191. deformem et taetrum vultum, ubi gradatio fit. 296. filius autem || corporis egregii miseros trepidosque parentes || semper habet. Virum doctum fefellit nobis hic rem esse cum membro expletivo, qua structura utitur noster, si uno vocabulo notio ei non satis expressa videtur, ita ut altero indigeat. Poeta hoc vult: „miseria parentum in trepidatione praecipue cernitur." Similia exempla praebent: IV 92,,sic multas hiemes atque octogesima vidit solstitia." VI 87 „ludos Paridemque reliquit" VII 83-84. laetum cum fecit Statius urbem promisitque diem" VIII 71-72. „Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum | tradit et inflatum plerumque Nerone propinquo." X. 10-11 „viribus ille confisus periit admirandisque lacertis," ubi, ut mihi videtur, parum recte Heinrichius lectionem codicum his verbis praefert: „admirandusque ist das wahre; es entspricht dem vorhergehenden confisus ebenso, wie lacertis dem viribus, und die concinnitas verborum verlangt es durchaus." Nam primum non video, cur lectio admirandisque concinnitatem infringat, tum sensus illa lectione valde debilitatur. Poeta spectans ad Milonem Crotoniatem hoc vult: Ille periit confisus viribus, imprimis admirandis lacertis 1). Quaestio oreretur, num h. 1. nobis res esset cum figura quae hendiadys appellatur; hic illic enim apud nostrum aut unum aut ambo figurae membra adiectivo determinantur, nempe: III 11 „veteres arcus madidamque Capenam" V 77 per montem adversum gelidasque Esquilias" 1) Cf. quoque VIII 40 cet.: „tamquam feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, ut te conciperet, quae sanguine fulget Iuli.", ubi Heinrich sine dubio veram invenit lectionem et; ergo membrum habemus expletivum; ut sanam explicationem haud admittit. XIV. 270: pingue....passum et municipes Iovis lagonas" XV 50: „flores multaeque in fronte coronae" (etiam haec verba tautologiis annumerat R.) Verba vero X. 10 per hendiadyn dicta esse non possunt, nam voci admirandis notio virium inest, ut earum mentio omitti posset. Voce admirandisque omissa rectam haberemus hendiadyn (= lacertis robustis). Sed illuc redeo. XV. 47: victoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus." Notio madidi statum significat, cuius blaesum esse et titubare signa sunt; quamobrem potius membrum expletivum statuimus. Apostrophe quidem dura et verum poetae deinosis exemplum, attamen alterum membrum prius valde auget. XV 134: „plorare ergo iubet causam dicentis amici ora puellares faciunt incerta capilli." Mayor: „i. e. squalorem amici causam dicentis reique" Hor. C. II 19, 28: pacis eras mediusque belli," III 1, 12: „moribus hic meliorque fama." Kiaerus haec Horatii exempla ignorans legit squalorem atque, respiciens ad Iuv. IV. 105 "offensae veteris reus atque tacendae", VI 472 „coctae siliginis offas et madidae", XI. 161 „vini patria atque ministri." Qualem tamen tautologiam habemus sive Mayorem sive Kiaerum sequimur! Primum dicere aliquem causam dicere, tum addere eum reum esse, quaenam ineptiae! Coniectura Kiaeri per litterarum ductus mihi videtur se valde commendare. Monachus sono deceptus facile scripserit (vid pg. 5 huius libelli) squaloratque; qui descripsit, at pro m habens, litteram e inseruisse credi potest. Locus tamen a Kiaero non expeditur. Mihi persuasum est plura vitia latere sc. ante vocem rei excidisse que, quod librarius brevitatis causa sive ob neglegentiam semel scripserit. Ergo legendum foret; „squalorem atque queri"; cum vero queri alqm pro deplorare alqm haud usitatum sit, levi praeterea mutatione sic legere velim: „plorare ergo iubet causam dicentis amici squalorem, atque queri pupillo ad iura vocante Ex verbis "pup..... circumscript." facile trahendum. obiectum, quod ad queri subintellegi potest, nempe factum sive rem. De verbo queri i. q. deplorare, cum obiecto rei vid. Ovid. Met. XV. 493: neque enim fortuna querenda sola tua est: similes aliorum respice casus: mitius ista feres. Caesar B. G. I 93. 4. „abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur." XV. 145 „exercendis capiendisque artibus aptı” i. e. apti, qui artes exerceamus easque perdiscamus. Ergo gradatio fit. De verbo capere i. q. sui facere cf. Cic. Philipp. 3, 11 „Patres conscripti patrium animum virtutemque capiamus cet." Haec de tautologiis; alterum poetae abundantiae documentum est creber usus periphrasium, quarum plurimae supervacaneae ac fatuae, nec non desiderium doctrinae profitendae saepe ostendunt. Exempla sunt: I 20 „Auruncae alumnus" 51 „Venusina digna lucerna III. 25 „fatigatas ubi Daedalus exuit alas" 90, 91. „qua deterius nec || ille sonat, quo mordetur gallina marito"; 116 „ripa nutritus in illa, || ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi" III 138–139 „vel qui | servavit trepidam flagranti ex aede Minervam"; IV. 10 „sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos." 45 „cumbae linique magister" V 45 „iuvenis praelatus Iarbae" 46-47 „Beneventani sutoris nomen habentem... calicem." 160. „presso stridere. ... molari” VI 554 superbi... regis agrum." 615 avunculus ille Neronis" 661 „Pontica ter victi..... medicamina regis". VII 25 „Veneris marito" 64 „dominis Cirrae Nysaeque" 159 „laeva parte mamillae" 192 „appositam nigrae lunam subtexit alutae" VIII 254 plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt nomina" (h. 1. de animo sermo esse non potest, immo animi eorum sublimem decoris Romani amorem spirabant. Ergo „Deciorum animae" nil nisi periphrasis est pro ipsis Deciis, adhibita, ut mera pro forma antithesis poni posset. Accedit quod anima et animus accurate distingui solent. Cf. Scholte pg. 58.) IX 11 salibus vehemens intra pomeria natis." 23 „advectae. ... Matris." X 3 vera bona atque illis multum diversa." 50 vervecum in patria crassoque sub aere nasci." 257 atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem." XI 61 „venies Tirynthius aut minor illo hospes" XII 4 „pugnanti Gorgone Maura" 47 „callidus emptor Olynthi” 70— 73 (de Alba Longa) XIII 43 „puer Iliacus formosa nec Herculis uxor" 79 „Cirraei --vatis" 80 per calamos venatricis pharetramque puellae" 155 „deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis" 185 dulcique senex vicinus Hymetto." XIV 43. „Bruti avunculus" 81, 82 „famulae Iovis et generosae - aves." 271,,municipes Iovis - lagonas.” " Contra et periphrases adhiberi possunt, quae vim ora tionis augent: I 15-16, „et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos | consilium dedimus Sullae, privatus ut altum | dormiret." II 28 „in tabulam Sullae si dicant discipuli tres" III 84 (de sua ingenuitate Umbricius): "usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum || hausit Aventini, baca nutrita Sabina?" III 137 „hospes numinis Idaei." IV 46 (de Domitiano): „pontifici summo". V 154 graphice simiam indicat: „qui tegitur parma et galea metuensque flagelli | discit ab hirsuta iaculum torquere capella." VI 350-351 feminam divitem et pauperem periphrasi describit: „nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum, | quam quae longorum vehitur cervice Syrorum." IX 122-123 (vid. pg. 13.) IX 133 (de viris comptis et ornatis): „qui digito scalpunt uno caput" XIV 311-132 ,testa cum vidit in illa | magnum habitatorem." VI 94-97. iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur Sine causa Scholte vs. 97 delere videtur; habemus enim, ut saepe, sententiam generalem, quae spectat ad vss. 82-94, ubi Eppia amore audax delineatur. Quo maiorem habeat vim, praemittuntur vss. 94-96; ergo sermo est de gradatione per oppositum Cf. V 51 (pg. 9), VI 388. Rem nobis aliter quoque informare possumus, nempe hoc modo: vs. 94-96 et vs. 97 sententiae generales, quae sibi invicem oppositae sunt, praemittuntur versibus |