Page images
PDF
EPUB

litatem multo melius elucere, si illud,exi' tenuiore, non graviore voce proferatur. Credo tamen talem neglegentiam nostro condonandam esse, quippe cum imprimis imago feminae crudelis ei ante mentem versetur, nec non crudelitas cum voce alta et horrenda coniungi soleat.

Quod perhibet vocem cognitio nil nisi inquisitio, non poena significare, assentior, sed eum fallit, sicut ceteros, 1) Iuvenalem h. 1. per ironiam loqui: et nunc cognitio (quae poenam praecedere debebat) peracta est. Ergo ironice cognitionem pro ipsa poena memorat. Respice ad vss. 475 sqq. ex quibus patet causam poenae esse dominae insomnium ; vid. quoque VSS. 219-223, quos describere libet:

"pone crucem servo." meruit quo crimine servus supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi, nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est." „o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto: hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas."

VI 490-491.

Componit crinem laceratis ipsa capillis

nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.

Recte Heinrichius: nudo humero. Nam verborum concinnitas magnopere id requirlt, quod et laceratis capillis et nudis mamillis sunt abl. qualit.

De repetitione adiectivi cf. VIII 213-214, XI 154.

Recte Haeckermann (Pith. Cod.) lectionem componit, Pithoeanae disponit praefert; illa enim magis sequenti laceratis capillis convenit.

T) Solus Teuffel in versione locum sic accepit:

und donnernd

„Pack' dich!" sie ruft, womit das Verhör sein Ende erreicht hat.

VI 585-587.

divitibus responsa dabit Phryx augur et inde

conductus, dabit astrorum mundique peritus

atque aliquis senior, qui publica fulgura condit.

Scholiasta ad lemma Phryx annotat: „nam ille Phryx, inquit, qui Romae moratur. sunt enim ob hoc qui (cum Henninio legendum: „sunt enim qui ob hoc") ab ipsa Frigia exciti sunt."

Verba Phryx (lemma) nam ille" mihi mutanda videntur in Phryx au e inde (augur et inde).

Sic lemma restitutum, tum sequitur annotatio: „Phryx, inquit, qui cet."

Videmus ergo Scholiastam legisse inde.

Hanc lectionem habent quoque P ; quamquam Ribbeck contendit in P subscriptum esse indus, quae lectio mihi videtur scripta esse a librario, qui inde haud intellexit et ad Phryx respexit.

Sensus ergo est: divitibus responsa dabit Phryx augur, qui ex ipsa Phrygia a femina accitur et conducitur. Cf. Henninius: inde i. e. ex ipsa Phrygia.

Sic acriter ille ardor ac superstitio notatur. Cf. vs. 526-527: ,,si candida iusserit Io,

ibit ad Aegypti finem calidaque petitas

a Meroe portabit aquas."

Scrupulus Ribbeckii de illo inde pro ex Phrygia tollitur comparatione III 98, ubi Madvig (Op. I p. 50) vere explieat illic per inter Graecos.

De et i. q. vel vid. II 139. „cupient et in acta referri." P habet quidem dabunt et pauci tantum deteriores dabit, sed dabunt mihi ortum esse videtur ex dabint.

Quoties in P littera n prave inserta sit, probant: IV 71, VI 156, 569. VII 24, 122, 130. VIII 123. X 202. XI 159. XII 92. XIV 13, 91.

Ergo coniectura Weidneri idem haud opus est; nec magis audiendus Ribbeck, 1) qui, postquam alteram subscriptam lectionem P, de qua supra, in Indi mutatam sine ulla necessitate recepit, vs. 586 poetae abiudicat, hanc causam afferens: „astrologi his dabit.... peritus inferendi minime hic locus erat, cum de hoc vatum genere poeta iam v. 568 absolvisset."

Primum idem dici posset de haruspice (vs. 550-552), tum certe haud ineptum est, poetam his versibus, qui per oppositionem feminae pauperis responsa diviti data tractant, memorare astrologum, de quo legimus vs. 553:

[ocr errors]

Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid

dixerit astrologus, credent a fonte relatum.

Hammonis, cet."

Scrupulus viri docti de voce conductus, quem hoc modo exprimit: „conductus additum temere videtur, quoniam gratis responsa nec divitibus nec pauperibus dari per se intellegitur," per lectionem inde, ut quisque videt, tollitur.

VII 50-52.

nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
consuetudo mali; tenet insanabile multos

scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.

Falso Iahn mihi vs. 51 delere videtur ambitiosi in ambitiosum mutato.

Nam primum duae sententiae, laqueo.. mali et tenet .... cacoethes alia aliam cogitationem reddunt; tum, ut recte Weidner animadvertit, repetitio verbi tenet plena effectus (cf. VI 483 — 484, 585 - 586.); postremo adiectivum substantive positum aliud adsciscere adiectivum a nostro non alienum.

1) Der echte u. unechte Iuvenal p. 168.

[ocr errors]

Verba ambitiosi consuetudo mali (quae pulchre Weidner vertit: die Gewohnheit des leidigen Ehrgeizes") conferantur cum nostri II 9 „tristibus obscenis", 97 „caerulea.... scutulata aut galbina rasa" III 52 secreti.. honesti" VI 155 „grandia... crystallina" VII 221 „nivei... cadurci.” XI 19-20 gulosum fictile" Stat. S. I 4. 51 „subiti praeceps iuvenile pericli" Apul. M. IV. 5 „per altissimum praeceps in vallem ... praecipitant."

At pone in primitivis codicibus modo vss. 50 et 52 fuisse ibique ambitiosi repertum esse, num corrector talem versum fecisset? Vel asinus scripsisset ambitiosum et nil amplius mutasset.

At audi, quod Iahn (ed. 1851 p. 77) scribit!

,,ambitiosum scripsi: ambitiosi P S , quod a correctore illatum est, postquam 51, quem spurium iudico, additus est." Ergone corrector et vocem ambitiosum, quae, si vs. 51 non fuisset, prorsus sana esset, mutavisset?

VII. 125-128.

huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.

Omnes interpretes ipse de uno maiorum Aemilii intellegunt, solus A. Berg (Iuvenalis übersetzt und erläutert) de ipso Aemilio intellegit. Recte; nam primo obtutu expectamus per ipse eandem atque per huius personam significari, tum dilucide id demonstrat Berg, citans illud Martialis epigramma IX 68, ubi legimus:

Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
Invisum pueris virginibusque caput?

Nondum cristati rupere silentia galli:
Murmure iam saevo verberibusque tonas.
Tam grave percussis incudibus aera resultant,
Causidico medium cum faber aptat equum.
Cf. quoque Plin. XXXIV 17, Tac. Dial. 11.

VII. 171-173.

Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia et vitae diversum iter ingredietur,

ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra.

Heinrichius coniciens qui... descendat' i.q. ita ut descendat locum facit obscurum nec non pronomini relativo insolitam tribuit vim. In loco tamen inest, quod offendit. Sicut nunc legimus, nil dicitur nisi hominem, qui schola rhetorica relicta ipsam vitam attingat, diversum ingredi iter". Quid verius sed simul frigidius?

Legendum mihi videtur quo descendat, qua mutatione sensus hic est: quo (itinere) progrediens ab umbra rhetorica ad veram vitae pugnam descendat.

VIII. 85-86.

Dignus morte perit, cenet licet ostrea centum
Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.

Schrader pro centum coniecit tantum vel secum, at locus sanus quam maxime.

Sensus est: Is, qui morte dignus est, mortuus est, licet cenet centum ostrea (quod quidem sani corporis clarum signum) et caput unctum habeat.

VIII. 108-126,

nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum et pater armenti capto eripiatur agello,

« PreviousContinue »