Page images
PDF
EPUB

ΑΝΝΟΤΑΤΙΟ

IN

EURIPIDIS MEDEAM

EX RECENSIONE RIC. PORSONI.

In ea Argumenti parte quam primus edidit Brunckius, vulgo legitur, Το δράμα δοκεῖ ὑποβαλέσθαι, γενναιοφρόνως διασκευ άσας, ως Δικαίαρχός τε περὶ τοῦ ̔Ελλάδος βίου, καὶ Ἀριστοτέλης ἐν ὑπομνήμασι. In voce γενναιοφρόνως latere putat Beckius ὁ Σικυώνιος Νεόφρων. Cujus suspicio si vera est, non Euripides Neophronem, sed Neophro Euripidem imitatus est. Sed vix operæ pretium fuit poëtam pæne ignotum furti literarii insimulare, nec dubito quin contrariam sententiam exprimere voluerit grammaticus, tragicum scilicet omnium ferme nobilissimum alienam fabulam sibi supposuisse. Eadem tradit Suidas, cujus verba sunt: Νεόφρων, ἢ Νεοφών, Σικυώνιος, τραγικός, οὗ φασιν εἶναι τὴν Εὐριπίδου Μήδειαν. Pergit dicere, Neophronem παιδαγωγοὺς καὶ οἰκετῶν βάσανον primum in scena exhibuisse. Quod verum esse non potest, nisi Euripide antiquior fuit, apud quem haud semel inducitur raidaywyós. Quod addit Suidas, Neophronem, quod familiariter cum Callisthene viveret, Alexandri jussu simul cum eo necatum esse, neque cum superioribus ejus verbis conciliari potest, neque multa fide dignum mibi videtur. Nam, ut ad Aristophanis Ach. 10. p. 114. jam monui, idem grammaticus Pherecratem veteris comœdiæ poëtam cum Alexandro militasse ait. Qui cum fabulam 'Aypious annis LXV. ante Alexandrum natum docuisset', non nisi extrema ætate eum infantem puerum videre, nedum post Philippi obitum in Asia cum eo militare potuit. Adde quod in v. Kaλolévηs non Neophronem, sed Nearchum, ipsum quoque tragicum, neque ab alio quoquam memoratum, cum Callisthene interfectum esse narrat

1. Corsinus Fast. Att. Ol. LXXXIX. 4. CVI. 1. VOL. II. NO. 5.

B

Suidas. Revertor ad argumenti verba, ubi παρὰ Νεόφρονος διασκευάσεως, quod vereor ut satis intelligam, pro γενναιοφρόνως διασκευάσας dedit Matthiæ. Lego, Τὸ δραμα δοκεῖ ὑποβαλέσθαι (ὁ Εὐριπίδης scilicet), τὴν Νεόφρονος (Μήδειαν) διασκευάσας. Pauca quæ e Neophronis Medea hodie supersunt fragmenta, hanc accusationem neque diluunt neque confirmant. Equidem credam Euripidem potius fabulæ œconomiam personarumque mores, quam verba aut sententias a Neophrone mutuatum esse.

Præter Neophronem et Euripidem, Medeam docuerunt Dicaogenes, Diogenes, aliique. Apud Stobæum Serm. LXXVIII. p. 453=333. legitur cum lemmate Euripidis in Medea, Tò Opéψαι δ' ἐν βροτοῖσι πολλάκις | πλείω πορίζει φίλτρα τοῦ φῦσαι τέκνα. Quæ verba in Euripidis Medea non reperiuntur. Sed codex Stobæi Parisiensis, teste Brunckio ad Med. p. 400. lemma habet βιότου ἐκ Μηδείας. Quod si scisset Jo. Alb. Fabricius, tragicorum catalogum Bioti vel potius Baoti nomine auctiorem proculdubio edidisset. Latere sub hoc βιότου suspicor verba διονυσίου τυράννου compendio scripta διο. τυ. Dionysii tragediis haud raro utitur Stobæus. Serm. XCVIII. p. 531 = 407. Dionysio tribuitur, Εἰ δ ̓ ἀξιοῖς σοι μηδὲν ἀλγεινόν ποτε | μηδὲν ἔσεσθαι, μακαρίως ἔχεις φρενῶν. | θεῶν γὰρ ἕξειν βίοτον, οὐ θνητῶν, δοκεῖς. Ita Gesnerus, qui hoc fragmentum a Trincavello omissum primus edidit. Grotius μηδὲ ἓν ἔσεσθαι dedit, quod post μηδὲν ἀλγεινόν ποτε stare non potest. Idem dicendum est de μηδέποτ' ἔσεσθαι. Legendum, ut alibi declaravi, Μήδει, ἔσεσθαι. Legendum etiam μη 'δει pro μηδὲν apud Aristophanem Eccl. 939. Titulus hujus fragmenti apud Gesnerum est Dionysii Tyranni, apud Grotium Dionysius Tyrannus Alcmena. In nomiue fabulæ erratum esse res ipsa indicat. Serm. CV. p. 560=431. legitur alterum Dionysii fragmentum, θνητῶν δὲ μηδεὶς μηδέν ὄλβιόν ποτε | κρίνῃ, πρὶν αὐτὸν εὖ τελευτήσαντ ̓ ἴδῃ. | ἐν ἀσφαλεῖ γὰρ τὸν θανόντ' ἐπαινέσαι. Quibus verbis fabulæ nomen Leda in utraque editione adscriptum est. Cum hoc argumentum comicum potius quam tragicum fuisse videatur, nequeo non suspicari literas ΛΗΔ. et ΜΗΔ. hic confusas esse.

εν

Quædam ex Euripidis Medea citari quæ in ea non exstent, praeter alios auctor est Hemsterhusius ad Hesychium v. Απαιώνι στον. Nec mirum, cum Medea historiam in tres fabulas distribuerit Euripides, quarum quamlibet sub Medeæ nomine facili errore allegare potuerunt grammatici. Verba ὦ θερμόβουλον

σπλάγχνον, quæ in Medea occurrere dicit scholiastes ad Aristophanis Ach. 119. fortasse aut in Peliasin aut in Egeo legebantur. Medeæ enim personam in Egeo fuisse clare docet scholiastes ad Med. 168. his verbis, τοῦ Εὐριπίδου μήτε ἐνταῦθα, μήτε ἐν τῷ Αἰγεῖ δηλώσαντος τὸν Ἄψυρτον ὀνομαστί. Cujus testimonium eo magis doleo a Musgravio prætermissum esse, quod ille nihil quidquam habuit quod de Ægei argumento moneret. Quæ fuerint Medeæ partes in Egeo, satis declarat Apollodorus I. 9, 98. §. 5. Μήδεια δὲ ἧκεν εἰς Ἀθήνας, κἀκεῖ γαμηθείσα Αἰγει, παῖδα γεννᾷ Μῆδον. ἐπιβουλεύουσα δὲ ὕστερον Θησεῖ, φυγὰς δὲ (f. ἐξ) ̓Αθηνῶν μετὰ τοῦ παιδὸς ἐκβάλλεται. Rem paullo aliter narrat Hyginus Fab. 26. ita tamen ut uterque scriptor facile ad eandem tragoediam respicere potuerit. Tali argumento optime convenit gei Fr. VIII. Πέφυκε γάρ πως παισὶ πολέμιον γυνὴ | τοῖς πρόσθεν, ἡ ζυγεῖσα δευτέρα πόσει. Hactenus Nunc de locis nonnullis in Medea singillatim dicendum. v. 9. οὐδ ̓ ἂν κτανεῖν πείσασα Πελιάδας κόρας | πατέρα, κατῴκει τήνδε γῆν Κορινθίαν, | ξὺν ἀνδρὶ καὶ τέκνοισιν, ἀνδάνουσα μὲν | φυγῇ πολίταις, ὧν ἀφίκετο χθόνα, | αὐτή τε πάντα συμφέρουσ ̓ Ἰάσονι.] Schol. τὸ δὲ ἀνθάνουσα, ὀρθὴ ἀντὶ δοτικῆς, ἀντὶ τοῦ ἀνδανούσῃ. Scholiastes igitur non φυγῇ sed pun legisse videtur, quod longe melius, meo quidem judicio. Ita noster infra v. 1217. κεῖνται δὲ νεκροὶ παῖς τε καὶ γέρων πατὴρ πέλας, ποθεινὴ δακρύοισι συμφορά. Herac. 70, ἀμύνεθ'. ἱκέται δ' ὄντες ἀγοραίου Διός, | βιαζόμεσθα, καὶ στέφη μιαίνεται, | πόλει τ ̓ ὄνειδος καὶ θεῶν ἀτιμία. Cicero de Oratore II. 66. Ac verborum quidem genera quæ essent faceta, dixisse me puto: rerum plura sunt, eaque magis (ut dixi antea) ridentur, in quibus est narratio; res sane difficilis. Appositionem appellant grammatici, e quorum numero consuli potest Matthiæ Gramm. Gr. S. 4312. Eadem est ratio accusa

hæc.

1. Vulgo δευτέρω. Fr. I. legendum, Τίς σε μάτηρ (vulgo μάτερ) ἐν δεκάτᾳ τόκον ὠνόμασε; Sensus est, cujus mulieris filius es ? Hoc fragmentum et X. se invicem illustrant. Fr. VII. legendum, Η πολύ (vulgo 'Ήπου) κρείσσον τῆς εὐγενίας | τὸ καλῶς πράσσειν. Eadem varietas in Or. 1088.

2. Hunc librum Anglice vel potius Latine redditum qui imprimendum curaret, nostris hominibus Græco sermoni studentibus nec Teutonice scientibus magnam utilitatem afferret, etiam si nihil de suo adderet.

tivi, de quo Matthiæ §. 426. 1. §. 432. 4. Noster Or. 1103. Ελένην κτάνωμεν, Μενέλεῳ λύπην πικράν. Unde fingi potest talis versus, Ελένη τέθνηκε, Μενέλεῳ λύπη πικρά. Admisso φυγή, jam facile ratio redditur v. sequentis, αυτή τε αὐτὴ δὲ Beckius consentiente Stobæo Serm. LXXIV. p. 441=325.) πάντα συμφέρουσ' Ιάσονι, in quo αὐτὴ prorsus inutile erit, si ανθάνουσα ad Medeam referatur. Doctorum virorum conjecturis, φυλῇ (rectius φύλῳ), ψυχῇ, φυῇ, φύτλῃ, ὀργῇ, φύσει, occasionem dedit genitivus πολιτῶν, quem in dativum e Barnesii sententia primus mutavit Beckius. Genitivus retineri posset, si inter ανθάνουσα et πολιτῶν interposita legerentur verba ὧν ἀφί κετο χθόνα, sive præcederet ανδάνουσα, sive πολιτών. Prioris constructionis exemplum præbet noster Heracl. 68. κομίζων οὑπέρ εἰσ ̓ Εὐρυσθέως. Id est, ut suo loco dixi, κομίζων (αὐτοὺς) Ευρυ σθεῖ, οὗπέρ εἰσι (δοῦλοι). De altera consulendi Portus ad h. 1. et Porsonus ad Or. 1645. Sed exempla quæ ad confirmandum genitivum πολιτών desiderantur, hujusmodi sunt, κομίζων Ευρυ σθέως οὗπέρ εἰσι ; vestra est urbem quam statuo. Si ita unquam locuti sunt tragici, servandum πολιτῶν. Sin minus, Porsono assentiendum, qui πολιτών ex scripturæ compendiis mnale intellectis ortum putat.

ν. 21. βοᾷ μὲν ὅρκους, ἀνακαλεῖ δὲ δεξιᾶς | πίστιν μεγίς στην, καὶ θεοὺς μαρτύρεται, | οἵας ἀμοιβῆς ἐξ Ιάσονος κυρεῖ. κεῖται δ ̓ ἄσιτος, σῶμ ̓ ὑφεῖσ ̓ ἀλγηδόνι,] Opponuntur βοᾷ μὲν ὅρκους et κεῖται δ' ἄσιτος. Legendum igitur ἀνακαλεῖ τε. Hujus vitii, quo nullum in tragicorum scriptis frequentius, exempla jam ab aliis indicata vide vv. 196. 266. 562.

ν. 30. ἢν μήποτε στρέψασα πάλλευκον δέρην, | αὐτὴ πρὸς αὐτὴν πατέρ' αποιμώξῃ φίλον,] Cum de præsenti tempore sermo sit, legendum, ni fallor, ἀποιμώζη. Quoties hæc permutentur, quid attinet dicere ? Apud Sophoclem Ant, 311. scribendum αρπάζητε pro αρπάξητε, quod non est Atticum.

ν. 41. ἢ καὶ τύραννον τόν τε γήμαντα κτάνῃ,] Schol. Τυράννοις. τὸν Κρέοντα φησί. τὸ δὲ ἑξῆς, ἢ καὶ τύραννον τόν τε γήμαντα κτάνῃ. δεινὴ γάρ. Repone, τύραννον δὲ τὸν Κρέοντα φησί. Verba sunt a superioribus male divulsa, quod

1. In minore scilicet editione, anno MDCCXCII. inchoata, quæ non ultra quatuor primas tragoedias processit.

sæpissime huic grammatico accidit. Creontem hic intelligi putant interpretes ad unum omnes. Quorum sententia si vera est, nulla omnino Creontis filiæ mentio est, quam Medeæ multo majori odio quam patrem fuisse res ipsa satis declarat. Fieri non potuit quin rivali potius quam rivalis patri necem a Medea parari suspicata sit anus quæ hæc loquitur. Eam suspicionem Creonti in mentem venisse ostendunt ejus verba v. 284. Décoiká σ ̓ οὐδὲν δεῖ παραμπίσχειν λόγους) | μή μοι τι δράσης παιδ ἀνήκεστον κακόν. Quapropter auctor sum ut vocabulum τύρανvov posthac Anglice reddatur the princess. Ambiguitatem quodammodo tollunt verba τόν τε γήμαντα, quorum sensus est, et qui eam in matrimonium duxit. Verba γήμας τύραννον leguntur infra v. 873. Si Creontem significaret ruparvov, Tóv Te νεωστὶ γήμαντα vel tale quid dixisset poëta. Hæc ratio si minus placet, legendum Tupávvovs, Creontem scilicet et filiam. Sed altera mihi melior videtur, tum ob alias caussas, tum quia pluralia τύραννοι, κοίρανοι, βασιλῆς, solum Creontem plerumque designant. Vide vv. 140. 454. 456. 459. 871. 930. 1127. 1296. Ceterum Aldi scripturam τvpávvwv memorare oblitus est Porsonus.

ν. 48. Παλαιὸν οἴκων κτῆμα δεσποίνης ἐμῆς,] Vertit Ennius, monente Porsono, Antiqua herilis fida custos corporis. His verbis significetur nutrix, necne, judicent lectores. Hoc autem in me recipere possum, nihil esse in Græca fabula, unde colligi possit hanc anum Medeæ nutricem fuisse. Scholiastes bis eam γραῦν appellat, quater πρεσβύτιν, nunquam τροφόν. Repone igitur, si tanti est, OЕPAПAINA pro TPOPOZ. Contrarius huic error est in Andromacha, ubi Hermiones nutrix Оepáraiva appellatur. Nutricem esse ostendunt illa TEKVOV et & wai, ab anu nostra nunquam usurpata.

ν. 49. τί πρὸς πύλαισι τήνδ' ἄγουσ ̓ ἐρημίαν | ἔστηκας, αὐτὴ θρεομένη σαυτῇ κακά ;] Ex quatuor quas vidi Porsonianæ recensionis editionibus, Cantabrigiensi scilicet, duabus Lipsiensibus et Londinensi1, vitium typographicum aur pro aurη exhibent Lipsiensis prior et Londinensis. Lipsienses editiones curavit Schæferus, ipso fatente Meletem. Crit. p. 66. Quis Londinensis curam habuerit, equidem ignoro, neque hunc errorem

1. His non annumero minutam Schæferi editionem, qui in quatuor primis fabulis Porsonum, in reliquis Musgravium secutus est.

« PreviousContinue »