Page images
PDF
EPUB

Qualem etiam in somnis videas, ubi corpore vincto
Emicat exultans anima, ætheriique volatûs
Prima rudimenta affectans, jam tota sub auras
Velle videtur abire, ultraque ascendere tardos
Materiæ fines, et rupta repagula rerum.

Istane, cum vitæ Sol occidit, ista sepulto
Cæca comes cineri, et mutis immixta favillis,
Indignâ peritura nece est; penitusque silenti
Nocte jacens, inhonora, extinctaque, nil aget ultra
Infelix spatium, et fluxæ proscenia vitæ ?
Quare igitur cupidi angustos diffringere fines,
Debilibusque brevi saltem superesse triumpho
Corporibus, tumulos, umbrataque busta coronis,
Ossaque honórato recubautia Mausoleo
Sacramus, memorique juvat mandarier ævo?
Aut illud quare humanâ sub mente futuri
Increscit desiderium, semperque volentes
Raptat agens animos vitæ melioris imago?

Scilicet indignans lacero plangentia dorso
Lora, catenarumque gravi sub Sole laborem,
Crudele imperium, impositumque libentius Afer
Hâc patitur mercede jugum; cum rura prioris
Conscia desidiæ, et patrii sibi gaudia fingit
Post mortem reditura soli: jamque ardet amoenam
Propter aquam, et suaves Daradi sub vallibus umbras,
Membra toro desueta superposuisse, neque ultra

35

40

45

50

55

Flagra gravis domini, aut comitum meminisse querelas.
Nec temere illa rudem ludunt insomnia mentem.

60

Esse Deum, ultorem sceleris, tardæque ministrum
Justitiæ natura docet: nec cernere frustra

Credibile est illum lacrymas, et tristia mentis

Vulnera. Sic vobis ultra confinia vitæ
Leniat, afflicti, gemitus, sic limine mortis
Excipiat, puroque animos soletur amore.

Jam vero Elysios saltus, habitandaque castis
Arva piorum animis, et amdeni umbracula luci,
Moerentesve Acherontis aquas, Lethesque soporum
Flumen, et ad tristes æterna crepuscula ripas,
Ultricemque metum, exurendaque crimina flammâ,

65

70

Quid tibi, mortalis, tanti est garrire? quid illa
Usque adeo majora tuâ mysteria mente

Nequicquam exagitas animi miser? inque peditus
Hæres, conquererisque, et inani falleris umbrâ?
Vastæ illic obstant tenebræ, ulteriusque vagari
Impediunt caligantes velantia sensus
Nubila, dum brutâ mentem sub mole fatigat
Pondus hebes membrorum, et vincula materiaï.

Esse autem immortalem animam, fractæque ruinis
Materiæ, atque orbi penitus superesse revulso,
Vividus ingenii calor, et divina facultas,
Affectusque, metusque, et spes, quæ præscia lustrat
Æterna ulterius spatia, et felicius ævum;

75

80

85

Ipsa quoque exclamat, vadens opera omnia circum,
Ipsa Dei Natura―I, demens, crede tonantem
Nil curare, nec humanis intendere numen
Posse Deos, animamque perire, et lubrica rerum

Semina, saltantesque atomos fluitâsse, prius quam
Ingenitâ virtute novus coalesceret orbis.
Ista, soporatæ quoniam sic somnia menti
Arrident, tecum ista agita, tenebrasque secutus
Plaude tibi, penitusque solo adsternaris, et erres
Cæcus et infelix Epicureo in Labyrintho.

90

95

R. S. Coll. Regal, et Univ. Schol.

In Comitiis Posterioribus, 1795.

VOL. II. No. 5.

I

CARMEN ANTISTROPHICUM

EX ÆSCHYLI PROMETHEO.

CARMINIS Eschylei descriptionem veriorem ea, quam a Burneio accepit Blomfieldius, hodie lectoribus nostris apponimus. Sunt versus Promethei ed. Blomf. 582-629. quibus Io casus suos et miserias furibunda deplorat. Hos partim antistrophicos esse multi forsan suspicati sint primus autem, quod sciam, Elmsleius, in Censura editionis Blomfieldianæ (Edinb. Rev. Tom. xvii. p. 235.) animadvertit verba ὑπὸ δὲ κηρόπλαστος ὀτοβεῖ Sóva v. 591. stropham inchoare, antistropham vero v. 613. πόθεν ἐμοῦ σὺ πατρὸς ὄνομ ̓ ἀπύεις; Multa etiam observavit ille, quæ ad veram lectionem hujus carminis constituendam pertinent, de versuum autem divisione judicium suum non interposuit. Elmsleii sententiæ accessit alius ejusdem editionis censor (Quarterly Review, Tom. v. p. 223.) adjectis pauculis de scriptura loci observationibus. Non multo post Seidlerus, in Libro de Versibus Dochmiacis Lipsia vulgato, hinc aliquos versiculos ut antistrophicos citavit, Hermanni judicium allegans, p. 164. Blomfieldius tamen, in altera sua hujus fabulæ editione, Burneii distributionem retinet, veritus, ut opinor, ne mutati versuum numeri, lectoribus molestiam afferrent. Quum vero certissime constet Poetam hæc antistrophice scripsisse, ejusque rei cognitio et faciliores numeros detegat, et non parum faciat ad sanas lectiones restituendas, visum est integrum carmen emendatius, uti spero, describere. Constat fere metris Iambicis, Creticis, et Dochmiacis, inter se venusto more, et Tragicis usitato, permixtis. Ad calcem paginæ lectiones notabo, in quibus a textu Blomfieldü disceditur.

à, à, ča, ča.

χρίει τις αὖ με τὰν τάλαιναν οἶστρος· εἴδωλον ̓́Αργου γηγενοῦς·

ἄλευε, δά· φοβοῦμαι

τὸν μυριωπὸν εἰσορῶσα βούταν

ὁ δὲ πορεύεται δόλιον ὄμμ ̓ ἔχων,
ὃν οὐδὲ κατθανόντα γαῖα κεύθει
ἀλλά με τὰν τάλαιναν
ἐξ ἐνέρων περῶν

κυνηγετεῖ, πλανᾷ

τε νῆστιν ἀνὰ τὰν παραλίαν ψάμμον·

Στροφή.

ὑπὸ δὲ κηρόπλαστος ὀτοβεῖ δόναξ

ἀχέτας ὑπνοδόταν νόμον.

ἰὼ, ἰὼ, πόποι·

πᾶ, πόποι, πᾶ μ ̓ ἄγουσι

τηλέπλανοι πλάναι;

τί ποτέ μ ̓, ὦ Κρόνιε παῖ,

τί ποτε ταῖσδ ̓ ἐνε

ζεύξας εὑρὼν ἁμαρ

τοῦσαν ἐν πημοναῖς ;

ἓ, ἕ. οἰστρηλάτῳ δὲ δείματι δειλαίαν

παράκοπον ὧδε τείρεις;

v. 585. ἄλεν, ὦ δά Blomf. ἄλευ ̓ ὦ δᾶ alii.

582

585

590

595

600

596. Prius Ta inserui ob metrum: et sic scribi oportere patet, ut opinor, e vestigiis lectionis in vett. edd. ποῖ, ποῖ, πῶ, πῶ, πῶ· πῆ μ' ἄγουσι. Elmsleius ὦ πόποι, πᾷ μ ̓. Seidlerus ποῖ, πόποι, ποῖ μ ̓ ἄ.

597. τηλέπλαγκτοι omnes. Correxit Elmsleius,
601. Vulgatur πημοναῖσιν;

πυρί με φλέξον, ἢ χθονὶ κάλυψον, ἢ
ποντίοις δάκεσι δὸς βορὰν,
μηδέ μοι φθονήσης
εὐγμάτων, ἄναξ· ἄδην με
πολύπλανοι πλάναι γε-

γυμνάκασ ̓, οὐδ ̓ ἔχω

μαθεῖν ὅπα πημονὰς ἀλύξω.

κλύεις φθέγμα τᾶς

βούκερω παρθένου ;

Sequuntur quatuor Senarii.

̓Αντιστροφή.

πόθεν ἐμοῦ σὺ πατρὸς ὄνομ ̓ ἀπύεις ;
εἰπέ μοι τᾷ μογερᾷ, τίς ὢν,

τίς ἄρα μ ̓, ὦ τάλας,

τὰν ταλαίπωρον ὧδ ̓ ἐ-
τήτυμα προσθροεῖς,

θεόσυτόν τε νόσον ω

605

610

615

604. In edd. deest με, quod inserendum vidit Elmsl. 60. Ita edd. ante Brunckium, qui invexit ποντίοισιν. 608. Ita Ald. Turn. et tres MSS. Ceteri πολύπλαγκται. Verum πολύπλανοι, quod metrum flagitat, convenire cum illo δύσπλανος quo utitur v. 632. observavit H. Steph.

609. Vulgo γεγυμνάκασιν, Emendandum monuit Elmsl. 610. Constat hic versiculus e duobus lambicis Penth. quod metrorum genus apud Æschylum satis frequentatum est.

611. 612. Sic legit et dividit Blomfieldius in notis. In textu retinet vulgatum πρόσφθεγμα. Hæc choro adsignant editiones ; puellæ vero continuanda esse monuit Elmsleius, nisi antistrophica θρόει, φράζε τᾷ δυσπλάνῳ παρθένῳ choro tribuere malles.

616. ἐτήτυμα tres MSS. et Heath. Schutz. Butler. ἔτυμα ceteri. 618. Editur vulgo θεόσσυτον δέ. θεόσυτον Morell. Butler. quod metro necessarium est, ut λαβρόσυτος v. 623. Supra v. 287.

legitur

« PreviousContinue »