Page images
PDF
EPUB
[graphic]
[graphic]

CORNELII TACITI

LIBRI QUI SUPERSUNT.

89885

TERTIUM RECOGNOVIT

CAROLUS HAL M.

TOMUS PRIOR

ANNALES CONTINENS.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI,

MDCCCLXXVI.

[ocr errors]

Cum Taciti libros iterum recognosceremus, non tan

tum, ut par erat, egregias Nipperdei et Haasei curas
adhibuimus, sed etiam veterum criticorum commentarios
diligenter perlustravimus, qui quam cogniti sint uno
illustri exemplo ostendere operae pretium videtur. In
libro enim annalium XII, 11 lectionem falsam tanto
toleratiora ex vera tanto laetiora depravatam esse nuper
Haase in praef. vol. I. p. LXX recte monuit: at quid
iam Acidalius criticus ille in paucis ingeniosus scripsit?
'Muretus voluit tanto taetriora, quod plane non convenit.
Nec ego scio quid faciam. Hariolor tantum, tanto lae-
tiora, bono quidem sensu: quanto inusitata magis ac
nova barbaris, tanto gratiora futura.'
Postea cogno-

vimus in eandem emendationem, quae nobis quidem certissima videtur, iam Ursinum incidisse, ac tamen eius nulla mentio in commentariis recentiorum, quamquam Waltherus quidem quae veteres critici habent bona satis diligenter collegit. Videmur autem nobis non sine aliquo fructu hos fontes nondum exhaustos adisse; invenient enim homines literati aliquot bonas emendationes a nobis primum in verborum contextum receptas, quae nimium diu neglectae iacuerant. In aliis locis critici nostrae aetatis quid Tacitus scripsisset bene illi quidem divinarunt, sed laus inventi alicui superiori in commentario nostro critico vindicanda erat. In hunc autem omnes lectiones codicum, quae ob aliquam causam cognitu dignae videbantur, rettulimus nec ullam nobis praetermisisse videmur, quae aliquem usum ad verba scriptoris emendanda praebere posset. Praeterea

« PreviousContinue »