Quos ultra innumeri Soles, et candida currunt Sidera, sive ea sunt magni flammantia mundi Mœnia, seu vastum diffusa per infinitum Ultra animorum aciem, et nostræ confinia mentis. Ergo umbras sequimur tenues, et inania rerum Somnia: nec moestæ flerunt Phaethonta sorores, Stillantes vitreum foliis lacrymantibus imbrem, Curribus excussum patriis; nec conscia Latmi Luna videt nemora; aut stellatæ Atlantides ardent Virgineis habitatæ animis :-apparet in alto Pura quies cœlo, liquidisque innantia mundi Sidera vorticibus, et late lucidus æther.
Felix, qui placidum sophiæ libaverit amnem !
Cui secura suos aperit sapientia fontes !
Pluribus illa quidem: sed enim circumstat acerba Dirarum facies, prohibetque attingere ripam; Anxietas, vacuoque ferox Insania risu,
Et quæcunque fatigato comes addita cordi
Hæret inexpletum, atque animo febricitat ægro.
Quid tibi tantopere est, mortalis, multa querentem
Ducere, sollicitamque gravi formidine vitam ?
Quid cæcum studio vivendi deterere ævom?
Nequicquam quoniam brevia atque incerta labascunt 85 Tempora, et infectâ jamjam ad caput adstitit horâ
Mors, operumque quies, et respiratio curæ.
Nos autem lucis non intellecta cupido
Alligat, atque animum dulcedine frangit amarâ.
R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.
In Comitiis Prioribus, Feb. 1790.
Πολλοὶ δέ εἰσι καὶ θαυμαστοὶ τῆς γῆς τόποι. Plat. Phæd.
EHEU! quam gratum est vitaï in limine primo Ludere luce nova, atque animæ indulgere virenti,. Sæva prius quam cura agitatâ mente quietem Exturbaverit, aut tenebras offuderit angor ! Atque utinam his equidem furiis nos carminis ulla Eriperet medicina: ita turbidus insiliit cor Irarum chorus, atque agitat sub pectore torquens, Anxius, irrequietus : et insedit super ingens Vitaï desiderium-Miser! usque adeone, Captus amore mali, potes indormire querelis, Exsolvique dolenter, et ingemere, inque morari? Ac non ipse tibi quæris, quibus artibu' possis Castigare fatigatum formidine pectus, Et quanam ratione queat composta magis mens Expectare quietem ærumnarum atque laborum? At vero dulce est, credo, per aperta serena Securos errare, et lucida lumina solis Aspicere, atque haurire recenteis ætheris auras. Mancupium quasi demum in vitâ non sit agendum, Tute tui ut potiare, et ad omnem sis habilis rem. Ergo magna tibi mundi natura tuenda est; Qua porrecta superficies pulcherruma terræ, Riphæas arces extra, atque Atlanta nivalem Panditur, objicibusque imposta patentibus alte Vera viget facies rerum, et sincera venustas. Sanctæ illic habitant naturæ, et morte carentes Dæmones, Heroesque, et Divôm æterna propago; Purpureumque solum super, et radiantia lætâ Luce pavimenta, aspiciunt quam fulgida claro Astra polo circumvolvi; rapidumque coruscos Flectere equos Solem magni super æquora mundi. At liquidum cœli laquear circum ambit, et inter- -funditur aurea lux, et lacteus irrigat æther; Pura dies, placidusque sereno sidere vesper. VOL. 11. No. 6. GG
Ac veluti melicæ voces simul auribu' sese Insinuant, animique resignant mollia claustra, Composuere metus omneis, faciuntque dolorum Obliviscier, et dulci languescere letho;
Haud secus est illorum oculis natura, ubi puros Ebiberint radiorum apices, et picta colorum Lumina, quippe intus tremula dulcedine tactos Sollicitat sensus fluidus calor, inque plicata Retia nervorum permanat viva voluptas.
Quin cursu maria auraï circumflua cingunt Assiduo, non illa furentibus horrida ventis,
Sed levibus Zephyris tremefacta, et flamine puro
Subtiles animas, et mollia frigora fundunt
Nubibus intemerata vagis atque imbribus atris.
Quorum utique in fundo, cæcum genus, usque remota
Æquora, littoribus resonantia Geryonaï,
Porrigimus lata imperia, et dominamur ad altam
Caucason, et freta Caspiaco stridentia Cauro;
Quippe sub immensis Terræ penetralibus altæ
Immemores esse e membris migrandum in opacas Functarum sedes animarum, interque meandum Lurida littora, quæ ancipiti pallentia luce Prænatat atra palus Acheron-
Hiscunt in vastum tenebræ magnarum ibi princeps Labitur undarum Oceanus-quo patre liquoris
Omnigeni latices, et mollis lentor aquaï Profluxere, nova mantes æstate superne
Aërii rores nebularum, et liquidus imber.
Fama est, perpetuos illinc se erumpere fontes, Florigerum Ladona, et lubrica vitra Selemni, Crathidaque, imbriferamque Lycæis vallibus Hagno, Et gelidam Panopin, et Pirenen lacrymosam : Illinc et rapidos amnes fluere, et mare magnum.
Fervidus hinc contra Phlegethon torrente corusco Circum agitur, vastæ permanans regna ruinæ Pallida, senta situ, pendentibus aspera saxis. Haud aliunde levis per laxa foramina terræ Permanat calor, et fissis penetrabile venis Insinuat sese flammæ subtilis acumen. Inde quati montes, elementaque belligerare
Carceribus inclusa suis, inde ardua cerni Prodigia, et trepidis olim miracula nautis Fumantes Hieræ scopuli, Liparæaque rupes Sulphuream expirans pallenti vertice lucem.
Tertia mærentes tristi torpedine fluctus Styx agit, et glaucas intersecat horrida ripas Flebilibus lacrymarum undis, atque amne severo. At medio misti in spatio vacuum omne tumultu Complent, atque intus penetralibus interruptis Vehementi ventorum ictu, sursum atque deorsum Exagitata furit fracti discordia mundi. Quo simul ac flentes, vitaï vere relicto,
Devenere animæ, sceleris quod quoique luendum Longa dies exurit, et illætabile tempus.
Jam vero miserum est lacerari ululantibu' ventis
Et circumferri valida vertigine raptum ;
Frigoribus stringi æternis, aut igne liquari Assiduo quoniam tenera est natura animaï,
Nec compôsta velut corpus carne, ossibu', nervis ; Quam tamen ista pati fatum est, terrestria donec Exuerit tolerando, aut exoraverit ultro Insontes umbras, quæcunque Acherusia claustra Obscurosque lacus tenui stridore frequentant.
Hic quos funus acerbum, et raptæ injuria lucis Detulit ante diem in tenebras, dum florida vita Ver ageret, flueretque tepenti sanguine vena, Circum errant moesti, algentes; lacer Amphiaraus, Hectorei manes, et Belidæ Palamedis Luce carens caput, et Meleagri tristis imago. Illum neus genitor supremo rore lavabat Liquido in Eveno, juxta resonantia saxis Fluviorum spatia, et mollis læta arva Metapæ ; At Parthaoniæ Calydonides, inter opacam Olenon, et viridem Pleurona sonantibus umbris, Errabant, nec jam dulces ingressæ Hymenæos, Prima puellarum-fraternaque funera circum Languentem abjecere gravi morore juventam.
Sancte senex! quem naturæ species, animique Impulit ignea vis, portas ut frangere possis Finibus impositas rerum, mundique capaces,
Pande mihi horrentem viridi caligine sylvarum Ilissum, atque Academiæ sublustria claustra,
Cujus ego in lucis, magno perculsus amore,
Mente vager juvat alta effingere somnia rerum, Et veris majora sequi, currusque Deorum
Scandere pennigeros, dum primum Helicona serenum Advehor, et sacri libamina palleo fontis : Derivata tuo quoniam de corde sagaci Dulcis et alta quies animi, pectusque periclis Purgatum humanis, et fortunâ altius omni.
R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.
In Comitiis Posterioribus, 1791.
VIII. NEWTONI SYSTEMA MUNDANUM.
QUIS mihi vasta procul mundi convexa resolvens, Eripiat terrarum umbris, ultraque reponat, Æthere in altisono, juxta Jovis aurea templa, Aurea templa super rapidâ radiantia luce; Qua Divôm fragor ille tonanti lapsus Olympo Volvitur, atque cavi plangit plaga percita cœli? Aut mediâ ubi nocte quieta lampades ardent Astrorum, et Lunæ gelidum manat jubar, unde Despiciam superincumbens mortalia secla
Et lacrymas, humilesque metus, curasque jacentes? Nam neque me tenues augusti carminis ausus Sidereos orbes inter, rerumque laborem
Ire jubent, tua, Sancte parens, inventa secutum, Et bibere ingenuos miranti pectore fontes ; Quamvis nulla prius vatum vestigia, casto Fixa solo, virides tulerint ad limina laurus; Largifluo quoniam Musaï capta lepore Mens secura monet, festinaque defluere ævi Prima quies, teneræque brevis lascivia vitæ.
Principio Terræ, atque Ignis Deus, Oceanique Semina discrevit: vacuum atque informe silebat
« PreviousContinue » |