sol, qui astrorum obtinet principatum, ita movetur, ut, quum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus opacet. Ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit. Nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum; eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant : circuitus enim solis orbium v et LX et CCC, quarta fere diei parte addita, conversionem conficiunt annuam: inflectens autem sol cursum tum ad septem triones, tum ad meridiem aestates et hiemes efficit, et ea duo tempora, quorum alterum hiemi

senescenti adiunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia caussaeque ducuntur. Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur: cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quae tum est aquilonaris, tum australis. In lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque, et pubescant maturitatemque assequantur, quae oriuntur e terra. Cic., N. D., II. xix. 49, 50.

162. The Difference in the Orbits of the Sun and Moon explained.
Nec ratio solis simplex et certa patescit,
Quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
Brumalis adeat flexus atque inde revertens
Cancri ut se vertat metas ad solstitialis,
Lunaque mensibus id spatium videatur obire,
Annua sol in quo consumit tempora cursu.
Non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
Nam fieri vel cum primis id posse videtur
Democriti quod sancta viri sententia ponit
Quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
Tanto posse minus cum caeli turbine ferri.
Evanescere enim rapidas illius et acris
Imminui supter viris, ideoque relinqui
Paulatim solem cum posterioribu' signis,
Inferior multo quod sit quam fervida signa.
Et magis hoc lunam: quanto demissior eius
Cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
Tanto posse minus cum signis tendere cursum.
Flaccidiore etenim quanto cum turbine fertur
Inferior quam sol, tanto magis omnia signa
Hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
Propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
Fit quoque ut e mundi transversis partibus aer
Alternis certo fluere alter tempore possit,
Qui queat aestivis solem detrudere signis
Brumalis usquae ad flexus gelidumque rigorem,
Et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
Aestiferas usque in partis et fervida signa.

Et ratione pari lunam stellasque putandumst,
Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
Aeribus posse alternis e partibus ire.

Lucr., V. 614-645.

163. Eclipses of the Sun and Moon.
Solis item quoque defectus lunaeque latebras
Pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
Nam cur luna queat terram secludere solis
Lumine et a terris altum caput obstruere ei,
Obiciens caecum radiis ardentibus orbem;
Tempore eodem aliut facere id non posse putetur
Corpus quod cassum labatur lumine semper?
Solque suos etiam dimittere languidus ignes
Tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
Quae faciunt ignis interstingui atque perire?
Et cur terra queat lunam spoliare vicissim
Lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras;
Tempore eodem aliut nequeat succurrere lunae
Corpus vel supra solis perlabier orbem,
Quod radios interrumpat lumenque profusum?
Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
Cur nequeat certa mundi languescere parte,
Dum loca luminibus propriis inimica per exit?
Lucr., V. 751-770.

164. An Account of the Moon's Light and Phases.

Luna potest radiis solis percussa nitere
Inque dies magis id lumen convertere nobis
Ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
Denique eum contra pleno bene lumine fulsit
Atque oriens obitus eius super edita vidit;
Inde minutatim retro quasi condere lumen
Debet item, quanto propius iam solis ad ignem,
Labitur ex alia signorum parte per orbem;
Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
Consimilem cursusque viam sub sole tenere.
Est etiam quare proprio cum lumine possit
Volvier et varias splendoris reddere formas.
Corpus enim licet esse aliud quod fertur et una

Labitur omnimodis occursans officiensque
Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
Versarique potest, globus ut, si forte, pilai;
Dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
Versandoque globum variantis edere formas,
Denique eam partem, quaecunque est ignibus aucta,
Ad speciem vertit nobis oculosque patentis:
Inde minutatim retro contorquet et aufert
Luciferam partem glomeraminis atque pilai;
Ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
Astrologorum artem contra convincere tendit,
Proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.

Lucr., V. 705-730.

165. Causes of the Motions of the Stars.

Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus,
Principio magnus caeli si vortitur orbis,

Ex utraque polum parti premere aera nobis,
Dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
Inde alium supra fluere atque intendere eodem
Quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
Aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
Ut fluvios versare rotas atque haustra videmus.
Est etiam quoque uti possit caelum omne manere
In statione, tamen cum lucida signa ferantur;
Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
Quaerentesque viam circum versantur et ignes
Passim per caeli volvunt immania templa;
Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
Versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt
Quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
Flammea per caelum pascentes corpora passim.
Nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
Difficile est; sed quid possit fiatque per omne
In variis mundis varia ratione creatis,
Id doceo plurisque sequor disponere causas,
Motibus astrorum quae possint esse per omne;
E quibus una tamen sit in hoc quoque causa necessest
Quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
Praecipere hautquaquamst pedetemtim progredientis.
Lucr., V. 509-533.

« PreviousContinue »