Page images
PDF
EPUB

Quos ultra innumeri Soles, et candida currunt
Sidera, sive ea sunt magni flammantia mundi
Mœnia, seu vastum diffusa per infinitum
Ultra animorum aciem, et nostræ confinia mentis.
Ergo umbras sequimur tenues, et inania rerum
Somnia: nec moestæ flerunt Phaethonta sorores,
Stillantes vitreum foliis lacrymantibus imbrem,
Curribus excussum patriis; nec conscia Latmi
Luna videt nemora; aut stellatæ Atlantides ardent
Virgineis habitatæ animis :-apparet in alto
Pura quies cœlo, liquidisque innantia mundi
Sidera vorticibus, et late lucidus æther.

65

70

Felix, qui placidum sophiæ libaverit amnem !

75

Cui secura suos aperit sapientia fontes !

Pluribus illa quidem: sed enim circumstat acerba
Dirarum facies, prohibetque attingere ripam;
Anxietas, vacuoque ferox Insania risu,

Et quæcunque fatigato comes addita cordi

Hæret inexpletum, atque animo febricitat ægro.

Quid tibi tantopere est, mortalis, multa querentem

Ducere, sollicitamque gravi formidine vitam ?

Quid cæcum studio vivendi deterere ævom?

80

Nequicquam quoniam brevia atque incerta labascunt 85 Tempora, et infectâ jamjam ad caput adstitit horâ

Mors, operumque quies, et respiratio curæ.

Nos autem lucis non intellecta cupido

Alligat, atque animum dulcedine frangit amarâ.

R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.

In Comitiis Prioribus, Feb. 1790.

VII. PLATONIS PRINCIPIA.

Πολλοὶ δέ εἰσι καὶ θαυμαστοὶ τῆς γῆς τόποι.
Plat. Phæd.

EHEU! quam gratum est vitaï in limine primo
Ludere luce nova, atque animæ indulgere virenti,.
Sæva prius quam cura agitatâ mente quietem
Exturbaverit, aut tenebras offuderit angor !
Atque utinam his equidem furiis nos carminis ulla
Eriperet medicina: ita turbidus insiliit cor
Irarum chorus, atque agitat sub pectore torquens,
Anxius, irrequietus : et insedit super ingens
Vitaï desiderium-Miser! usque adeone,
Captus amore mali, potes indormire querelis,
Exsolvique dolenter, et ingemere, inque morari?
Ac non ipse tibi quæris, quibus artibu' possis
Castigare fatigatum formidine pectus,
Et quanam ratione queat composta magis mens
Expectare quietem ærumnarum atque laborum?
At vero dulce est, credo, per aperta serena
Securos errare, et lucida lumina solis
Aspicere, atque haurire recenteis ætheris auras.
Mancupium quasi demum in vitâ non sit agendum,
Tute tui ut potiare, et ad omnem sis habilis rem.
Ergo magna tibi mundi natura tuenda est;
Qua porrecta superficies pulcherruma terræ,
Riphæas arces extra, atque Atlanta nivalem
Panditur, objicibusque imposta patentibus alte
Vera viget facies rerum, et sincera venustas.
Sanctæ illic habitant naturæ, et morte carentes
Dæmones, Heroesque, et Divôm æterna propago;
Purpureumque solum super, et radiantia lætâ
Luce pavimenta, aspiciunt quam fulgida claro
Astra polo circumvolvi; rapidumque coruscos
Flectere equos Solem magni super æquora mundi.
At liquidum cœli laquear circum ambit, et inter-
-funditur aurea lux, et lacteus irrigat æther;
Pura dies, placidusque sereno sidere vesper.
VOL. 11. No. 6.
GG

5

10

15

20

25

30

Ac veluti melicæ voces simul auribu' sese
Insinuant, animique resignant mollia claustra,
Composuere metus omneis, faciuntque dolorum
Obliviscier, et dulci languescere letho;

Haud secus est illorum oculis natura, ubi puros
Ebiberint radiorum apices, et picta colorum
Lumina, quippe intus tremula dulcedine tactos
Sollicitat sensus fluidus calor, inque plicata
Retia nervorum permanat viva voluptas.

Quin cursu maria auraï circumflua cingunt
Assiduo, non illa furentibus horrida ventis,

35

40

45

Sed levibus Zephyris tremefacta, et flamine puro

Subtiles animas, et mollia frigora fundunt

Nubibus intemerata vagis atque imbribus atris.

Quorum utique in fundo, cæcum genus, usque remota

Æquora, littoribus resonantia Geryonaï,

50

Porrigimus lata imperia, et dominamur ad altam

Caucason, et freta Caspiaco stridentia Cauro;

Quippe sub immensis Terræ penetralibus altæ

Immemores esse e membris migrandum in opacas
Functarum sedes animarum, interque meandum
Lurida littora, quæ ancipiti pallentia luce
Prænatat atra palus Acheron-

Hiscunt in vastum tenebræ magnarum ibi princeps
Labitur undarum Oceanus-quo patre liquoris

55

Omnigeni latices, et mollis lentor aquaï
Profluxere, nova mantes æstate superne

60

Aërii rores nebularum, et liquidus imber.

Fama est, perpetuos illinc se erumpere fontes,
Florigerum Ladona, et lubrica vitra Selemni,
Crathidaque, imbriferamque Lycæis vallibus Hagno,
Et gelidam Panopin, et Pirenen lacrymosam :
Illinc et rapidos amnes fluere, et mare magnum.

Fervidus hinc contra Phlegethon torrente corusco
Circum agitur, vastæ permanans regna ruinæ
Pallida, senta situ, pendentibus aspera saxis.
Haud aliunde levis per laxa foramina terræ
Permanat calor, et fissis penetrabile venis
Insinuat sese flammæ subtilis acumen.
Inde quati montes, elementaque belligerare

65

70

75

Carceribus inclusa suis, inde ardua cerni
Prodigia, et trepidis olim miracula nautis
Fumantes Hieræ scopuli, Liparæaque rupes
Sulphuream expirans pallenti vertice lucem.

Tertia mærentes tristi torpedine fluctus
Styx agit, et glaucas intersecat horrida ripas
Flebilibus lacrymarum undis, atque amne severo.
At medio misti in spatio vacuum omne tumultu
Complent, atque intus penetralibus interruptis
Vehementi ventorum ictu, sursum atque deorsum
Exagitata furit fracti discordia mundi.
Quo simul ac flentes, vitaï vere relicto,

80

85

Devenere animæ, sceleris quod quoique luendum
Longa dies exurit, et illætabile tempus.

Jam vero miserum est lacerari ululantibu' ventis

Et circumferri valida vertigine raptum ;

90

Frigoribus stringi æternis, aut igne liquari
Assiduo quoniam tenera est natura animaï,

Nec compôsta velut corpus carne, ossibu', nervis ;
Quam tamen ista pati fatum est, terrestria donec
Exuerit tolerando, aut exoraverit ultro
Insontes umbras, quæcunque Acherusia claustra
Obscurosque lacus tenui stridore frequentant.

Hic quos funus acerbum, et raptæ injuria lucis
Detulit ante diem in tenebras, dum florida vita
Ver ageret, flueretque tepenti sanguine vena,
Circum errant moesti, algentes; lacer Amphiaraus,
Hectorei manes, et Belidæ Palamedis
Luce carens caput, et Meleagri tristis imago.
Illum neus genitor supremo rore lavabat
Liquido in Eveno, juxta resonantia saxis
Fluviorum spatia, et mollis læta arva Metapæ ;
At Parthaoniæ Calydonides, inter opacam
Olenon, et viridem Pleurona sonantibus umbris,
Errabant, nec jam dulces ingressæ Hymenæos,
Prima puellarum-fraternaque funera circum
Languentem abjecere gravi morore juventam.

Sancte senex! quem naturæ species, animique
Impulit ignea vis, portas ut frangere possis
Finibus impositas rerum, mundique capaces,

95

100

105

110

Pande mihi horrentem viridi caligine sylvarum
Ilissum, atque Academiæ sublustria claustra,

Cujus ego in lucis, magno perculsus amore,

Mente vager juvat alta effingere somnia rerum,
Et veris majora sequi, currusque Deorum

115

Scandere pennigeros, dum primum Helicona serenum
Advehor, et sacri libamina palleo fontis :
Derivata tuo quoniam de corde sagaci
Dulcis et alta quies animi, pectusque periclis
Purgatum humanis, et fortunâ altius omni.

120

R. S. Coll. Regal. et Univ. Schol.

In Comitiis Posterioribus, 1791.

VIII. NEWTONI SYSTEMA MUNDANUM.

QUIS mihi vasta procul mundi convexa resolvens,
Eripiat terrarum umbris, ultraque reponat,
Æthere in altisono, juxta Jovis aurea templa,
Aurea templa super rapidâ radiantia luce;
Qua Divôm fragor ille tonanti lapsus Olympo
Volvitur, atque cavi plangit plaga percita cœli?
Aut mediâ ubi nocte quieta lampades ardent
Astrorum, et Lunæ gelidum manat jubar, unde
Despiciam superincumbens mortalia secla

Et lacrymas, humilesque metus, curasque jacentes?
Nam neque me tenues augusti carminis ausus
Sidereos orbes inter, rerumque laborem

Ire jubent, tua, Sancte parens, inventa secutum,
Et bibere ingenuos miranti pectore fontes ;
Quamvis nulla prius vatum vestigia, casto
Fixa solo, virides tulerint ad limina laurus;
Largifluo quoniam Musaï capta lepore
Mens secura monet, festinaque defluere ævi
Prima quies, teneræque brevis lascivia vitæ.

Principio Terræ, atque Ignis Deus, Oceanique
Semina discrevit: vacuum atque informe silebat

5

10

15

20

« PreviousContinue »