Page images
PDF
EPUB

Multa minuta modis multis per inane videbis
Corpora misceri radiorum lumine in ipso
Et velut aeterno certamine proelia pugnas
Edere turmatim certantia nec dare pausam
Conciliis et discidiis exercita crebris;
Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
Quale sit in magno iactari semper inani.
Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
Corpora quae in solis radiis turbare videntur,
Quod tales turbae motus quoque materiai
Significant clandestinos caecosque subesse.
Multa videbis enim plagis ibi percita caecis
Commutare viam retroque repulsa reverti
Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
Scilicet hic a principiis est omnibus error.
Prima moventur enim per se primordia rerum;
Inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
Et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
Ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
Ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
Sic a principiis ascendit motus et escit
Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
Nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

Lucr., II. 114-122, 125-141.

152. The Various Consistency of Bodies, and the Variety of the Sensations they produce in us, arise from the Variety of the Sizes and Shapes of their Constituent Atoms.

Dicere enim possis caelestem fulminis ignem
Suptilem magis e parvis constare figuris
Atque ideo transire foramina quae nequit ignis
Noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
Praeterea lumen per cornum transit, ai imber
Respuitur. Quare? nisi luminis illa minora
Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum.
Et quamvis subito per colum vina videmus
Perfluere; at contra tardum cunctatur olivom,
Aut quia nimirum maioribus est elementis
Aut magis hamatis inter se perque plicatis,
Atque ideo fit uti non tam diducta repente
Inter se possint primordia singula quaeque
Singula per cuiusque foramina permanare.

Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
Haec magis hamatis inter sese esse necessest
Et quasi ramosis alte compacta teneri.

In quo iam genere in primis adamantina saxa
Prima acie constant ictus contemnere sueta
Et validi silices ac duri robora ferri

Aeraque quae claustris restantia vociferantur.

Lucr., ii. 384-407, 444-450.

153. If we grant the Principle that Infinite Variety of Form implies Infinite Variety of Size, it will follow that the Number of Different Shapes of the Original Atoms of Matter is limited.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
Finita variare figurarum ratione,

Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
Esse infinito debebunt corporis auctu.

Nam quoniam eadem una cuiusvis in brevitate
Corporis inter se multum variare figurae
Non possunt: fac enim minimis e partibus esse
Corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
Nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
Formai speciem totius corporis eius,

Quod superest, si forte voles variare figuras,
Addendum partis alias erit, inde sequetur,
Adsimili ratione alias ut postulet ordo,
Si tu forte voles etiam variare figuras:
Ergo formarum novitatem corporis augmen
Subsequitur. Quare non est ut credere possis
Esse infinitis distantia semina formis,
Ne quaedam cogas immani maximitate
Esse, supra quod iam docui non posse probari.

Lucr., II. 478-499.

154. Though the Atoms of Matter are themselves without Sensation, yet their Combinations may generate Sensation.

Tum porro quid id est, animum quod percutit, ipsum
Quod movet et varios sensus expromere cogit,

M

Ex insensilibus ne credas sensile gigni?
Nimirum lapides et ligna et terra quod una
Mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
Illud in his igitur rebus meminisse decebit,
Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res,
Sensile et extemplo me gigni dicere sensus,
Sed magni referre ea primum quantula constent,
Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
Motibus ordinibus posituris denique quae sint.
Quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
Vermiculos pariunt, quia corpora materiai
Antiquis ex ordinibus permota nova re
Conciliantur ita ut debent animalia gigni.
Denique uti possint sentire animalia quaeque,
Principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
Quid, genus humanum propritim de quibu' factumst?
Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
Multaque de rerum mixtura dicere callent
Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
Quandoquidem totis mortalibus adsimulata
Ipsa quoque ex aliis, nusquam consistere ut ausis:
Quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices
Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
Quod si delira haec furiosaque cernimus esse
Et ridere potest non ex ridentibu' factus
Et sapere et doctis rationem reddere dictis
Non ex seminibus sapientibus atque disertis,
Qui minus esse queant ea quae sentire videmus
Seminibus permixta carentibus undique sensu?

Lucr., II. 886-901, 973-990.

155. The Existing Universe is the Result of a certain Option of Movement in the Original Atoms, by which they swerved from the Perpendicular while travelling down Space in Parallel Straight Lines; from this also arise the Phenomena of Voluntary Motion.

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
Corpora dum deorsum rectum per inane feruntur,
Ponderibus propriis incerto tempore ferme
Incertisque loci spatiis decellere paulum,

Tantum quod momen mutatum dicere possis.

Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,
Imbris uti guttae, caderent per inane profundum,
Nec foret offensus natus nec plaga creata
Principiis; ita nil umquam natura creasset.

Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
Obliquos videamur et id res vera refutet.
Denique si semper motus conectitur omnis
Et vetere exoritur semper novus ordine certo
Nec declinando faciunt primordia motus
Principium quoddam quod fati foedera rumpat,
Ex infinito ne causam causa sequatur,

Libera per terras unde haec animantibus exstat,
Unde est haec, inquam, fatis avolsa potestas
Per quam progredimur quo ducit quemque voluntas,
Declinamus item motus nec tempore certo

Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
Principium dat et hinc motus per membra rigantur.
Lucr., II. 216-224, 243-245, 251-262.

156. The Universe was formed out of Chaos.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum Unus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles;

Nec quidquam nisi pondus iners; congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum.

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus et melior litem natura diremit:
Nam coelo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere coeli
Emicuit summaque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque:

Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit solidumque coërcuit orbem.

Ovid, Metam., i. 5-9, 19-31.

157. Amid the Variety of Conflicting Views as to the Origin of the Universe, One Thing is Certain-viz., that it presents the Spectacle of an Orderly Arrangement.

Ipsa mihi primum naturae forma canenda est,
Ponendusque sua totus sub imagine mundus.
Quem sive ex nullis repetentem semina rebus
Natali quoque egere placet, semperque fuisse,
Et fore, principio pariter fatoque carentem;
Seu permixta chaos rerum primordia quondam
Discrevit partu mundumque enixa nitentem
Fugit in infernas caligo pulsa tenebras ;
Sive individuis, in idem reditura soluta,
Principiis natura manet post saecula mille,

Et paene ex nihilo summum est nihilumque futurum,
Caecaque materies caelum perfecit et orbem ;
Sive ignis fabricavit opus flammaeque micantes,
Quae mundi fecere oculos, habitantque per omne
Corpus et in caelo vibrantia fulmina fingunt;
Seu liquor haec peperit, sine quo riget arida rerum
Materies, ipsumque vorat, quo solvitur, ignem ;
Aut neque terra patrem novit, nec flamma, nec aer,
Aut humor, faciuntque deum per quattuor artus,
Et mundi struxere globum, prohibentque requiri
Ultra se quicquam, cum per se cuncta crearint,
Frigida nec calidis desint, aut humida siccis,
Spiritus aut solidis sitque haec discordia concors,
Quae nexus habilis et opus generabile fingit,
Atque omnis partus elementa rapacia reddit ;-
(Semper erit genus in pugna, dubiumque manebit
Quod latet, et tantum supra est hominemque deumque ;)
Sed facies quaecumque tamen sub origine rerum
Convenit et certo digestum est ordine corpus.

Manil., i. 120-148.

158. The Universe is Spherical in Form.

Nec vero tibi natura admiranda videri
Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse
Mundus et in nullo ponat vestigia fundo.
Quod patet ex ipso motu cursuque volantis.
Cum suspensus eat Phoebus cursumque reflectat
Huc illuc, agiles et servet in aethere metas,

« PreviousContinue »