Page images
PDF
EPUB

doctrina et humanitate imparati, nostra potius carpunt, quam corrigunt. Dignitas earum literarum, quas illustrandas susceperamus, fecit, ut omne, quod scripsimus, curiose rimati sint adversarii; ærugo autem et malevolentia eorum, ut aliovorsum, ac a me scripta sunt, accipiantur. Sed tu quantum ab eruditione potes in illis animadvertendis, tantum ab æquanimitate poteris in excusandis. Desultoria enim semper fuit vita nostra, neque ullo loco me consistere passa est sive infelicitas mea, sive vis major; ita ut optimum studiorum coagulum otium mihi semper defuerit. Deinde et illa, quam in te non agnosco, ὀψιμάθεια καὶ αὐτοδιδαξία facile mihi parabunt patrocinium, quod ab hostibus exspectare non possum, qui mihi obtrectant, non ob eam, quæ in me est, sed quam in me hariolantur esse, virtutem. At hæc querela erat alius loci et temporis. Tu, mi Casaubone, fac, ut amicitia tua nobis pateat, ad cujus aditum usque nos admiratio tui deduxit. Si quis est, qui ́in eam admitti, et non postremum in ea locum habere debet, is ego sum. Strabonem, Athenæum, Suetonium tuos, avidissime exspecto. Quicquid ex ingenio tuo prodibit, erit plane τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον. Binas a te accepi literas, pene eodem tempore; quarum prioribus quum heri respondere vellem, alteræ me in ipso articulo oppresserunt. Utinam plures accipiam! Vale. Lugduni Batavorum. Nonis Maii cloloxcuII.

EPIST. VIII. (LIB. I. 46.)

ISACIO CASAUBONO.

FREQUENTIORES a me acciperes, si quis meas ad te tuto deferret imo si quem nobis casus aut bona sors objiceret, qui ad vos iret. Non enim operæ parcerem, neque committerem, ut meum officium desiderares. quod si quem nanciscimur, cui nostras literas committere possimus, scito nos hoc magni épμaíov loco habere. Tam rara est occasio literas ad te dandi, quum frequentissima sit scribendi. Iste qui has pertulit, Genevam commodum ibat. Nolui tam bonam occasionem amittere: et fortasse cumulus accesserit, si Geneva meas accipies; ubi te adfore familiæ1 her

1. Scilicet Henrici Stephani. Casauboni socer fuit, sed eum non amabat, nec bibliothecæ suæ fores genero unquam recludebat. Lugduni e vivis excesserat haud multum ante has literas ad Casaubonum datas.

ciscundæ, Golardus noster ad me scripsit, siquidem decessus illuc te evocaret Toû deiva. Magna vero jactura Græcarum literarum ille decessit, si præterita ejus in literas beneficia spectes; quæ majora fuissent, nisi ipse literis, imo potius sibi, defuisset. Equidem non possum facere, quin ejus et vivi actus et mortui vicem ægre feram. Doleo, quod non præstitit quæ potuisset; doleo, quod amicum perdidi. Sed oro te, mi Isaci, ut typographio unico totius Hellenismi custodi, culpa illius ruenti, vestra opera aliqua fultura accedat; quæ a principio tam exigua esse non potest, ut non maximæ ruinæ obsistere possit, quam necesse est exspectari, nisi mature illi occurratur. Vidi apud illum egregia exemplaria ávékdoтa: Sextum Empiricum, et alia; quæ tuam ita diligentiam expectant, ut hoc nomine a socero neglecta videantur, ut tibi posteritas hoc deberet, quod ad ipso æquum erat præstari. Sed Lexicon Zonara', quod in illis ávexкdóтos reperies, tuam quoque operam flagitat: quod utinam mensem unum habere liceret! Certe neque te pœniteret expletæ sitis meæ (avidissime enim illud desidero) neque operæ nostræ in illud collatæ ; si quidem ejusmodi est, quale amici retulerunt. Si vobis tanti, nostro voto satisfacere, nihil est quod gratius nobis facere possis : sin autem, æquo animo feremus. Scito tamen tutissimo ad nos deferri per mercatores, atque eadem remitti posse. Unius mensis

tantum usuram postulamus.

Misi ad te librum De emendatione temporum quem accipies

66

1. Iterum in Epist. 48. p. 171. 'Ego videor mihi non inutiliter posse Zonara Lexicon tractare, quod est in libris soceri tui, si per te affinem tuum Paulum Stephanum ejus usura brevis mihi contingat." Quibus respondet Casaubonus Epist. 175. "De Zonaræ Lexico subirascor tibi. Sic enim id petis a me, quasi diffideres daturum si possem Videbo igitur, quid possit fieri, et si ulla una possum, statim id curabo ad te mittendum. Volo tamen scias, nondum mihi visam τοῦ μακαρίτου Stephani bibliothecam in quo tanta fuit αναρμο OTÍα TWV TρÓTWv, ut bibliothecam ipsi genero inviderit." Rursus Scaliger in Epist. 49. p. 172. "De Lexico Zonaræ conue. Non tibi diffidebam, sed affini tuo, qui fortasse me non novit. Sed putavi, quia aliquid de bonis soceri ad te pertinet, te jure tuo id posse excipere, aut concedi a cohæredibus; sin aliter, orabam te, ut impetrares a Paulo Stephano. Fortasse sunt avopakes Onσavpós. vellem tamen aliquot dies ejus copiam mihi fieri; idque ut per te etiam administretur, etiam atque etiam oro." A vero haud multum aberravit vir magnus, quum thesaurum istum carbonem esse posse innueret. Vid. Titmanni Prolegomena in Joannis Zonara Lexicon p. LXV.

In libro

a Golardo nostro. Manilius propediem recudetur. tertio, trajectionem quinquaginta duorum versuum offendimus. Non potest dici, quanta lux illi scriptori ex illorum versuum restitutione affulserit. Infinita ex Gemblacensi exemplari emendavimus. Quod nemo illum poëtam hactenus intellexerit, tam mihi constat, quam a nullo etiam peritissimo astronomo emendari potuisse. Astronomia enim parum apud eum nos juvat; qui nec Astronomus semper est, et quem dolendum erat tam neglectum hactenus jacere.

Athenæum unxavikov3, quem mihi missurus es, exspecto. Valde necessarius est mihi ad aliquod negotium, quod sine illo aggredi non possum. Vale, mi Isaci. Lugd. Batavor. XVII.

Kal. Jun. Julian. cIo Iɔ xCVIII.

EPIST. IX. (LIB. I. 61.)

ISACIO CASAUBONO.

NIHIL est, quod avidius cupiam scire, quam quid rerum agas, quo in statu sint res tuæ. Nam perculerant animum meum postremæ illæ tuæ, quibus rebus tuis diffidere videbaris. Sed prosperiora amici nostri rescripserunt: melius tecum agi, ac blande te a Rege1 compellatum. Ego, mi carissime, kai πpŵтa tŵv piλwv, in iis quæ ad tua pertinent, nulla te propria cura affici volo. Ego ut lætitiæ, ita et mororis tui sum particeps. qui me in societatem omnis fortunæ tuæ offero: quæ me perinde ac te afficit. Testis erit mihi Nobilissimus Buzenvallius”, (qui tibi has reddet,) quanta in solicitudine rerum tuarum fuerim, et quanti semper fecerim et rem familiarem tuam bene stabilitam esse, et securitati studiorum tuorum optime consuli. Id si consecutus es, (ut consecuturum spero,) nihil ultra peto. Nam satis me anxium res tuæ habuerunt : quarum statui cur consultum velim, primum amor in te meus, deinde publica utilitas facit; quæ non nisi rebus tuis salvis constare potest: quum a te nihil prodierit, quod non eximium, præ

2. Vide eum ad Manil. p. 264.

3. Athenæi unxavika inter veterum mathematicorum opera postea edita sunt Parisiis 1693.

4. Henrico Magno; qui Casaubonum bibliothecæ regiæ præposuit.

5. Qui legatus munere apud Hollandiæ ordines functus erat.

stantissimum, et reip. literariæ fructuosissimum sit. Multos habes discipulos, id est, totidem lectores operum tuorum, in quibus eorum, qui multum te magistro se profecisse dicant, ego aut non deterrimus, aut recte inter præcipuos sum'. Hanc confessionem, hoc testimonium a me exprimit tuus Athenæus, a cujus lectione longe doctior et melior prodii. Sed hæc privatim. Et alia longe luculentiora de te judicia mea vel iste nobilissimus vir, vel alii amici nostri, tibi referent.

Eusebius meus jam annum cessat: intervenit illi mora ex desiderio nostro. Est quidam scriptor in Bibliotheca Regia, qui multum exornare auctorem nostrum potest; imo sine eo non nisi imperfectus prodire potest: ejus usuram a Thuano Præside postulo. Si impetro, spero me totum Eusebium Græcum publicaturum: sin minus, nihil aliud, quam per Thuanum nostrum stetisse dicam, quin melior prodiret autor noster. Si veretur librum sub idoneis fidejussoribus credere, saltem ut tibi tradat excerpenda ea quæ ille scriptor ex Eusebio accepit: tu, quamquam occupatissimus, laborem non refugies, certo scio; tantam enim amicitiæ nostræ fiduciam cepi, ut nihil non a te me impetraturum confidam. Quaternis literis Thuanum de hac re conveni. pecto quid me sperare jubeat. Optimus vir est, et nostri studiosissimus sed utinam tantum auderet, quantum potest; nam hoc unicum deesse illi videtur. Quid gloriosius illi, quam literas, quas ipse unice amat, promovere? Oro te, amice, expisceris quid ex hoc lento negotio spei tandem mihi affulgeat. Daniel Heinsius, puto, tibi scribit. At scis quantum ingenium? quam rara eruditio in illa ætate? quæ probitas? Nolo verbum addere alias melior erit dicendi locus. Vale. Lugd. Batavorum VII. Kalend. Octobr. Juliani clɔɔci.

[ocr errors]

Ex

1. Sic in Scaligeranis; "Casaubonus doctissimus. Ego ejus discipulus; ; gustum habes rerum, sed non doctrinam."

2. "Monachus Georgius, qui Chronologumena a conditu rerum "ad tempora Maximinorum descripsit." Verba sunt Scaligeri ex Epist. 62. Idem in Epist. 63. "Sed Georgium frustra a vobis expectavi, quantum video; et quia periit; et quia non impetrassem, "etiamsi in vestra potestate fuisset.-Barnabas Brissonius bonam partem librorum Regiorum domum suam transtulit. Post casum, ejus, vidua avara frusto panis, si ita loqui fas est, divendidit Aliquot vidimus in istis regionibus."

[ocr errors]
[ocr errors]

5

10

V.

IMMORTALITAS ANIMÆ.

Σκόπει δὴ—τῷ μὲν θείῳ, καὶ ἀθανάτῳ, καὶ νοητῷ, καὶ μονοειδεῖ, καὶ ἀδιαλύτῳ, καὶ ἀεὶ ὡσαύτως, καὶ κατὰ ταυτὰ ἔχοντι ἑαυτῷ ὁμοιότοτον εἶναι ψυχήν.

NEQUICQUAM ergo animos nigræ formidine mortis

Solverit, humanisque offusa crepuscula rebus
Purior eluerit ratio; nequicquam animaï
Nataram, penitusque altos patefecerit ortus
Religio-quoniam interea dulcedine vitæ
Sollicitamur, et ancipitis sub limine leti
Plangimus, et lugemus, inhæremusque dolori
Immemores! quasi demum animæ vivata potestas,
Mortalem induta eluviem, terrenaque vincla,
Occubet, atque arcti patiatur claustra sepulcri.

Jam vero imprimis sacræ penetralia mentis
Explorare, adeoque ipsos exquirere fontes
Profuerit-simplex ergo atque intactilis illa est,
Quæ neque vulneribus laniari, nec potis ullâ
Vi labefacta quati, et quino dominatur in artus
Cincta satellitio, tenuis quibus addita circum
Compages nervorum, et molli stamina nexu
Multimodis agitata, levisque capacia tactûs.

Qualis ubi tremuli excipiens suspiria venti
Increpuit chelys, elicitos ea percita sensim
Solvitur in numeros, ultroque per omnia mostum
Fila bibit melos, et molli languescit in aurâ.
Haud secus assiduo tremulos ferit impete sensus
Materies circumvolitans: mens unde recepto
Tangitur impulsu, et salientibus incita nervis,
Vel placidi murmur Zephyri, et sinuosa sonorum
Flumina, vel liquidum lucis bibit acrior imbrem.

PLATO.

Non tamen his animam ex rebus constare putandum est

Vivam illam et vegetam, quæ quanquam adjuncta parumper
Vincula, et humanæ patitur contagia labis,

Excutitur tamen interdum, et dominantior ipsa

Majestate sedet propriâ, nihil indiga sensûs

Corporei, interiusque suo se lumine lustrat

15

20

25

30

« PreviousContinue »