Page images
PDF
EPUB

Cum iam in eo sit, ut stadium Academicum ad calcem usque decurrerim, grati animi sensum testificari ergo Vos, Viri Clarissimi, quorum docta institutione frui mihi contigit, dulce mihi est officium. Nemini autem tantis beneficiis me devinctum scio, quantis tibi, Francken, promotor honoratissime, qui singulari benevolentia omne genus auxilia mihi praestiteris. Pro quibus omnibus gratias tibi habeo semperque habebo maximas.

SAT I 26.

Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi.
Crispinus cet.

Nihil opus est Flavii coniectura pro pars legi iubentis faex; multum enim, ut Ribbeckius 1) animadvertit, ignominiae et contumeliae voci pars inest, sicut VIII quoque 48: vulgi pars ultima nostri".

[ocr errors]

Errat tamen, ubi 1. 1. de satiris posterioribus scribit: „Ein Wort, das allezeit aufhelfen muss und dem trocknen, abstracten Stil unseres Schulpedanten recht bequem sein muss, ist, pars," de prioribus tamen tacet.

Conferamus III 194: „tenui tibicine fultam magna parte sui” VI 437: „inde.... atque alia parte" VII 113: „hinc .... parte alia” (XIV 12,13: „mille inde magistros - hinc totidem") 143: „extrema in parte sedentis ordinis" 159: „laeva parte mamillae" IX 32: „fatum est et partibus illis cet” (X 209: „aspice partis nunc damnum alterius," ubi pars membrum). XI 72: „Servatae parte anni" 101: „praedarum in parte reperta-pocula" Addi possent IX 121: „nec lingua mali pars pessima servi" et XI 28: „sacri in parte senatus', nisi a Ribbeckio reiecti essent.

Legimus XII 26: „quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem," cet.

Heinrich iam intolerabilem hanc constructionem animadvertit, sed eius medela fors pro pars malo peior est.

1) Der echte u unechte Iuvenal, pg. 49.

Malum si non tollitur, at certe lenitur, si legimus sit, ita ut cetera sortis eiusdem pars pro subiecto accipiatur, quod non nisi hac mutatione fieri potest, nam constructio, quae ad synesin appellatur, Iuvenali haud usitata est. Cf. Kiaer Sermo Iuv. pg. 191. De littera n prave inserta Cf. Haeckermann, Pith. cod. pg. 11.

Vs. 52-53.

haec ego non agitem? Sed quid magis? Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi cet.

P. Heracleas (Cf. Beer spicil. Iuv. p. 76) w Herculeias.

Haeckermann (Pith. Cod.) probare conatus codicem P ex interpolatrice manu posterioris aetatis fluxisse, non modo graphicos errores eius, quos copiose ostendit, sed ipsum bonarum lectionum nucleum tentat, quod ei plerumque parum successit. Sic et h. 1. lectionem P frustra labefactat, perhibens Iuvenalem odio Graecorum imitationis, quod imprimis haec satira spiret, flagrantem eo progredi ut de industria titulos Graecorum poematum comice mutilet. Quam ob causam lectionem Herculeias, vocem Latinam Graeco suffixo, praeferendam censet.

At Iuvenalis saepe quidem Graecas voces usurpat (Cf. Kiaer pg. 227), sed semper eas recto modo in formam Latinam detorquere solet. Accedit, quod, si Heracleas de industria mutilavisset, certe vox Diomedeas quoque mutilationem requireret, quae tamen recte de Graeco Διομήδειος detorta est.

64-68

Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio, cum iam sexta cervice teratur,

hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra

« PreviousContinue »