Imatges de pàgina
PDF
EPUB

CANON II.

Neque prandia neque aliud quidquam exigendum ab iis, qui decimas ferunt.

Scriptura sacra Patrumque decreta sancierunt a cunctis fidelibus Deo, et eius ministris decimas integre et libere esse persoluendas. Habet tamen quorundam abusus, quorum deus venter est, vt, cum decimas ad granarium ecclesiae deferunt, sicut debent, comestiones, seu prandia exigant hac de causa: et quod semel, seu vna die possent ad granarium ecclesiae apportare, per multas vices, multosque dies decimas minutatim deferant: vt singulis vicibus reficiantur a Rectoribus, et cibentur. Cumque hoc in detrimentum, et deminutionem iurium decimalium non sit dubium redundare, ideo nos Rodericus, permissione diuina Sanctae Tarraconensis ecclesiae Archiepiscopus, approbante sacro concilio, hoc fieri prohibemus, consuetudine quauis contraria non obstante. Si quis vero contra prohibitionem nostram huiusmodi comestiones, et prandia ex hac causa exegerit, seu propter hoc partem decimae subtraxerit, et retinuerit, vel retineri fecerit, et monitus per Rectorem, infra decem dies non satisfecerit, auctoritate praesentis constitutionis excommunicationis poena compellatur.

CANON III.

Declaratur a Sarracenis soluendas decimas fructuum novalium, quae in possessionibus colunt Christianorum.

Licet in dubium verti non debeat, quod sacris canonibus est statutum; quidam tamen captantes ignorantiam affectatam, vertunt in dubium, vtrum de fructibus noualium, quae Sarraceni in mansionibus, aut terris dominorum Christianorum faciunt, decimas ecclesiis soluere teneantur. Vnde nos Rodericus... dubitationis huiusmodi materiam amputantes, sacro approbante concilio, declarando decernimus, Sarracenos quoscumque de praedictis noualibus decimas, et primitias debere ecclesiae integre soluere: sicut de fructibus aliarum possessionum, quae fuerunt Christianorum, et ad culturam eorumdem Sarracenorum postmodum peruenerint, praesertim cum

de gregibus, qui in montibus, et terris huiusmodi pascebantur, antequam ad culturam noualium redigerentur, ab ipsis decimae et primitiae ecclesiis soluerentur: cum reseadem propter diuersitatem fructuum non debeat, quoad praestationem decimae, diuerso iure censeri.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

CONCILIUM ILERDAE CELEBRATUM AN. DOM MCCXCIV. -il quilo de nigolinhag os, suod dozouisnii munagi on palpitasiauton -niridil laine-eiqui ouibalinolq ai ostenloso My jésineiqus ovulohi da santehod muBaolcagi 19 sio aumomilea zilidsteak Tufasioni stalinaolai Hit Anno Domini MCCXCIIII,die Mercurii, quae fuit tertio idus Augusti, Nos Rodericus, permissione diuina sanctae Tarraconensis Ecclesiae Archiepiscopus, in ciuitate Ilerdensi personaliter, constituti, assistentibus nobis venerabilibus fratribus Raimundo Vicensi, A. Dertusensi, fratre Ben. Barcinonensi, P. Tirasonensi, Hugone Caesaraugustano, fratre Adamario Oscensi, Geraldo Ilerdensi et Benedicto Gerundensi; Episcopis: necnon et Galcerando de Vegis, Archidiacono ecclesiae Vrgellensis, ac gerenti vices Capituli eiusdem ecclesiae sede vacante, et magistro Berengario, Archidiacono ecclesiae Valentinae, gerentique vices venerabilis fratris nostri R. Episcopi ejusdem ecclesiae Valentinae, absentibus M. Pampilonensi, Almorauio Calagurritano et Calciatensi, se per procuratores et literatorie excusanlibus: procuratoribus capitulorum ecclesiarum cathedralium ac collegiatarum, monasteriorum, et aliorum Praelatorum Tarraconensis provinciae praesentialiter constitutis: praesentibus etiam discretis, ac religiosis viris Abbatibus, Praepositis, Prioribus, Archidiaconis et Decanis, necnon et pluribus aliis ecclesiarum Praelatis praefatae provinciae, ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, apud ciuitatem Ilerdensem praedictum sanctum prouinciale concilium celebrantes, praefato sacro concilio approbante, constitutiones edidimus, quarum series sio se habet.nolocklee endifaillite dialninigot liqeoasa chuo bullyffoë -gro orobiyong saoilswooni mu Jag equa" (onoliko kinncilu Manob karm CANON I. calibo rauienenosensT muriloogse ennoilutilanes om langt iboymur soilaniasloos mirten do múinnozier abiectual do 20 last adh Beneficiati qui Principes inflammauerint, consilium, patrocinium vel instrumenta illis dederint contra ecclesias, excommunicantur et beneficiis priuantur.

-pul idy gotrobingat illunnon m30 maledilo gutanikos non autheb Quorundam oculos ita excaecat ambitio, ut temporalibus commodis in

TOMO XLVIII.

42

[graphic]

hiantes, plus temporali maiestati, quam aeternae placere studentes, libertatem, et immunitatem ecclesiasticam, quam ipsi tenentur defendere, laedere ac minuere moliantur, inflammando principes, et potestates saeculares, ac uniuersitates locorum seu Reclores eorum, eisdemque impendendo consilium et patrocinium, necnon ecclesiarum, a quibus beneficia recipiunt, exhibendo et tradendo instrumenta, et alia documenta contra ipsas, et personas ecclesiasticas, ac ipsarum homines, et bona, ac priuilegia et etiam libertates: et idcirco cupientes, vt ecclesiae in plenitudine iuris sui, et libertatis integritate laetentur, ac detestabilis malignorum audacia et insolentium temeritas nefaria propulsetur, sacro approbante concilio statuimus, vt quicumque Praelati ecclesiastici, vel personae religiosae, vel saeculares quorumcumque ordinum, conditionis, seu status existant, palam vel occulte principes vel saeculares potestates, vel uniuersitates locorum, aut Rectores eorum inflammaverint, vel eis consilium, vel patrocinium scienter dederint, vel ecclesiarum, in quibus beneficia obtinent, absque expresso consensu sui Praelati, et Capituli, vel conuentus exhibuerint, vel alia tradiderint instrumenta, vel alia documenta contra ipsas ecclesias, monasteria vel loca religiosa, aut iura vel bona, aut priuilegia, immunitates eorum vel libertates; in excommunicationis sententiam incidant ipso facto: et nihilominus beneficiis, quae habuerint in ecclesiis, vel locis, quae sic scienter, vel fraudulenter laeserint, perpetuo sint privati. ole minek

[ocr errors]

Episcopus, aut Officialis per Ordinarios requisitus ad quempiam excommunicatum denunciandum, statim, aut infra triduum id facere sub poena prohibitionis ingressus ecunclefie camillaron en clesiae (teneatur. ilgeng moroll ateich

Sollicitat cura suscepti regiminis, ut utilitatibus subjectorum nunc nouarum constitutionum editione, nunc antiquarum innouatione prouidere curemus. Sane constitutiones sanctorum conciliorum Tarraconensium editae contra raptores, et inuasores personarum et rerum ecclesiasticarum, religiosorum et hominum eorundem, ex quibus impiorum audacia coërcetur, ac bona ecclesiastica conseruantur, propter quorundam abusum, et negligentiam, debitum non sortiuntur effectum. Cum nonnulli trepidantes vbi trepidandum non est, cum requiruntur per locorum dioehe in quoru

[ocr errors]
[ocr errors]

- ces eius gerentemente

cesi rapina, vel violentia est commissa, vt praedictas constitutiones de-
beant obseruare; subtiliter causa diffugii nituntur indagare et inquirere, an
praefatae constitutiones vendicent sibi locum, in hispartes iudicis, cum po-
tius vt meri executores deberent procedere, assumentes. Et idcirco, quia pa-
rum est condere iura, nisi sint qui ea tueantur, praedictas constitutiones ap-
probantes, et confirmantes, sacro approbante concilio statuimus; quod quan-
documque aliquis Episcopus, vel eius Officialis, vel vicem gerens, per nos,
vel Officialem nostrum, vel per alium Episcopum,, vel eius Officialem, seu
vel
etiam qui per suas litteras significa-
uerit se seruare constitutiones praedictas, contra illum, contra quem petitur
ipsas constitutiones seruari, fuerit requisitus, vt denunciet eum excommu-
nicatum juxta memoratas constitutiones, et eas seruet, et faciat obseruari,
et talem in ecclesia mandet denunciari excommunicatum: ipsas constitutio-
nes sine aliqua cognitione, et inquisitione statim, vel infra triduum, die, qua
talis requisitio facta fuerit, minime computata, si in sua dioecesi requisitus
praesens fuerit, vel in loco, vt infra dictum tempus la disemb
hoc valeat adimplere,
alias
quam cito Co
cito commode fieri poterit, considerata locorum distantia, ob-
ཁམས་པས་ པ་
seruet, et mandet obseruari, omni appellatione, et exceptione cessantibus.
Quod si praedicta contempserit, ut praedicitur, adimplere;
Jamdiu ingres-
sum ecclesiae sibi nouerit interdictum, donec ipsas constitutiones obseruet,
et mandet obseruari. Ex quo autem dictas constitutiones fecerit, vel manda-
uerit obseruari, ex tunc ipso facto interdictum praedictum absque relaxatio-

ne aliqua peniu

aliqua penitus sit ablatum; hoc autem prouiso, quod propter iuris ordinem non seruatum processus per Ordinarium vel eius Officialem habitus seu facta denunciatio nullatenus reuocetur: cum multis grassantibus opus sit exemplo, iuxta canonicas et legitimas sanctiones. Item quia non est ferendus qui lucrum amplectitur, onus autem subire recusat; sacro approbante concilio statuimus, omnes personas, cuiuscumque status vel conditionis existant, quae ex praefatis constitutionibus commodum recipiunt, subiacere et esse subiectas ipsis constitutionibus, si deliquerint in his, quae in ipsis constitutionibus continentur, et contra tales personas iuxta tenorem ipsarum constitutionum esse rigide procedendum: saluis constitutionibus sacrorum conciliorum Tarraconensium in favorem Episcoporum factis: quibus cautum est, quod Episcopi huiusmodi constitutionibus contra raptores et inuasores rerum ecclesiasticarum editis non ligentur. alenoncustinT aillegges ut

« AnteriorContinua »