Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

versus color omnem dubitationem, an non nobis res sit cum usitata poetae periphrasi, tollit. Ut ad duplicem illam recensionem redeam, recte O. Jahn (ed. 1868 praef.) de Teuffelio: qui cum de quibusdam locis propter repetitiones molestis ita iudicaret, ut duplicis ab ipso pœta institutae recensionis vestigia agnosceret, potius quid a poeta non repetitum esse optaret declarasse, quam quid poeta fecerit probasse mihi videtur."

vs. 85--86.

Quidquid agunt homines, votum timor, ira voluptas, Gaudia discursus nostri farrago libelli est.

Et quando uberior vitiorum copia?

Assentiri non possum Scholtenio, vs. 85. 86 eicienti et certe magno acumine sed haud necessario ecquando conicienti. Nam primum, quod dicit vss. laudatos non satis recte cum præcedentibus cohaerere, si verum sit, per eius mutationem idem maneat nexus. Protasis quatuor versibus concepta nunc cum agunt, mutatione facta cum omisso fuit (ecq. uber. vit. c. fuit) coniungenda est.

Tum poeta quidem imprimis suum populum perstringit suique ævi, at quoties ab aliis populis et ex antiquissimis temporibus, quin ex ipsa mythologia, exempla trahit?

Verbum agunt i. e. quod agere solent; perstringere vult poeta prava studia, quæ ex maiore parte, iam a mundo creato hominibus fuerint propria, sed quæ nunc (ipsius tempore) eo processerint, ut nullum tempus ei magis idoneum fuerit.

Quod ei libelli mentio prorsus inepta videtur, quippe quod consilio scribendi modo capto de poemata edendo sermo nondum fieri possit, hæ merae argutiæ.

Nec mihi persuadere potest grammaticum hos versus a se compositos inseruisse, præsertim ob illud nostri farrago libelli; me iudice de interpolatione sermo esse posset, si generalis satiræ definitio data esset.

vs. 95-96.

nunc sportula primo

limine parva sedet turbæ rapienda togatæ.

De Jonge (annot. in satir. I., Dissert.) speciose coniecit sed et, sic explicans: „nunc sportula est primo limine parva sed (nihilominus) rapienda (quae rapietur) a magna etiam hominum togatorum multitudine."

Falso tamen, opinor, nam vox et explicationem illam non admittat, quippe cum omnes clientes cuiusvis ordinis sint togati; accedit quod turba h. 1. pro magna multitudine non ponitur, sed cum ignominia dicitur, ut V. 21 „salutatrix turba" X. 73 „turba Remi" XV. 46 „barbara turba" 61 „rixantis turbae" 81 „victrix turba."

[ocr errors]

De contemtu clientium cf. X. 45 „niveos ad frena Quirites defossa in loculis quos sportula fecit amicos" XIII. 32 „vocalis sportula."

Nec vero togati ob unam et eandem sportulam inter se certant, sed suam quisque sportulam accipiuut.

Vox et defensionem admitteret, si ad rapienda referri posset, at hoc nequit.

Ergo non possumus, quin pro inepto, „sedet" cum Herwerdeno vir. clar. legamus decet 1) 2).

1) Mnemosyne 1873 nova series vol I. p. 395.

2) Verbum sedere significare posse fixum esse patet ex his locis: apud nostrum IV. 74. Ovid. Amor I. 22. Ergoae lectione sedet servata cogitari possit de vocabulo technico de esca, quae allicit aves?

102-109.

Da praetori, da deinde tribuno.

Sed libertinus prior est., „Prior" inquit „ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernae
quadringenta parant. quid confert purpura maior
Optandum, si Laurenti custodit in agro

Conductas Corvinus oves, ego possideo plus
Pallante et Licinis?

P purpurae purpura | P maior a maius | d purpurae amator |
h purpura maiorum.

Sagaciter Haeckermann (Pith. Cod) probavit lectionem P verborum nexu alienam esse.

Disputationem eius quam brevissime meis verbis reddam :

„Scholiasta in vocem purpura" annotavit „laticlavium", in vocem quadringenta" „qui erat census antea equitum Romanorum." Hisce ex annotationibus interpretes eliciunt, quod ne ipse quidem scholiasta fortasse voluit, libertinum. nostrum equitem fuisse, angusticlavio ornatum, at teste Plinio H. N. 38. 8 nemo nisi ingenuus eques fieri poterat, tum verbum parant manifesto ad annuos reditus non ad censum spectant, denique formula „quadringenta" hic illic a poeta omnino pro multis nummis usurpatur sine ulla census equestris significatione, cf. V. 132. „Quadringenta tibi si quis deus....donaret." II. 117. Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini." XI. 19 „quadringentis nummis condire gulosum fictile." Hucusque Häckermann.

[ocr errors]

Ergone numquam libertini equites facti sunt? Friedländer (Sittengeschichte I p. 83) plura exempla adhibet, quae probant saepe libertos domus regiae equites factos esse, velut Pallantem, Narcissum cet, sed homo, quocum nobis

hic res est, domus regiae libertus non fuisse videtur; tum enim pro sua iactantia certe eum hoc memorare necesse fuit, sed sine ulla allusione, ex qua eum imperatoris libertum fuisse conici potest, suas fortunas Pallanteis opponit.

Argumentis Häckermanni addi potest, quod purpura maior expressam requireret antithesin.

Videmus ergo eum iure lectionem reicere; at incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim, nam sequitur lectionem deteriorum codicum, maius, quæ et ipsa prava est. Quid enim sibi vult illa formula, quid conf. purp. maius optandum?

Arripit Haeckermann amorem appositionis nostri, at quis umquam talem vidit appositionem? Unusquisque exspectaverit, magis optandum.

Mihi videtur legendum esse purpura amata, quod initio facile corrumpi potuit in purpura mata, postea in purpura maior. Cf. lectiones det h et pg. 4 huius libelli.

Sic habemus sanum sensum; purpura a proceribus tantopere amata sed quae nil iis confert, recte opponitur hominis genere humilis quinque tabernis, quæ quotannis quadringenta præbent.

144-146.

hinc subitae mortes atque intestata senectus
et nova nec tristis per cunctas fabula cenas
ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Pet wit.

Infeliciter Ruperti suspicatur es vel est vel fis vel fit, nec magis audiendus Haeckermaun (Pith. Cod.), ubi praefert it, nam non modo verba sub. mort ... senectus sed etiam ducitur cet. arcte cum illo, hinc' coniungenda esse videntur.

Verba,nova

...

cenas' pro appositione sequentis versus accipienda sunt, quamobrem ea inclusi, nam colon poni non potest, cum verba ducitur cet. pro oratione recta accipere h. 1. non aptum videatur.

Plaudendum ad funus referri non potest, nam verbum plaudo semper dativum regit.Hoc respiciens Haeckermann sic interpungit:

Ducitur iratis

plaudendum! funus amicis.

Versui tamen antecedenti magis mihi convenire videtur plangendum, a nescio quo coniectum.

147-148.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti vitium stetit.

Haec Pithoeana lectio vindicanda est contra Häckermanni opinionem, qui graphicos eius codicis errores tractans hunc locum iis annumerat, ubi ordo verborum prave invertitur. Nam recte Scholte sic explicat: „posteri non tantum non factis sed ne cupiditate quidem ulterius tendent."

Saepe suffixum que apud nostrum valet „atque adeo," ita ut in membrorum enumeratione gradatio fiat: I. 71 miscet instituitque"; II. 122 „horreres maioraque monstra putares"; III. 50, aestuat occultis animus semperque tacendis"; 72 viscera magnarum domuum dominique futuri" VI. 165 „rara avis in terris nigroque simillima cycno." 384, 506. VIII. 53, 133, 143. IX. 26. X. 53, 244. XI. 174. XIV. 232.

[ocr errors]

Loci ab H. citati, ubi P et in verborum ordine differunt, sunt: I. 86. VI. 328, 364, 635. VII. 89. X. 344, sed difficillimum diiudicatu, utra lectio praeferenda sit.

XIV 145 reperimus in P,quorum si pretio dominus non vincitur illo", „quorum si dominus pretio”, quod contra

« PreviousContinue »