Page images
PDF
EPUB

rant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne, eum, qui id faceret, facere civibus omnibus consilii sui copiam; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur. Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis, prudentissimi hominis, sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos, de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; iidemque et in senatu et apud populum et in caussis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant. Cic., De Or., III. xxxiii. 132–134.

117. The Hardships of Military Life.

Militiam vero-(nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit mora ad tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio) nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides: deinde qui labor, quantus agminis! ferre plus dimidiati mensis cibaria: ferre, si quid ad usum velint: ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam, in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt. Quae quidem ita gerunt apte, ut, si usus ferat, abiectis oneribus, expeditis armis, ut membris, pugnare possint. Quid? exercitatio legionum; quid? ille cursus, concursus, clamor, quanti laboris est! Ex hoc ille animus in praeliis paratus ad vulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem mulier videbitur. Cur? Tantum interest inter novum et veterem exercitum, quantum experti sumus. Aetas tironum plerumque melior: sed ferre laborem, contemnere vulnus consuetudo docet. Cic., Tusc., II. xvi. 37, 38.

118. The Study of Law contrasted with the Profession of Arms and of Oratory.

Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari, ut istud nescio quid, quod tanto opere didicisti, praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi. Quod quidem ius civile didicisti, non dicam, operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in illa disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes,

quae nobis populi Romani studia conciliant, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere. Summa dignitas est in iis, qui militari laude antecellunt: omnia enim, quae sunt in imperio et in statu civitatis, ab iis defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas: siquidem eorum consilio et periculo quum republica, tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas, quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum, qui res iudicant, mentes permovere. Quaeritur consul, qui dicendo nonnumquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt : praesertim quum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat: quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum dignitas in tam tenui scientia quae potest esse? Res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. Deinde, etiamsi quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id, enuntiatis vestris mysteriis, totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege, necne, pauci quondam sciebant: fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur: a quibus etiam dies, tamquam a Chaldaeis, petebantur. Inventus est scriba quidam Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit, et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, et ab ipsis cautis iurisconsultis eorum sapientiam compilarit. Cic., Mur., X., xi. 23–25.

119. How far is it Justifiable for one who is acting under Orders to depart from the Letter of his Instructions on what he conceives to be Sufficient Grounds?

In officiis capiendis, censendis, iudicandisque, quae Graece axoτa philosophi appellant, quaeri solet, an, negotio tibi dato, et, quidquid omnino faceres, definito, contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius, exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandavit. Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint, et, re semel statuta deliberataque, ab eo, cuius negotium id pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliquis casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa imparientiae et poena indeprecabilis subeunda esset. Si res forte melius

vertisset; diis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. Alii existimaverunt, incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse: et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt; ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur. Neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes huiuscemodi dumtaxat non deessent. Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset; ne ferox, durus, indomitus, inexorabilisque sit; qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. Aul. Gell., I. xiii. 1–8.

120. Roman Genius is Imperial.

Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.

Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem; vivos ducent de marmore vultus;
Orabunt caussas melius, coelique meatus
Describent radio, et surgentia sidera dicent:
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes: pacisque imponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Vir., Æn., vi. 846–854.

121. Class Legislation preceded Equitable Legislation at Rome.

Pulso Tarquinio, adversum patrum factiones multa populus paravit tuendae libertatis, et firmandae concordiae: creatique decemviri, et accitis, quae usquam egregia, compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. Nam secutae leges, etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava, per vim latae sunt. Hinc Gracchi et Saturnini, turbatores plebis; nec minor largitor, nomine senatus, Drusus; corrupti spe, aut inlusi per intercessionem socii. Ac ne bello quidem Italico, mox civili, omissum, quin multa et diversa sciscerentur: donec L. Sulla dictator, abolitis vel conversis prioribus, cum plura addidisset, otium ei rei haud in longum

paravit; statim turbidis Lepidi rogationibus, neque multo post tribunis reddita licentia, quoquo vellent, populum agitandi. Iamque non modo in commune, sed in singulos homines latae quaestiones et corruptissima republica plurimae leges. Tac., Ann., iii. 27.

:

122. Cicero's Compendium of Legislation for his Ideal State.

Iusta imperia sunto; iisque cives modeste ac sine recusatione parento. Magistratus nec obedientem et noxium civem mulcta, vinculis verberibus [ve] coerceto, ni par maiorve potestas populusve prohibessit: ad quos provocatio esto. Quum magistratus iudicassit inrogassitve, per populum mulctae, poenae certatio esto. Militiae ab eo, qui imperabit, provocatio ne esto: quodque is, qui bellum geret, imperassit, ius ratumque esto. Minores magistratus, partiti iuris, plures in pluria sunto. Militiae, qui iussi erunt, imperanto; eorumque tribuni sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto: vincula sontium servanto capitalia vindicanto aes, argentum aurumve publice signanto: stlites contractas iudicanto: quodcumque senatus creverit, agunto. Suntoque aediles, coeratores urbi, annonae ludorumque sollemnium: ollisque ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto. Censores populi aevitates, suboles, familias pecuniasque cencento: urbis templa, vias, aquas, aerarium, vectigalia, tuento: populique partes in tribus distribuunto: exin pecunias, aevitates, ordines partiunto; equitum peditumque prolem describunto: caelibes esse prohibento: mores populi regunto: probrum in senatu ne relinquunto: bini sunto: magistratum quinquennium habento: reliqui magistratus annui sunto eaque potestas semper esto. Iuris disceptator, qui privata iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos esto. Huic potestate pari, quotcumque senatus creverit populusve iusserit, tot sunto. Regio imperio duo sunto: iique praeeundo, iudicando, consulendo praetores, iudices, consules appellantor. Militiae summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi suprema lex esto. Eumdem magistratum, ni inter fuerint decem anni, nequis capito. Aevitatem annali lege servanto. Ast quando duellum gravius discordiaeve civium escunt, oenus, ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem iuris, quod duo consules, teneto: isque ave sinistra dictus populi magister esto. Equitemque qui regat, habeto pari iure cum eo, quicumque erit iuris disceptator. Ast quando consules magisterve populi, nec reliqui magistratus nec escunt, auspicia patrum sunto: ollique ex se produnto, qui comitiatu creare

consules rite possit. Imperia, potestates, legationes, quum senatus creverit populusve iusserit, ex urbe exeunto: duella iusta iuste gerunto: sociis parcunto: se et servos continento: populi sui gloriam augento: domum cum laude redeunto. Rei suae ergo ne quis legatus esto. Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo decem creassit, tribuni eius sunto: quodque ii prohibessint, quodque plebem rogassint, ratum esto: sanctique sunto: neve plebem orbam tribunis relinquunto. Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento: ex quois senatus esto: eius decreta rata sunto. Ast si potestas par maiorve prohibessit, senatus consulta perscripta servanto. Is ordo vitio vacato: ceteris specimen esto. Creatio magistratuum, iudicia, populi iussa, vetita, quum suffragio consciscentur, optimatibus nota, plebi libera sunto. Cic., De Leg., III. iii.

123. Cicero's Compendium of Legislation for his Ideal Statecontinued.

At si quid erit, quod extra magistratus coeratore oesus sit; qui coeret, populus creato, eique ius coerandi dato. Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, praetori, magistro populi equitumque, eique, quem patres produnt consulum rogandorum ergo, tribunisque, quos sibi plebes rogassit, ius esto cum patribus agendi: iidem ad plebem, quod oesus erit, ferunto. Quae cum populo, quaeque in patribus agentur, modica sunto. Senatori, qui nec aderit, aut caussa aut culpa esto. Loco senator, et modo orato: caussas populi teneto. Vis in populo abesto. Par maiorve potestas plus valeto. Ast qui turbassit in agendo, fraus actoris esto. Intercessor rei malae salutaris civis esto. Qui agent, auspicia servanto: auguri publico parento: promulgata, proposita, in aerario cognita agunto: nec plus, quam de singulis rebus simul consulunto: rem populum docento doceri a magistratibus privatisque patiunto. Privilegia ne inroganto de capite civis, nisi per maximum comitiatum ollosque, quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto. Donum ne capiunto neve danto, neve petenda neve gerenda neve gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto. Censores fide leges custodiunto. Privati ad eos acta referunto: nec eo magis lege liberi sunto. Cic., De Leg., III. iv.

124. Sumptuary Laws at Rome.

Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque coenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed

« PreviousContinue »