Page images
PDF
EPUB

Αλλ' είτι κέρδους προσδόκημα προσσαίνοι, ,
Κόρακας ποιητας, και ποιητρίας κίττας
Δόξεις μέλος τι Πηγασήίον μέλπειν. .

Mane in grabatulo.

Ex EPISTOLA (Lib. II. 115.)

Isacio CASAUBONO.

CALLISTHENEM illum nunquam vidi. Et quia a Pseudogorionide citatur, omnino Latinum fuisse, non Græcum, quem ille vidit, necesse est ; nam Græcismi imperitum eum vincunt scripta ejus. Istiusmodi útoßorepaiwv scriptorum monstra olim fuerunt, in quibus Dares Phrygius, Dictys Cretensis, qui hodie Latini exstant.

Eos etiam Græci habuerunt, quorum fragmenta in Cedreno exstant. Quid dicas de Epitome Iliados Epica Latina ? quam ridicule Pindarum Thebanum proscripserunt ? Quid Aristeas ille, quam antiquus est, ut etiam a Josepho citetur ? quod est των Ελληνιστών Ιουδαίων παρεγχείρημα. Quid Ecatæus de Judæis, quem ab iisdem Hellenistis antiquitus confictum fuisse, manifesto ex Origene colligitur ? Quid Pseudosibyllina oracula, quæ Christiani Gentibus objiciebant, quum tamen e Christianorum officina prodiissent, in Gentium autem Bibliothecis non reperirentur ? Adeo verbum Dei inefficax esse censuerunt, ut regnum Christi sine mendaciis promoveri posse diffiderent. Atque utinam illi primi mentiri cæpissent. Vale. Lugduni Batavorum. III. Kalendarum Novembris Juliani clo lo cv.

5. De Pseudogorionide egit Scaliger in Libro adversus Serrarium. Pseudo-Callisthenis Historiam Rerum Alexandri in Hebræum sermonem convertit Pseudo-Gorio. Vid. Casaubon. Epist. 460. Callisthenis Sophistæ opus nec editum est, nec, ut videtur, dignum est quod edatur. “C'est un long et ennuyeux roman, plein invraisemblance et d absurdités, La Croix Examen Critique des Historiens d'Alexandre, p. 163.” Aristeæ librum de lxx interpretibus supposititium esse demonstravit Hodius in Dissertatione sua, frustra renitente Isaaco Vossio, certissimo mapaðóçwv propugnatore.

De Hecatæo. vid. Bentleii Ep. ad Mill. pp. 463. 530. ed. Lips.

EPIST. XI. (Lib. II. 120.)

Isacio CASAUBONO'.

crura

Quid ad te scribam, equidem nescio. Scribere tamen volui, quamvis nullo argumento. Defunctus plane sum languore, qui diu me obsessum tenuit ;

neque
adhuc

suum officium faciunt. Hoc heri in deambulatione pomeridiana expertus sum. Et fortasse fuerit ætatis éláttwua, quamvis defatigatio a morbo. Ut ut est, vasa colligenda mihi esse video. Est tamen, quod gaudeam, priusquam ille summus imperator signum det, non me hac custodia excessurum, quam meus Eusebius ex tortorum et carnificum manibus liber prodeat.

Sola enim Prolegomena supersunt. De Lipsii nostri obitu non potest te latere. Primus ego in Batavis nuncium illum accepi. Negari non potest, in illius morte, et literis jacturam et amicis luctum summum conti

1. Hanc Epistolam, ob Justi Lipsî celebritatem, dignam judicavi quæ lectoribus proponeretur. “ Lipse étoit prince parmy lez doctes de son temps, et un des triumvirs, comme ils le nommoient, de la republique des lettres : vous sçavez que Scaliger et CASAUBON estoient les deux autres." Balzacii verba sunt. Satis notum est Lipsium ex Batavorum Academia in Pontificiorum castra transfugisse, a quibus olim desciverat, et cum veris suis amicis subdole ac perfide egisse. De obitu ejus ita scribit vir longe major meliorque, Casaubonus, in Epistola qua huic Scaligeranæ respondet. “Omnino magnam literæ jacturam in eo fecerunt; majorem tamen facturæ, si quam verbis docuit constantiam, vita exhibuisset.Illud vero gravius, quod dum superstitiosum se simulabat, plane occulto Dei judicio videtur esse factus. Vidisti quæ scripta sunt de illius obitu? Equidem obstupui, cum legerem, in ipso agone mortis vestem pelliceam B. Virgini dicasse, et statim jussisse afferri Deum immortalem. Quæ hæc anilis superstitio! cum interea de Christo, qui solus et uovutatos est Ewtrip, ne ypu quidem. Fateor tibi, magne Scaliger, terrent me hæc exempla eorum, qui veritatem semel agnitam postea oppugnatum iverunt; quod partim ipse fecerat, partim facturus sine dubio erat." Lipsius autem non vestem tantum pelliceam, sed et plumam anserinam B. Virgini dicavit, qua totum librum de Miraculis ejus exaraverat. De quo avarinatı Epigramma haud inficetum scripsit Scaliger noster ;

Post opus explicitum quod tot miracula narrat,

Pennam Lipsiades hanc tibi, Virgo, dicat.
Nil potuit levius penna tibi, Virgo, dicare,

Ni forte est levius quod tibi scripsit Opus.
Vid. Menagiana T. IV. p. 222.

gisse. Amavi hominem, ut amicum. Colui, ut bene de literis meritum. Non dubito eum sæpe levitatis pænituisse, quod relictis Batavis, a quibus tanquam nunien SLOTTETès colebatur, se ad ea loca contulisset, ubi alieno arbitrio vivendum illi fuit : quod aliqua tolerabile esset, nisi etiam illis, quibus obnoxium se fecerat, lusus pilaque fuisset. Expertus est quam sæpe homines fallat judicium suum, quum, quod ille sperabat, tantum abest ut eo potitus sit, ut minus, quam sperabat, consecutus sit. Ambitio enim, quæ maxima in eo fuit, ad institutum mutandum impulit hominem. Accedebat importunæ mulierculæ, uxoris ejus, superstitio, quæ ambitione ægrum sollicitabat animum ; neque prius destitit, quam ad illas virum partes perduxerit, in quibus neque invenit, quod, ut dixi, sperabat, et hominum odium atque invidiam in se concitavit. En quo ambitio amicum illum nostrum perduxit. Neque ditior, neque meliore fama obiit, quam alibi obiisset : certe in utrisque partibus honoratior illi mors in Batavis contigisset; qui ne in illis quidem partibus apud omnes bene audivit. Vale. Lugduni Batavorum. Pridie Eidus Aprilis Juliani clolocvi.

EPIST. XII. (LIB. II. 139.)

ISACIO CASAUBONO.

Postquam ex tuis funus intellexi domesticum, quod maximum vulnus animo tuo inflixit, meæ partes erant aliqua consolatione dolorem tuum lenire : quod quum non fecerim, noli putare aut me officium neglexisse, aut per oblivionem omisisse. Quum enim proxime, postquam literæ tuæ mihi redditæ sunt, ad te scriberem, nolui intempestivum remedium dolori tuo adhibere : tum quia recens vulnus erat, quod tangere periculosuni esset; tum quia nihil ad te consolandum depromere possem, quod non tibi domi nascatur. Neque tibi tantæ eruditionis viro opus sunt ea quæ nos in simili casu melius a te peteremus, quam ut nostris tu egeas, aut ea te juvare possint. Quod reliquum est, satis officio meo me satisfecisse puto, si significarem saltem, hujus damni sensum non minus ad me pervenisse, qui nullum discrimen inter res meas et tuas pono, et quæcunque animum tuum afficiunt, mecum tibi communia esse. Novi patrum affectus, qui pater non sum. Novi etiam constantiam tuam : quæ, quum pietatem cum maxima eruditione conjunxeris, tibi deesse non potest. Nam pietas non sinit te non velle, quæ Deus voluit. Eruditio docet ea ferenda esse æquo animo, quæ neque solis nobis accidunt, neque ut non acciderint, lacrymis nostris efficere possumus. Non exspectabis, ut banc ægritudinem tempus tibi adimat. Hoc plebeiorum ingeniorum remedium est. Sapientis est tempus ipsum antevenire, et dolori ipsi nascenti occurrere. Jam igitur, quæ tua est sapientia, te has partes explevisse puto: quo minus et libi molestus ero, et me labore inutili liberavero.

VI. CARTESII PRINCIPIA.

5

10

Qui primus sacros potuisti accedere fontes,
Unde aperire viam veri, atque erumpere sese
E tenebris audet ratio, tua, Magne, reperta
Aggredior, si qua ulla vocatæ gratia Musæ
Dissolvat gelida concretum temperie cor,
Atque hebetem magno naturam accendat amore.

Principio passim spatia indigesta tenebat
Lubrica materies, crudique trementia mundi
Semina ; nec vacuum illud erat, sed plena volabant
Corpora. Tum assiduis inter se motibus acta
Liquida ramenta, et teneri cæpere vapores
Diffuere, et vastum sese Labyrinthus in æquor
Explicuit, fecitque viam, quâ præcipitantes
Confluerent atomi, et solidus coalesceret orbis.

Major abhinc rerum facies, et sanctior usus
Exoritur; voluitque animatam fædere fixo
Ire Deus naturam, et justis volvere sese
Imperiis : ipse in medio, certissimus auctor,
Intus agit, pascitque effuso numine mundum.

Idcirco levis iste Auor circum ambit opacos,
Ætheris oceano cingens, atque irrigat orbes;
Vividus, alta tremens, æterno turbine raptus :

15

20

25

30

35

40

Qualem etiam æstivo sub sudo sæpe videre est,
Cum flammæ ardentes radii, tenuesque superne
Lympharum rores, atque auræ intactilis humor
Miscuerunt sese, et cælo luctantur aperto;
Æstu pura quati loca cernimus, et tremere omnem
Aëra per campum, rapida que liquescere luce.

Sol autem maris immensi spatia aurea circum
Vorticibus trahit, et rutilo rotat axe planetas.
Illæ indefessæ peragunt per inania cursus
Quæque suos. Una erranti symphonia cælo
Scilicet, et rerum consentit mobilis ordo.

Arduus ante omnes agitur Cyllenius Hermes ;
Credibile est illum tenebris et nocte carentem
Æterno radiare die, tam fervida torret
Temperies, rapidique urget vicinia Solis.
Gratas quippe vices aliis, requiemque calorum
Alternam Natura dedit, jussitque vagari
(Floridus unde foret vigor, et sincera facultas)
Nubila per coelum, et gelidos erumpere fontes,
Diffuditque cavis liquidum in convallibus æquor.

Proxima deinde tenet magni spatia ampla sereni
Dia Venus, tibi, Terra, soror, tibi prima diei
Nuncia, cum teneram jaculatur roscida lucem
Mane novo, noctisque hyemalia claustra resolvit.
Æstivis eadem illa comes surgentia ducit
Sidera temporibus-

Nec tu, Terra, tui media in testudine mundi
Figeris, astrorumque sedes regina, sed una
Rapta volas, usque assidua vortigine tranans
Ætherios apices, liquidique volumina coeli;
Sicut odoratam cum Pinaron, aut Calycadni
Prætervecta sinus, aut ostia divitis Indi
Labitur indulgens Zephyro ratis ; omne cubanti
Sternitur æquor aquâ ; læves illa usque per undas
It tacita, et specie labentia littora linquit.

Ulteriora autem lævâ torrentia luce
Martis, et ignito crudescunt concava vultu.
Deinde Jovem circum fulgenti quatuor ardent
Astra satellitio: gelidos Saturnus oberrat
Extremus fines, et tardo lumine lustrat.

45

50

55

60

« PreviousContinue »