Page images
PDF
EPUB

35

40

45

50

Qualem etiam in somnis videas, ubi corpore vincto
Emicat exultans anima, ætheriique volatûs
Prima rudimenta affectans, jam tota sub auras
Velle videtur abire, ultraque ascendere tardos
Materiæ fines, et rupta repagula rerum.

Istane, cum vitæ Sol occidit, ista sepulto
Cæca comes cineri, et mutis immixta favillis,
Indignâ peritura nece est ; penitusque silenti
Nocte jacens, inhonora, extinctaque, nil aget ultra
Infelix spatium, et fluxæ proscenia vitæ ?
Quare igitur cupidi angustos diffringere fines,
Debilibusque brevi saltem superesse triumpho
Corporibus, tumulos, umbrataque busta coronis,
Ossaque honorato recubantia Mausoleo
Sacramus, memorique juvat mandarier ævo ?
Aut illud quare humanâ sub mente futuri
Increscit desiderium, semperque volentes
Raptat agens animos vitæ melioris imago?

Scilicet indignans lacero plangentia dorso
Lora, catenarumque gravi sub Sole laborem,
Crudele imperium, impositumque libentius Afer
Hâc patitur mercede jugum; cum rura prioris
Conscia desidiæ, et patrii sibi gaudia fingit
Post mortem reditura soli: jamque ardet amanam
Propter aquam, et suaves Daradi sub vallibus umbras,
Membra toro desueta superposuisse, neque ultra
Flagra gravis domini, aut comitum meminisse querelas.
Nec temere illa rudem ludunt insomnia mentem.
Esse Deum, ultorem sceleris, tardæque ministrum
Justitiæ natura docet: nec cernere frustra
Credibile est illum lacrymas, et tristia mentis
Vulnera.—Sic vobis ultra confinia vitæ
Leniat, afflicti, gemitus, sic limine mortis
Excipiat, puroque animos soletur amore.

Jam vero Elysios saltus, habitandaque castis
Arva piorum animis, et amdeni unbracula luci,
Morentesve Acherontis aquas, Lethesque soporum
Flumen, et ad tristes æterna crepuscula ripas,
Ultricemque metum, exurendaque crimina flammâ,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

75

80

Quid tibi, mortalis, lanti est garrire ? quid illa
Usque adeo majora tuâ mysteria mente
Nequicquam exagitas animi miser ? inque peditus
Hæres, conquererisque, et inani falleris umbrâ ?
Vastæ illic obstant tenebræ, ulteriusque vagari
Impediunt caligantes velantia sensus
Nubila, dum brutâ mentein sub mole fatigat
Pondus hebes membrorum, et vincula materiaï.

Esse autem immortalem animam, fractæqne ruinis
Materiæ, atque orbi penitus superesse revulso,
Vividus ingenii calor, et divina facultas,
Affectusque, metusque, et spes, quæ præscia lustrat
Æterna ulterius spatia, et felicius ævum ;
Ipsa quoque exclamat, vadens opera omnia circum,
Ipsa Dei Natura—1, demens, crede tonantem
Nil curare, nec humanis intendere numen
Posse Deos, animamque perire, et lubrica rerum
Seinina, saltantesque atomos fuitâsse, prius quam
Ingenitâ virtute novus coalesceret orbis.
Ista, soporatæ quoniam sic somnia menti
Arrident, tecum ista agita, tenebrasque secutus
Plaude tibi, penitusque solo adsternaris, et erres
Cæcus et infelix Epicureo in Labyrintho.

85

90

95

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CARMEN ANTISTROPHICUM

EX ÆSCHYLI PROMETHEO.

CARMINIS Æschylei descriptionem veriorem ea, quam a Burneio accepit Blomfieldius, hodie lectoribus nostris apponimus. Sunt versus Promethei ed. Blomf. 582-629. quibus lo casus suos et miserias furibunda deplorat. Hos partim antistrophicos esse multi forsan suspicati sint: primus autem, quod sciam, Elmsleius, in Censura editionis Blomfieldiana (Edinb. Rev. Tom. xvii. p. 235.) animadvertit verba υπό δέ κηρόπλαστος ότοβεί dóvaš v. 591. stropham inchoare, antistropham vero v. 613. πόθεν έμού συ πατρός όνομαπύεις; Μulta etiam observavit ille, quæ ad veram lectionem hujus carminis constituendam pertinent, de versuum autem divisione judicium suum non interposuit. Elmsleii sententiæ accessit alius ejusdem editionis censor (Quarterly Review, Tom. v. p. 223.) adjectis pauculis de scriptura loci observationibus. Non multo post Seidlerus, in Libro de Versibus Dochmiacis Lipsiæ vulgato, hinc aliquos versiculos ut antistrophicos citavit, Hermanni judicium allegans, p. 164. Blomfieldius tamen, in altera sua hujus fabulæ editione, Burneii distributionem retinet, veritus, ut opinor, ne mutati versuum numeri, lectoribus molestiam afferrent. Quum vero certissime constet Poetam hæc antistrophice scripsisse, ejusque rei cognitio et faciliores numeros detegat, et non parum faciat ad sanas lectiones restituendas, visum est integrum carmen emendatius, uti spero, describere. Constat fere metris lambicis, Creticis, et Dochmiacis, inter se venusto more, et Tragicis usitato, permixtis. Ad calcem paginæ lectiones notabo, in quibus a textu Blomfieldü disceditur.

[ocr errors]

59

582

585

590

Carmen Antistrophicum, &c.

ά, α, έα, έα.
χρίει τις αυ με τον τάλαιναν οίστρος:

είδωλον "Αργου γηγενούς

άλευε, δα φοβούμαι
τον μυριωπόν είσορώσα βούταν
ο δε πορεύεται δόλιον όμμ' έχων,
ον ουδε κατθανόντα γαία κεύθει:

αλλά με ταν τάλαιναν

εξ ενέρων περών

κυνηγετεί, πλανά
τε νηστιν ανά τον παραλίαν ψάμμον:

Στροφή.
υπό δέ κηρόπλαστος ότοβεί δόναξ
αχέτας υπνοδόταν νόμον.

ιω, ιω, πόποι:
πα, πόποι, πα μ' άγουσι

τηλεπλανοι πλάναι;
τί ποτέ μ', ώ Κρόνιε παι,

τί ποτε ταισδ' ενε-
ζεύξας ευρων αμαρ-

τούσαν εν πημoναΐς ;
ε, έ. οίστρηλάτω δε δείματι δειλαίαν

παράκοπον ώδε τείρεις;

595

60o

ν. 585. άλεν, ώ δα Blomf. άλευ’ & δα alii.

596. Prius ha inserui ob metrum : et sic scribi oportere patet, ut opinor, e vestigiis lectionis in vett. edd. ποι, ποι, πω, πω, πω: πη μ' άγουσι. Εlmsleius ω πόποι, πα μ'. Seidlerus που, πόπου, που μ' ά.

597. τηλέπλαγκτοι omnes. Correxit Elmsleius,
601. Vulgatur πημoναισιν ;

605

610

πυρί με φλέξον, ή χθονί κάλυψον, ή
ποντίοις δάκεσι δος βοραν,

μηδέ μοι φθονήσης
ευγμάτων, άναξ άδην με

πολύπλανοι πλάναι γε

γυμνάκασ', ουδ' έχω μαθείν όπα πημoνας αλύξω.

κλύεις φθέγμα τας

βούκερω παρθένου ; Sequuntur quatuor Senarii.

'Αντιστροφή.
πόθεν έμού συ πατρός όνομαπύεις;
είπέ μοι τα μογερά, τίς ών,

τίς άρα μ', ώ τάλας,
ταν ταλαίπωρον ώδ' έ-

τήτυμα προσθροείς, θεόσυτόν τε νόσον ω

615

604. In edd. deest με, quod inserendum vidit Elmsl. 605. Ita edd. ante Brunckium, qui invexit ποντίοισιν.

608. Ιta Αld. Turn. et tres ΜSS. Ceteri πολύπλαγκτοι. Verum πολύπλανοι, quod metrum Hagitat, convenire cum illo δύσπλανος quo utitur v. 632. observavit H. Steph.

609. Vulgo yeyuuvákaow, Enendandum monuit Elmsl.

610. Constat hic versiculus e duobus lambicis Penth. quod metrorum genus apud Æschylum satis frequentatum est.

611. 612. Sic legit et dividit Blomfieldius in notis. In textu retinet vulgatum πρόσφθεγμα. Ηec choro adsignant editiones ; pnellæ vero continuanda esse monuit Elmsleius, nisi antistrophica θρώει, φράζε τα δυσπλάνω παρθένω choro tribuere malles.

616. έτήτυμα tres ΜSS. et Heath. Schutz. Butler. έτυμα ceteri.

618. Editur vulgo θεόσσυτον δέ. θεόσυτον Morell. Butler. quod metro necessarium est, ut λαβρόσιτος ν. 623. Supra ν. 287.

legitur

« PreviousContinue »