Page images
PDF
EPUB

Infelicissime Weidnerus:

[ocr errors]

„recto vultu im Gegensatz

zu pallidus bedeutet die Gesundheit des Leibes.... Betrachtet man weiter 191 cet., so wird man geneigt sein, in pallidus" den schwächlichèn Greis, in recto vultu' den frischen und zuversichtlichen Jüngling zu erkennen, so dass vs. 189 den Begriff „iuvenesque senesque" zu umschreiben scheint."

Primum vir doctus probet recto vultu idem significare posse quod „sano corpore". Annon ei succedat, vehementer dubito. Tum ad vs. 191 sqq. respiciens, quod monet W., nequaquam propensus sum ad sententiam eius probandam. Nam luce clarius, h. 1. sermonem fieri de hominibus, qui mala senectutis nondum experti sint; ergo non de ipsis senibus.

Haud melius Heinrich: recto vultu sine verecundia, audacter. VI. 401.... pallidus, voll Angst und Sorge, die Gott. heit möchte ihm den Wunsch nicht gewähren."

Loco ab eo laudato recta facie i. q. sine verecundia, audacter; hic sensus convenit Horatiano quoque loco, quem idem Heinrich citat, nempe Carm. I. 3. 18, ubi Bentleius restituit rectis pro siccis oculis., at h. 1. non convenit.

Quorsum enim homines precantes dividere in impudentes et desperantes? Ineptum esset.

Exspectamus divisionem hominum precantium in bonos et malos aut in felices et infelices.

Si legimus versus, quales supra descripsi, nobis cum priore divisione res est. Verba enim recto vultu h. 1. significare videntur sine metu sive confidenter (Cf. Bentley 1.1., qui citat Senecam Ep. 104, de const. 5. Sueton. Aug. 16. Stat. Theb. X 537). Ergo significantur homines, qui ob nullam mali conscientiam deos intueri audent nec non votum exauditum iri confidunt, contra vox pallidus ad eos pertinet, qui ob varia mala perpetrata de exauditione desperant (Cf. XIII 232-235).

Restat tamen difficultas quaedam. Quorsum enim illa VOX solum? Adversa fronte pugnat cum poetae consilio, qui varia vota tractat, tum vel maxime cum vss. 23–24, ubi divitiae prima vota vocantur.

Tentanti hanc vocem emendare aliquis mihi suasit legere sons, quod mihi nexui optime respondere videtur, nam verba sons et pallidus pulchre maleficum notant.

[ocr errors]

Iam nunc rem absolutam crederem, nisi mihi occurrisset scholion P, quod sensum multo efficaciorem praebet, nempe in lemmate pallidus o.: laetus et tristis vitam longam optas, senectutem optas in quocumque statu fueris." Respicientes ad illam fabulam de sene et morte sane propensi essemus ad talem interpretationem, sed ipsa verba haud admittunt.

Codd. Iulii et Basileensis praebent: „hoc altus coelumque tuens hoc pallidus optas"; verba altus coelumque tuens mihi a monacho in margine adscripta fuisse, quibus vocem rectus interpretaretur, postea in textum irrepsisse videntur.

Miror, quod Beer (Spic. Iuv.), qui in P detexit duas lectiones nempe: „hoc alto recto vultu cet." lectionem alto praefert; nam, ni graviter fallor, altus pro glossemate vocis difficilioris rectus accipiendum videtur. Quod voci altus significationem laetus tribuit, hoc certe probandum.

X 193-195.

tales aspice rugas,

quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
in vetula scalpit iar mater simia bucca.

Non est, cur cum Scholtio turpes, cum Heinsio aniles, cum de Jonge densas legere debeamus, quamquam concedo coniecturas illas sententiam efficaciorem reddere. Praecipua causa mutandi adhibetur, quod Iuvenalis non sit pro

nomina correlativa „talis qualis" usurpare. Testetur contra XI 99, qui m. i. falso deletur (vid. pg. 10). Cf. quoque XV 63 cet. saxa... incipiunt torquere... nec hunc lapidem, quales et Turnus et Aiax", ubi hunc ad quales relatum i. q. talem. XIII 46-47: „nec turba deorum talis ut est hodie." De tantus quantus cf. X 39-40, XIV 159-160, 233. VIII 240.

De tot quot cf. III 274.

X 209-210.

aspice partis

nunc damnum alterius.

=

Heinrich aequo animo explicat: "pars für sensus," Weidner: „partis alterius des andern Sinnes, des Gehörs.” Senem etiam miseriorem reddit, duos tantum sensus ei attribuens.

Sententiam sic explicandam puto: Igitur (de hac vocis nunc significatione cf. VI 393. X 310. XII 57.) aspice vitium sive malum alius corporis membri. Vox alterius ad nervum (vs. 205) referenda est, nam poeta diutius in eo substitit, quam ut ad palatum (vs. 203) referre possimus.

De voce alter usurpata, ubi non de duabus rebus sermo est, cf. IV 11. VI 440.

Vocem damnum significare posse vitium sive malum probant vss. 232-233: „sed omni | membrorum damno maior dementia."

X. 238 239.

tantum artificis valet halitus oris,

quod steterat multis in carcere fornicis annis.

Heinrich explicat quod ipsa steterat." Malim quod acci

[ocr errors]

pere pro pronomine relativo ita, ut quod proprie modo de ipsa persona dici possit, ad praecipuam partem transferatur; de translationibus cf. Kiaer pg. 218-226.

Si Heinrichium sequeremur, voci tantum, quae gravis est ponderis, omnis efficacia adimeretur.

X. 256257.

Haec eadem Peleus raptum cum luget Achilllem
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

Verba cui fas (erat) i. q. cui fatum sive in fatis erat. Cf. Verg. Aen. XII 28:

„me natam nulli veterum sociare procorum

fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.' Ovid. Heroid. XIII 72:

„Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,

te quoque non ullum vulnus habente cadat.

Scholte explicans verba cui fas per quem decet sententiam frigidam mihi reddere videtur. Ribbeck hanc formulae fas est significationem oblitus pg. 55 scribit: „fatum würde ich verstehen."

X. 356-358.

fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae.

Solent interpretes hunc locum explicare respicientes illud Horatianum: „Grata superveniet, quae non sperabitur hora.", idque hoc modo: „Is qui satis sibi vitae datum esse putat, munus non debitum existimabit, quidquid in cumulum accedit." Maior tamen vis mihi in Scholtii explicatione inesse vi

detur, qui, extremum ad munera naturae relato, sic enarrat: Longaevam vitam (conferre iubet vs. 188) minimum ducit naturae donum.

Sensus etiam efficacior fieret, si pronomen qui ad terrore referremus, extremum „maximum" explicaremus; quo facto hanc haberemus sententiam: „animum carentem terrore (sive timore) mortis, qui longaevam vitam maximum ducit naturae munus," at dubito poetae hoc exemplum neglegentiae obtrudere, nam sequens qui vs. 359 ad animum referendum est; quamquam cf. VI 235, pg. 64.

Ruperti verba spat. vit. extrem. de morte intellegit (conferre potuit vs. 275, ubi de Solone: „respicere ad longae iussit spatia ultima vitae"). Certe Stoici mortem inter munera naturae ponere solebant, quatenus finis esset malorum, haec vero sententia male mihi COhaerere videtur cum primo voto ,,sit mens sana in corpore sano" et cum altero „fortem posce animum," quae vota vitae amorem spirant, sed eatenus, ut in laboribus et periculis suscipiendis vita contemni, mors non timeri debeat.

X. 365 366.

Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam coeloque locamus.

P praebet habes (quod detexit Beer. Spicileg.), nonnulli deteriores abest; quam lectionem vindicat Heinrich, contra priorem pugnare contendens haece:

I. „dass die Anrede an die Fortuna erst im zweiten Satze

folgt, die vielmehr im ersten stehen müsste."

Ei respondendum est verbis Weberi (pg. 327). „appellatio, si demum a verbis „nos te, nos facimus" inciperet, nimis subita nec satis praeparata esset."

« PreviousContinue »