Page images
PDF
EPUB

ANNOTATIO

IN

EURIPIDIS MEDEA M

EX RECENSIONE RIC. PORSONI.

In ea Argumenti parte quam primus edidit Brunckius, vulgo legitur, Το δράμα δοκει υποβαλέσθαι, γενναιοφρόνως διασκευάσας, ως Δικαίαρχός τε περί του Ελλάδος βίου, και Αριστοτέλης εν υπομνήμασι. In voce γενναιοφρόνως latere putat Beckius ο Σικυώνιος Νεόφρων. Cujus suspicio si vera est, non Euripides Neophronem, sed Neophro Euripidem imitatus est. Sed vix operæ pretium fuit poëtam pæne ignotum furti literarii insimulare, nec dubito quin contrariam sententiam exprimere voluerit grammaticus, tragicum scilicet omnium ferme nobilissimum alienam fabulam sibi supposuisse. Eadem tradit Suidas, cujus verba sunt : Νεόφρων, ή Νεοφων, Σικυώνιος, τραγικός, ου φασιν είναι την Ευριπίδου Μήδειαν. Pergit dicere, Neophronem παιδαγωγούς και οικετών βάσανον primum in scena exhibuisse. Quod verum esse non potest, nisi Euripide antiquior fuit, apud quem haud semel inducitur madaywyós. Quod addit Suidas, Neophronem, quod familiariter cum Callisthene viveret, Alexandri jussu simul cum eo necatum esse, neque cum superioribus ejus verbis conciliari potest, neque multa fide dignum mibi videtur. Nam, ut ad Aristophanis Ach. 10. p. 114. jam monui, idem grammaticus Pherecratem veteris comediæ poëtam cum Alexandro militasse ait. Qui cum fabulam 'Aypious annis LXV. ante Alexandrum natum docuisset', non nisi extrema ætate eum infantem puerum videre, nedum post Philippi obitum in Asia cum eo militare potuit. Adde quod in v. Kalliolévns non Neophronem, sed Nearchum, ipsum quoque tragicum, neque ab alio quoquam memoratum, cum Callisthene interfectum esse narrat

1. Corsinus Fast. Att. Ol. LXXXIX. 4. CVI. 1. VOL. II. NO. 5.

B

Suidas. . Revertor ad argumenti verba, ubi παρα Νεόφρονος διασκευάσεως, φuod vereor ut satis intelligam, pro γενναιοφρόνως διασκευάσας dedit Matthia. Lego, Το δραμα δοκει υποβαλέσθαι (ο Ευριπίδης scilicet), την Νεόφρονος (Μήδειαν) διασκευάσας. Pauca quæ e Neophronis Medea hodie supersunt fragmenta, hanc accusationem neque diluunt neque confirmant. Equidem credam Euripidem potius fabulæ oeconomiam personarumque mores, quam verba aut sententias a Neophrone mutuatum esse.

Præter Neophronem et Euripidem, Medeam docuerunt Dicæogenes, Diogenes, aliique. Apud Stobæum. Serm. LXXVIII. p. 453 = 333. legitur cum lemmate Euripidis in Medea, Opéψαι δ' εν βρoτoισι πολλάκις | πλείω πορίζει φίλτρα του φύσαι Tékva. Quæ verba in Euripidis Medea non reperiuntur. Sed codex Stobæi Parisiensis, teste Brunckio ad Med. p. 400. lemma habet βιότου εκ Μηδείας. Quod si scisset Jo. Alb. Fabricius, tragicorum catalogum Bioti vel potius Bæoti nomine auctiorem proculdubio edidisset. Latere sub hoc βιότου suspicor verba διονυσίου τυράννου compendio scripta διο, τυ. Dionysii tragediis haud raro utitur Stobæus. Serm. XCVIII. p.531 = 407. Dionysio tribuitur, Ει δ' αξιoίς σοι μηδεν αλγεινόν ποτε | μηδέν έσεσθαι, μακαρίως έχεις φρενών. | θεών γαρ έξειν βίοτον, ου θνητων, δοκείς. Ιta Gesnerus, qui hoc fragmentum a Trincavello omissum primus edidit. Grotius μηδε εν έσεσθαι dedit, quod post μηδέν αλγεινόν ποτε stare non potest. Ιdem dicendum est de μηδέποτ' έσεσθαι. Legendum, ut alibi declaravi, Μήδει, εσεσθαι. Legendum etiam μη δει pro μηδέν apud Αristophanem Eccl. 939. Titulus hujus fragmenti apud Gesnerum est Dionysii Tyranni, apud Grotium Dionysius Tyrannus Alcmena. In nomine fabulæ erratum esse res ipsa indicat. Serm. CV. Ρ.

560=431. legitur alterum Dionysii fragmentum, θνητών δε μηδείς μηδέν όλβιόν ποτε | κρίνη, πριν αυτόν ευ τελευτήσαντ' άδη. | ασφαλεί γάρ τον θανόντ' επαινέσαι. Quibus verbis fabule nomen Leda in utraque editione adscriptum est. Cum hoc argumentum comicum potius quam tragicum fuisse videatur, nequeo non suspicari literas AHA. et MHA. hic confusas esse.

Quædam ex Euripidis Medea citari quæ in ea non exstent, preter alios auctor est Hemsterhusius ad Ηesychium v. 'Απαιώνι

Nec mirum, cum Medeæ historiam in tres fabulas distribuerit Euripides, quarum quamlibet sub Medeæ nomine facili errore allegare potuerunt grammatici. Verba ώ θερμόβουλον

EV

στον.

σπλάγχνον, que in Medea occurrere dicit scholiastes ad Aristophanis Ach. 119. fortasse aut in Peliasin aut in Ægeo legebantur. Medeæ enim personam in Ægeo fuisse clare docet scholiastes ad Med. 168. his verbis, του Ευριπίδου μήτε ενταύθα, μήτε εν τω Αίγει δηλώσαντος τον "Άψυρτον ονομαστί. Cujus testimonium eo magis doleo a Musgravio prætermissum esse, quod ille nihil quidquam habuit quod de Ægei argumento moneret. Quæ fuerint Medeæ partes in Ægeo, satis declarat Apollodorus I. 9, 28. 5. 5. Μήδεια δε ήκεν εις Αθήνας, κάκει γαμηθεισα Αίγει, παιδα γεννα Μηδον. επιβουλεύουσα δε ύστερον θησει, φυγας δε (f. εξ) 'Αθηνών μετά του παιδός εκβάλλεται. Rem paullo aliter narrat Hyginus Fab. 26. ita tamen ut uterque scriptor facile ad eandem tragediam respicere potuerit. Tali argumento optime convenit Egei Fr. VΙΙ. Πέφυκε γάρ πως παισι πολέμιον γυνή | τοις πρόσθεν, η ζυγείσα δευτέρα' πόσει. Ηactenus hæc. Nunc de locis nonnullis in Medea singillatim dicendum.

v. 9. ουδ αν κτανειν πείσασα Πελιάδας κόρας | πατέρα, κατώκει τήνδε γην Κορινθίαν, | ξύν ανδρί και τέκνοισιν, ανδάνουσα μεν | φυγή πολίταις, ών αφίκετο χθόνα, | αυτή τε πάντα συμφέρουσ' 'Ιάσονι.] Schol. το δε ανδάνουσα, ορθή αντί δοτικής, αντί του ανδανούση. Sclioliastes igitur non φυγή sed puyni legisse videtur, quod longe melius, meo quidem judicio.

Ιta noster infra ν. 1917. κεινται δε νεκροί παις τε και γέρων πατηρ πέλας, ποθεινή δακρύοισι συμφορά. Herac. 70. αμύνεθ'. ικέται δε όντες αγοραίου Διός, η βιαζόμεσθα, και στέφη μιαίνεται, η πόλει τ' όνειδος και θεών ατιμία. Cicero de Oratore II. 66. Ac verborum quidem genera que essent faceta, dirisse me puto: rerum plura sunt, eaque magis (ut diri antea) ridentur, in quibus est narratio; res sane difficilis. Appositionem appellant grammatici, e quorum numero consuli potest Matthiæ Gramm. Gr. S. 431?. Eadem est ratio accusa

1. Vulgo δευτέρω. Fr. I. legendum, Τίς σε μάτηρ (vulgo ματερ) εν δεκάτα τόκον ωνόμασε; Sensus est, cujus mulieris filius es ? Hoc fragmentum et X. se invicem illustrant. Fr. VII. legendum, 'How (vulgo Hπου) κρείσσον της ευγενίας το καλώς πράσσειν. Εadem varietas in Οr. 1083.

2. Hunc librum Anglice vel potius Latine redditum qui imprimendum curaret, nostris hominibus Græco sermoni studentibus nec Teutonice scientibus magnam utilitatem afferret, etiam si nihil de suo adderet.

tivi, de quo Matthie $. 426. 1. 6. 432. 4. Noster Or. 1103. Ελένην κτάνωμεν, Μενέλεω λύπην πικράν. Unde fingi potest talis versus, Ελένη τέθνηκε, Μενέλεω λύπη πικρά. Αdmisso φυγή, jam facile ratio redditur v. sequentis, αυτή τε (αυτη δε Beckius' consentiente Stobæo Serm. LXXIV. p. 441 =325.) πάντα συμφέρουσΙάσονι, in quo αυτή prorsus inutile erit, si ανδάνουσα ad Medeam referatur. Doctorum virorum conjecturis, φυλή (rectius φύλω), ψυχή, φυη, φύτλη, οργή, φύσει, occasionem dedit genitivus πολιτών, quem in dativum e Barnesii sententia primus mutavit Beckius. Genitivus retineri posset, si inter ανδάνουσα et πολιτών interposita legerentur verba ων αφίκετο χθόνα, sive precederet ανδάνουσα, sive πολιτών. Prioris constructionis exemplum prebet noster Heracl. 68. κομίζων ουπέρ είσ' Ευρυσθέως. id est, ut suo loco dixi, κομίζων (αυτούς) Ευρυσθεί, ουπέρ είσι (δούλοι). De altera consulendi Portus ad h. 1. et Porsonus ad Or. 1645. Sed exempla quæ ad confirmandum genitiνum πολιτων desiderantur, hujusmodi sunt, κομίζων Ευρυσθέως ουπέρ εισι; τestra est urbem quam statuo. Si ita unquanm locuti sunt tragici, servandum πολιτών. Sin minus, Porsono assentiendum, qui πολιτών ex scripture compendiis nale intellectis ortum putat.

ν. 21. βοά μεν όρκους, ανακαλεί δε δεξιάς | πίστιν μεγίστην, και θεούς μαρτύρεται, | oίας αμοιβής εξ Ιάσονος κυρεϊ. | κειται δ' άσιτος, σωμυφείσ' άλγηδόνι,] Opponuntur βοά μεν όρκους et κείται δ' άσιτος. Legendum igitur ανακαλεί τε. Ηujus vitii, quo nullum in tragicorum scriptis frequentius, exempla jam ab aliis indicata vide vv. 196. 266. 562.

v. 90. ήν μήποτε στρέψασα πάλλευκον δέρης, | αυτή. προς αυτήν πατέρ' αποιμώξη φίλον,] Cum de presenti tempore sermo sit, legendum, ni fallor, αποιμώζη. Quoties haec permutentur, quid attinet dicere ? Apud Sophoclem Ant. 311. scribendum αρπάζητε pro αρπάξητε, quod non est Atticum.

και τύραννον τόν τε γήμαντα κτάνη.] Schol. . Τυράννους, τον Κρέοντα φησί. το δε εξης, ή και τύραννον τον τε γήμαντα κτάνη. δεινή γάρ. Repoie, τύραννον δε τον Κρέοντα φησί. Verba sunt a superioribus male divulsa, quod

ν. 41.

1. In minore scilicet editione, anno MDccxcii. inchoata, quæ non ultra quatuor primas tragedias processit.

sæpissime huic grammatico accidit. Creontem hic intelligi putant interpretes ad unum omnes. Quorum sententia si vera est, nulla omnino Creontis filiæ mentio est, quam Medeæ multo majori odio quam patrem fuisse res ipsa satis declarat. Fieri non potuit quin rivali potius quam rivalis patri necem a Medea parari suspicata sit anus quæ hæc loquitur. Eam suspicionem Creonti in mentem venisse ostendunt ejus verba v. 284. Aédouká σ' (ουδεν δει παραμπίσχειν λόγους) [μή μοι τι δράσης παιδ' ávkeOTOV KAKóv. Quapropter auctor sum ut vocabulum Túparvov posthac Anglice reddatur the princess. Ambiguitatem quodammodo tollunt verba τόν τε γήμαντα, quorum sensus est, et qui eam in matrimonium durit. Verba γήμας τύραννον leguntur iufra v. 873. Si Creontem significaret Túpavvov, Tóv te VEWOTI youarta vel tale quid dixisset poëta. Hæc ratio si minus placet, legendum Tupávvous, Creontem scilicet et filiam. Sed altera mihi melior videtur, tum ob alias caussas, tum quia pluralia τύραννοι, κoίρανοι, βασιλης, solum Creontem plerumque designant. Vide vv. 140. 454. 456. 459. 871. 930. 1127. 1296. Ceterum Aldi scripturam Tupávwv memorare oblitus est Porsonus.

ν. 48. Παλαιόν οίκων κτημα δεσποίνης έμής,] Vertit Ennius, monente Porsono, Antiqua herilis fida custos corporis. His verbis significetur nutrir, necne, judicent lectores. Hoc autem in me recipere possum, nihil esse in Græca fabula, unde colligi possit hanc anum Medeæ nutricem fuisse. Scholiastes bis eam γραϋν appellat, quater πρεσβυτιν, nunquam τροφών. Repone igitur, si tanti est, OEPAMAINA pro TPOPOE. Contrarius huic error est in Andromacha, ubi Hermiones nutrix Oepátaiva appellatur. Nutricem esse ostendunt illa Tékvov et w tai, ab anu nostra nunquam usurpata.

v. 49. τί προς πύλαισι τήν άγουσ' ερημίαν | έστηκας, αυτή θρεομένη σαντη κακά ;] Εx quatuor quas vidi Ρorsoniane recensionis editionibus, Cantabrigiensi scilicet, duabus Lipsiensibus et Londinensi’, vitium typographicum avrov pro aúti exhibent Lipsiensis prior et Londinensis. Lipsienses editiones curavit Schæferus, ipso fatente Meletem. Crit. p. 66. Quis Londinensis curam habuerit, equidem ignoro, neque hunc errorem

1. His non annumero minutam Schæferi editionem, qui in quatuor primis fabulis Porsonum, in reliquis Musgravium secutus est.

« PreviousContinue »