Page images
PDF
EPUB

Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax;
Quo rapiant nautae, quo sidere lintea pandant;
Scire vias maris et coeli praedicere cursus;
Quo vocet Orion, quo Sirius excubat index,
Et quaecumque iacent tanto miracula mundo,
Non congesta pati, nec acervo condita rerum,
Sed manifesta notis certa disponere sede
Singula: divina est animi ac iucunda voluptas.

Aetna, 226-251.

145. In the Sphere of Physical Speculation Certainty is

Unattainable.

"Latent ista omnia," Luculle,

"Crassis occultata et circumfusa tenebris,"

ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa; quia possit fieri, ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit, et quasi radicibus suis haereat; an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur; sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Dicitis etiam, esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos antipodas vocatis: cur mihi magis succensetis, qui ista non aspernor, quam eis, qui, quum audiunt, desipere vos arbitrantur Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri : quae quum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paullo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? vos quidem tantum! Sed et vos ab illo irridemini, et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse.

Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:

erigimur; elatiores fieri videmur: humana despicimus; cogitantesque supera atque caelestia, haec nostra, ut exigua et minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurret, quod verisimile videatur; humanissima completur animus voluptate. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster: sed vester, ut assentiatur, credat, affirmet: noster, ut vereatur temere opinari, praeclareque agi secum putet, si in eiusmodi rebus, verisimile quod sit, invenerit. Cic., Lucull., xxxix., xli.

146. On the Latent Ambiguity in the Term "Causation."

Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, quum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine caussa. Ita enim dicimus, sine caussa, ut dicamus, sine externa et antecedente caussa, non sine aliqua. Ut, quum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut Physici, quibus inane esse nihil placet: sed ita, ut, verbi caussa, sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus: sic, quum sine caussa animum moveri dicimus, sine antecedente et externa caussa moveri, non omnino sine caussa, dicimus. De ipsa atomo dici potest, quum per inane moveatur gravitate et pondere, sine caussa moveri, quia nulla caussa accedat extrinsecus. Rursus autem, ne omnibus a Physicis irrideamur, si dicamus, quidquam fieri sine caussa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse caussam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa caussa. Motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat: nec id sine caussa. Eius enim rei caussa ipsa natura est. Quod quum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse ea, quae caussas, cur futura sint, non habent: habeant igitur caussas necesse est ea, quae vera sunt; ita quum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, si quidem tibi concedendum est aut fato omnia fieri aut quidquam posse fieri sine caussa. Cic., De Fato, xi.

147. Nothing can arise out of Nothing: but
Like must arise from Like.

Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus
Omne genus nasci posset, nil semine egeret.

E mare primum homines, e terra posset oriri
Squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
Armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum
Incerto partu culta ac deserta tenerent.

Nec fructus idem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
Qui posset mater rebus consistere certa ?
At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
Inde enascitur atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certis in rebus inest secreta facultas.
Quod si de nilo fierent, subito exorerentur
Incerto spatio atque alienis partibus anni,
Quippe ubi nulla forent primordia quae genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.
Nec porro augendis rebus spatio foret usus
Seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
Nam fierent iuvenes subito ex infantibu' parvis
E terraque exorta repente arbusta salirent.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Paulatim crescunt, ut par est, semine certo,
Crescentesque genus servant; ut noscere possis
Quicque sua de materia grandescere alique.

Lucr., I. 160-173, 180-191.

148. The Universe is made up of Atoms and the Void.

Omnis ut est igitur per se natura duabus
Constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur
Corpus enim per se communis dedicat esse
Sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
Haut erit occultis de rebus quo referentes
Confirmare animi quicquam ratione queamus.
Tum porro
locus ac spatium, quod inane vocamus.
Si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
Esse neque omnino quoquam diversa meare;
Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
Praeterea nil est quod possis dicere ab omni
Corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
Quod quasi tertia sit numero natura reperta.

Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum;
Cui si tactus erit, quamvis levis exiguusque,
Augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit,
Corporis augebit numerum summamque sequetur.
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
Rem prohibere queat per se transire meantem,
Scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid
Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
Aut erit ut possint in eo res esse gerique.
At facere et fungi sine corpore nulla potest res
Nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
Ergo praeter inane et corpora tertia per se
Nulla potest rerum in numero natura relinqui,
Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
Nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
Lucr., I. 419-448.

149. Matter is Eternal.

Materies igitur, solido quae corpore constat,
Esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
Omne foret solidum; nisi contra corpora certa
Essent quae loca complerent quaecumque tenerent,
Omne quod est, spatium vacuum constaret inane.
Alternis igitur nimirum corpus inani

Distinctumst, quoniam nec plenum naviter extat
Nec porro vacuum. Sunt ergo corpora certa
Quae spatium pleno possint distinguere inane.
Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
Possunt nec porro penitus penetrata retexi
Nec ratione queunt alia temptata labare;
Ergo si solida ac sine inani corpora prima
Sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent
De niloque renata forent quaecumque videmus.
At quoniam supra docui nil posse creari
De nilo neque quod genitum est ad nil revocari,
Esse inmortali primordia corpore debent,
Dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
Materies ut subpeditet rebus reparandis.
Sunt igitur solida primordia simplicitate

Nec ratione queunt alia servata per aevom
Ex infinito iam tempore res reparare.

Lucr., I. 518-530, 538-550.

150. The Atoms of Matter have Parts, but these Parts are Absolute Minima-not able to exist alone-abiding therefore in the Atom from all Eternity.

Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
Corporis illius quod nostri cernere sensus
Iam nequeunt, id nimirum sine partibus extat
Et minima constat natura nec fuit umquam
Per se secretum neque posthac esse valebit,
Alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una
Inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
Agmine condenso naturam corporis explent,
Quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
Haerere unde queant nulla ratione revelli.
Sunt igitur solida primordia simplicitate
Quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
Non ex illarum conventu conciliata,
Sed magis aeterna pollentia simplicitate,
Unde neque avelli quicquam neque deminui iam
Concedit natura reservans semina rebus.
Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
Corpora constabunt ex partibus infinitis,
Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
Dimidiam partem nec res praefiniet ulla.

Ergo rerum inter summam minimamque quid escit?
Nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
Summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
Ex infinitis constabunt partibus aeque.
Quod quoniam ratio reclamat vera negatque
Credere posse animum, victus fateare necessest
Esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
Et minima constent natura. Quae quoniam sunt,
Illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
Lucr., I. 599-627.

151. The Motions of the Original Atoms may be illustrated by those of Motes in a Sunbeam.

Contemplator enim, cum solis lumina cumque
Inserti fundunt radii per opaca domorum:

« PreviousContinue »