Page images
PDF
EPUB

KG 11037(1)

Lt1:214

Harvard College Library,

22 May, 1890.

From the Library of

PROF. E. W. GURNEY'

1-2.

10. GASPARIS ORELLII

PRAEFATIO.

Satis nunc inter criticos constat in Taciti Annalium libris sex prioribus unicam esse auctoritatem Codicis Medicei Plut. LXVIII. I., in posterioribus et in Historiis Codicis eiusdem plutei II., omnes vero ceteros, qui Annalium L. XI-XVI. atque Historias continent, ex hoc ipso per varios veluti rivos esse deductos, ita ut eorum lectiones variantes pro coniecturis interdum, sed raro, felicibus, pro interpolationibus arbitrariis, pro meris denique erroribus habendae sint.

At vero nemo ante nos usus erat Codice Med. I., nisi Philippus Beroaldus iunior, Curtius Pichena, Iacobus Gronovius 1), Franciscus del Furia; Codice II. etiam Petrus Victorius, de cuius cura in gratiam praesertim exterorum exscribo, quae tradit Walther Praefat. p. XXXVII.:

«<«<In bibliotheca regia Monacensi habetur exemplum editionis Beroaldinae, quod quondam fuit Petri Victorii, in eoque libro invenitur collatio Codicis Med. II. a manu Victorii scripta. In fine Historiarum leguntur haec:

«Recognovi cum vetusto exemplari litteris Langobardis scripto ne ea quidem in conlatione omittens quae corrupta aliquo pacto videbantur, ne locus coniecturae emendaturo deesset. Est autem codex e Divi Marci bibliotheca. Florentiae MDXLII. Idibus Ian.

P. Victorius.»

«<«Inde ab undecimo libro Annalium Victorius scripturam Florentinam ab editione Beroaldi diversam adposuit plerumque in margine: breviores varietates, et si qua una alterave littera mutanda, in ipso contextu significavit. Quae deerant in Cod. Florentino, notata sunt lineolis vel punctis suppositis. Reperiuntur etiam animadversiones

1) Quae Theodorus Ryckius affert e Cod. Med. I., accepisse videtur a Iacobo Gronovio, antequam sibi amicitiam renuntiarent; nam in Editione a. M. DCC. XXI. Iac. Gronovius plerumque non sine despicientia quadam ac simultate Ryckii mentio nem facit; merita eius, quantum memini, nunquam memorat.

Tacitus. I.

ex ingenio Victorii profectae, quas ille a collatione libri Florentini distinxit praeposito c (hoc est, corrige). Quam diligentissime autem fieri potuit, Victorii notas expressi, ne minimis quidem omissis.»»>

Probe ergo tenendum Victorium Cod. I. non contulisse, fortasse nunquam vidisse. At propter omnium harum collationum diversitatem haud infrequentem et propter silentium modo Pichenae, modo Gronovii, modo del Furiae et in Cod. II. maxime Victorii factum est, ut vel post Waltheri ac Bekkeri diligentes curas adhuc nullo certo fundamento niteretur, sed admodum fluctuaret tota Taciti critica tractatio. Quocirca saepe iam a philologis desideratum est, ut nova collatio quam accuratissima institueretur, quae priorum vitia corrigeret, omissiones suppleret, perpetuam rationem etiam scripturae haberet; quo tandem in hac saltem parte diplomatica, quam nunc dicunt, acquiescere liceret neque iam restaret nisi coniecturalis, cui sane etiam in posterum magnus erit campus.

Iam quod permulti optarant, ego pro virili parte exsequi statui; quo in consilio egregie adiutus sum auxilio optimi amici, cui praecipue, quidquid boni inest novae huic curae, debebunt lectores. Etenim honestissimis redemptoribus sumptus haud exiguos liberalissime subministrantibus, Io. Georgius Baiterus, collega meus, annis superioribus bis Florentiam profectus ibique a V. C. Francisco del Furia benigne exceptus, Codicem utrumque Mediceum denuo excussit, ingenti labore praesertim in extricanda difficillima illa scriptura Langobardica Cod. II. et indagandis litterarum evanidarum vestigiis exhausto, ac semper comparatis inter se Waltheri et del Furiae testimoniis, antequam codices ipsos examinaret. Quo autem res semel transigeretur neque postmodum moroso alicui cavillatori locus foret propter levissimas quasdam omissiones totam curam inique addubitandi atque exagitandi, quóque simul tota scripturae ratio valde sane fluctuans praesertim in assimilationibus consonantium inritus, irritus, ac similibus, singularum litterarum apices strenue perscrutatus est. Ego vero religioni habui silentio praeterire vel unam litterulam ab amico enotatam. Ipse tamen merito ad investigandam primam librarii manum attentissimus plerumque noluit excerpere etiam recentissimas correctiones Beroaldi aliorumque fortasse manu partim versibus superscriptas partim in margine additas; nam si quid boni praebent, iamdudum notae sunt et falsas cumulare nihil prorsus attinebat.

Praeterea nonnullas egregias coniecturas amico debeo, qui insuper strenuam operam insumpsit in corrigenda mecum operarum pericula. Turici Kal. Maiis M. DCCC. XLVI.

[ocr errors][merged small]

Ceterum cum non cuivis liceat inspicere Bandinii Catalogum Codd. Latin. Bibl. Laur., operae pretium esse videbatur, ut diligens eius descriptio Codicum Florentinorum praecipuorum adiunctis etiam tribus illis recentioribus, quorum duos Baiterus contulit in duplici defectu Cod. II. Hist. I. 69.: bilem imperatorem usque ad C. 75.: sub Othone incertum, et Hist. I. 86.: inopia quaestus usque ad II. 2.: Rhodum et Cyprum, hic insereretur ex Catal. Vol. II. p. 831. seqq.

CODEX I.

PLUTEUS LXVIII.

CORNELIUS TACITUS.

Codex est anepigraphus, sed continet Cornelii Taciti libros V. (VI. inde a Lipsio) eosdem nimirum, quos in Germania inventos, et Leoni X. Pont. Max. oblatos 1) ipse Leo in Epistola ad Beroaldum impressa in editione Romana 2), fatetur magno se pretio redemisse, et ad communem studiosorum utilitatem imprimendos curasse. Liber I. Inc. Ab excessu Divi Augusti urbem Romam a principio reges habuere. Liber V. def. postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur. Adsunt in margine ipsius Beroaldi et aliorum eruditorum virorum castigationes et correctiones.

Interim hoc loco notandum, iam pridem Niccolum curasse, ut ea, quae desiderabantur, Taciti opera in Germania reperirentur. Sicco Polentonus de Scriptoribus illustribus Latinae linguae ad Polydorum filium Lib. VI. ex Mss. Riccardiano ita ad hanc rem scribit: «Librorum eius' (Taciti nempe) «numerum affirmare satis certe non audeo. Fragmenta quidem Libri undecimi, et reliquos deinceps ad vigesimum primum vidi, in quís vita Claudii, et qui fuerunt postea Caesares ad Vespasianum usque, ornate, ut dixi, ac copiose ornavit. Reliquos vero esse neque in terra Italia neque in Orbe usquam audio, quod quemadmodum pleraque alia egregia et clara volumina, operis magna pars aut penitus deleta sit, aut ita ullo quoque in angulo abdita lateat, quod istuc esse cognitum a nemine habeatur cet.”

Cum itaque multa ex Taciti operibus deessent, ut Niccoli voluntati

1) De Taciti parte a Poggio Bracciolino in Germania quaesita consulendus Cl. Mebus in Praef. ad Ambrosii Camald. Epp. pag. XLVII. De quinque Taciti Librorum inventione videnda Epistola Beati Rhenani ad Thomam Kappium Durlacensem, liberalium artium professorem cet. Basileae III. Kal. April. MDXV. pag. IV. Romam delatos pervenisse ad Franciscum de Soderinis S. R. E. Card. Volaterranum Episcopum constat ex excerptis, quae sunt in Cod. 379. chartaceo in fol. Biblioth. Gaddianae, nunc Mediceo Pl. XC. sup. Cod. 39. pag. 40. b.

2) Hanc editionem exhibet Codex III. huiusce Plutei.

morem gereret Poggius, nil omisit intentatum, ut per monachum nescio quem e Germania Tacitum erueret. In eius Epistola XXV. ad Niccolum 1) data Romae v. Kal. Octobr. 1427.: «De Cornelio" (inquit) Tacito, qui est in Germania, nil sentio. Exspecto responsum ab illo monacho cet. Et in Epist. LX.: «Quidam monachus amicus meus ex quodam monasterio Germaniae, qui olim a nobis recessit, ad me misit litteras, quas nudius quartus accepi, per quas scribit se repperisse aliqua volumina de nostris cet. Inter ea volumina est Iulius Frontinus, et aliqua opera Cornelii Taciti nobis ignota cet." Et Epist. LXVI.: «Cornelius Tacitus silet inter Germanos, neque quidquam exinde novi percepi de eius operibus cet." Tandem monachus Hersfeldensis Romam venit cum inventario aliquot librorum, in quibus Taciti volumen describebatur. Poggius in Epist. LXX.: «Mitto autem ad te nunc partem inventarii sui (id est, monachi illius), in quo describitur volumen illud Cornelii Taciti, et aliorum, quibus caremus cet."

Res tamen in irritum cessit usque ad Leonis X. aetatem, quo quidem Pontifice Cornelii Taciti Libri quinque in Germania fuere inventi, ipsique Pontifici oblati. Animadvertenda etiam sunt illa, quae de Leone X. scribit in Epistola Taciti editioni Romanae praefixa Beroaldus iunior: «Age vero quanto hoc ipsum laude dignum est, quod propemodum praeconis voce ingentia praemia indagatoribus librorum proposuisti, si quos libros vetustas nobis invidit, alicunde e latibulis eduxissent? Quae venatio Cornelii Taciti hos primos quinque libros, qui per longum seculorum ambitum latuerant, in saltibus Germaniae invenit. Quam tu praedam ad te allatam, ac magna mercede comparatam cet." Concinunt haec verbis illis, quae ad calcem dictae editionis apposita sunt, videlicet: «Nomine Leonis X. Pont. Max. proposita sunt praemia non mediocria his, qui ad eum libros veteres, neque hactenus editos attulerint cet." Ad ea, quae de hisce quinque prioribus Cornelii libris praefatur laudatus Beroaldus accedant etiam quae Lipsius edisserit ad ea verba II. Annalium Capite IX.: flumen Visurgis interfluebat. Mutua Romanorum Germanorumque clade nobilis amnis, cui famam praecipue Tacitus dedit, et ipse Tacito (mirum fatum) vitam. Nam quinque hi primores libri inventi Corbeiae, quod monasterium ad Visurgim est. Atque illinc depromptum vere hunc thesaurum quaestor quidam pontificius ad magnum Leonem detulit, donatus ab eo aureis quingentis." Lipsius idem in Dispunctione notarum Codicis Mirandulani addit: «Codicem illum tuum advocas, quorum unice unicum in tota Europa exemplar esse hactenus audimus.

1) Editionis curante clar. viro Laurentio Mehus pag. 78.

« PreviousContinue »