Page images
PDF
EPUB

P. 429. 5, 2. Καὶ δρεπάνην καυλῶν ἄσκυλον ἐκτομίδα. “ ἀγκύλον.” Sic etiam Brunckius.

Ρ. 473. 5, 3.

Λήγω δ ̓ οὔποτ ̓ ἔρωτος· ἀεὶ δέ μοι ἐξ
Αφροδίτης

ἄλγος, ὁ μὴ κρίνων κοινὸν ἄγοντι πόθος.

Αλγος ὀμη κιρνῶν κοινὸν ἄκοντι πόθος.” Scaligeri correctio; non autem ὁ μὴ κιρνῶν, quod ait Jacobsius. ἄκων primam producit.

ANIMADVERSIONES

IN SAPPHONIS FRAGMENTA.

QUUM Lesbiæ reliquias in primo hujusce Operis fasciculo ederem, paullo inclementius locutus sum de opera ab Henrico Volgero in Sapphonem posita; quod quidem hodie non sine dolore confiteor; dum ad errores quosdam, in istis fragmentis tractandis a me ipso admissos, corrigendos accedo.

I. 7. Interpunge cum Hermanno El. Doctr. Metr. III. 16. πατρός τε δόμον λιποῖσα, χρύσεον ἦνθες Αρμ ̓ ὑποζεύξασα. non δόμον χρύσεον, (etsi non ignoro Ζανὸς πολύχρυσον οἶκον) sed potius χρύσεον ἅρμα. Sophocl. Ed. Col. 693. χρυσάνιος Αφροδίτα.

7. Hermannus, τᾶς ἐμᾶς αὐᾶς ἀΐοισ ̓ ἄπωτα, olice pro ἄπωθεν, quod unde hauserit nescio. olensis mutabant -TE in -ra, ut πότα pro πότε, &c. -θεν vero in -θα. Hoc tradit Apollonius de Adv. p. 604. et exempla recenset πρόσθα, ἔνερθα, ὕπισθα, ἔνθα, υπερθα. Hoc vero non fiebat in adverbiis quæ a nominibus formata sunt, e. g. οὐρανόθεν, ἄλλοθεν. Vid. eundem grammaticum, p. 563.

11. Hermannus, an' oppávw ailé poç día péσow, aitque, "nihil caussa esse, quare quis in crasin offendat, quales apud Homerum, Pindarum, alios, sæpius inveniuntur." Bentleius certe non offendit, ad Iliad. Β. 651. Μηριόνης τ' ἀτάλαντος Ενυαλίῳ avopupóvry. Sed non eadem est crasis vocalium w et a, et vocalis cum diphthongo au. Non nego o vel a, ante o in initio proximæ vocis, vel elisionem vel crasin pati, ut in oiμo ws, σovρiša, sed res non omnino eadem est, quum west in fine, a in capite vocis: quare dubito de correctione Aristoph. Av. 611. βαβαί· ὡς πολλῷ κρείττους οὗτοι τοῦ Διὸς ἡμῖν βασιλɛúɛv, ubi aißoi ex cod. Ven. recipiendum statuit Hermannus El. Doctr. Metr. II. 33. 8. crasi facta. Synizesis quam tuetur Reisigius in Aristoph. Lys. 1171. Οὐ τὼ σιὼ οὐχὶ πάντα γ ̓,

Avoσávie, diversa est, quum w et ou cognationem quandam inter se habeant. Fateor tamen, conjecturam meam, Oépevs Sía μtoow, non debere Sapphoni temere obtrudi. Porro etiam ex Æolensium consuetudine fuerit consonantes quasdam duplicare, ut in paɛvvós, téppoxos, &c. nescio tamen quo auctore oppávy scripserit vir eruditissimus. Habemus quidem in Alcæi fragmento, ἐκ δ ̓ ὀρανῶ μέγας χειμών, et in ipsius Sapphonis versu ἐλθόντ' ἐξ ὀρανῶ : sed habemus etiam in alio Alcæi fragmento ap. Apollon. Dysc. de Adv. p. 610. yaíaç Kaì VIPÓεVTOS ὠράνω μέσοι. quare ὠρανός non minus Folicum esse quam Doricum crediderim: vid. Bast. ad Gregor, p. 659.

15. ἤρευ ὅττι τ ̓ ἦν, τὸ πέπονθα, κὤττι

δὴ τὲ κάλημμι.

Hermannus, ἤρε, ἔττι δ ̓ ἦν. Non video quo jure in isto loco stare possit δέ. Μοχ κὤτι δ ̓ ἦν, τὸ κάλημι. quod probo.

1 Alcæi esse discimus ex alio Apollonii loco, p. 588, 27. Tò yap παρὰ τοῖς περὶ τὸν ̓Ακλαῖον μέσσοι δῆλον ὅτι κατὰ τὴν ἰδίαν διάλεκτον ἀνὰ λόγον βαρυνθείη ἄν.

[blocks in formation]

Ita Hermannus, qui suspicatur fámpe vocativum esse pro Σαπφοῖ, scil. ὑποκοριστικόν.

[blocks in formation]

Emendatio est Schaeferi ad Dionys. Hal. p. 354. quam ignorabam quum hæc fragmenta aggressus sum.

[blocks in formation]

Correxeram ἀνήρ, quia κεῖνος ἀνήρ Græce dicitur, non κεῖνος ὁ ἀνήρ, quam observationem irridet Hermannus. Nunc dico, si retinendus est articulus, interpungi debere post ἔμμεν : Iliad N. 232. Ἰδομενεῦ, μὴ κεῖνος ἀνὴρ ἔτι νοστήσειεν Ἐκ Τροίης. Pindar Ol. IV. 9. τίνα κεν φύγοι ὕμνον κεῖνος ἀνήρ. Et sic passim Pyth. I. 82, &c. κεῖνον ἄνδρα, κεῖνον πόνον, κείναν πόλιν, κεῖνο ἕρπετον, κεῖνο ἅμαρ. Quare, etsi dici potest ὁ ἀνὴρ κεῖνος, dubito an quisquam eorum qui circa epica out lyrica versarentur, dixerit κεῖνος ὁ ἀνήρ. Quod si falsus sim, errorem, exemplis adductis, agnoscam. De Atticis autem non loquor. Dedi autem ὄττις pro ὅστις, quia in alio loco dixerat Sappho ὄττινας; sicut Homerus ὅτινας, ὅττευ et ὅττι. Fateor autem, caussam mihi non liquere, quare Hermannus in me, hujusmodi Æolismos restituenti, tam acerbe invehat: etsi minime negaverim in istis fragmentis verborum formas nimis curiose a me immutatas fuisse.

• Malim tamen in Aristoph. Pac. 651. legere, οὐ γὰρ ἡμέτερος ἔτ ̓ ἔστ' ἀνὴρ ἐκεῖνος, ἀλλὰ σὸς, quam ἐκεῖνος ἁνὴρ cum Porsono (Opusc. p. 370.) et Dindorfio.

Recte tamen editum esse kйvos, patet ex adnotatis ad Fr. VIII. Ipse Hermannus edidit iodáva, quod non majore auctoritate nititur quam πσʊxpóç et similia, siquidem Athenienses, quum veterem linguæ formam representari vellent, scribebant ΕΧΣΕΡΓΑΣΑΣΘΑΙ, ΑΝΕΓΡΑΦΣΑΝ, ΦΣΕΦΙΣΜΑ, ut videre est in lapide quodam apud Walpolium, Memoirs of Greece, I. p. 602. De usu digammi non est cur dubitemus, quum expressus sit in rhetra antiqua apud R. P. Knight, ut nihil dicam de recentioribus monumentis. Quod vero dixit Gregorius de Dial. p. 613. de Holensibus, ἀντὶ τοῦ ξ, κα προφέρουσιν, ξένος, κσένος, καὶ ἀντὶ τοῦ Ψ, πσ, Πέλοψ, Πέλοπς, dixit, uti par est credere, antiquiorum auctoritate motus. Id tantum innuit hoc præceptum, Æolenses veterem litterarum formam diu retinuisse, postquam apud alios duplices consonantes obtinuissent. Quare si Doriensium ad hodie repræsentandum ducimus, quid caussæ est, quominus et Æolensium To et ko retineamus? De ipsius Sapphus consuetudine nulla est controversia, quæ floruerit ante duplices litteras a Simonide inventas.

[blocks in formation]

Ita Hermannus. yeλãïç restituit auctoritate recentissimi grammatici fretus; media syllaba contra analogiam producta, quum ex formis ἐγέλασσε, ἀγέλαστος, γέλασμα, &c. pateat, vocalem characteristicam in hoc verbo brevem fuisse. Mox apud Longinum τὸ μοι τὰν. Dedi cum Boivinio τὸ μοί 'μάν. Tradit Apollonius Dyscolus Æolenses dixisse åμóc et àμμós. In hoc loco, ob crasim prætulerim primam ex his formis. Sed stare potest 'uáv. Fr. x. uoiç. in tertio autem versu Tollii correctionem recte, ut opinor recepit Hermannus. Homer. II. Y. 423. αὖταρ ̓Αχιλλεὺς Ὡς Γεῖδ', ὡς ἀνέπαλτο, καὶ εὐχόμενος έπος ηὔδα. Theocr. II. 82. Χὡς ἴδον, ὡς ἐμάνην, ὥς μευ περὶ θυμὸς άφθη. ΙΙΙ. 42. Ὡς ἴδεν, ὡς ἐμάνη, ὡς εἰς βαθὺν ἅλλετ ̓ ἔρωτα.

Ipsi autem Hermanno debetur ὡς γὰρ εἰσίδω, de quo dubitare possumus.

[blocks in formation]

Rectius Hermannus κὰμ μὲν, sicut Wolfius apud Homerum edidit καδ δέ. Etymologus, p. 412, 24. citat ex Hesiodo καμμὲν ἀρότρῳ "Αξειαν, prout edidit Gaisfordius, Op. 437.

10. ὑποδεδρόμακεν recte tuetur scriptor ingeniosus in Diario Classico XLVI. p. 307. Quippe etsi recte dicitur ἔρευθος ἐπιτρέχειν, ut in locis citatis, et Arat. Dios. 102. Εἴ τί που ἢ καὶ ἔρευθος ἐπιτρέχει, exquisitius tamen dicitur flamma subtilis ὑποτρέχειν.

11. Assentior Hermanno retinenti ἐπιῤῥομβεῦσι δ' ἀκουαί, quæ propius certe ad codicum scripturam accedunt quam ßouβεῦσιν δ ̓ ἀκοαί μοι, quæ est Manutii correctio. Hesych. Ρόμβος. ψόφος.

.....

16. φαίνομαι Nomen 'Ατθί supplendum esse suspicatur Hermannus. 1. c. Eandem conjecturam protulit V. D. supra laudatus, in Diario Class. quibus accedo.

17.

ἀλλὰ πᾶν τολματόν, ἐπεὶ χλιαίνῃ

πᾶσ ̓, ὁ θαυμάζοις ἂν ἴσως, ὑπ ̓ αὐτῶ.

Hæc exsculpsit vir doctissimus ex codicum lectione ἀλλὰ παντόλματον. ἐπεὶ καὶ πένητα οὐ θαυμάζοις· ὡς ὑπ ̓ αὐτὸ τὴν ψυχὴν, κ. τ. λ. et Vat. 2. ἀλλὰ πᾶν τολματὸν ἐπεὶ καὶ πένητα, οὐ θαυμάζοις, ὡς ὑπ ̓ αὐτό. Mutationem καὶ πένητα in χλιαίνῃ πᾶσ', lenissimam vocat Hermannus. Parenthesin istam, δ θαυ μάζοις ἂν ἴσως, Lesbia omnino indignam esse censeo.

Fr. IV. Dedi ἔσδων pro ὄσδων, Scaligero obsecutus: et sic legitur in Hermogenis Codice Paris, 1983. teste Bastio ad Gregor. p. 585. qui omnino consulendus est. Voces κώμα καταῤῥεῖ illustrant Virgilii fessos sopor irrigat artus. Totum autem fragmentum comparari potest cum Spensero (F. Q. l. i. 41.) And

« PreviousContinue »