Page images
PDF
EPUB

quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum occultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio 10 sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. 15 ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret. manebant etiam tum vestigia morientis libertatis. igitur Cn. Piso quo' inquit loco censebis, Caesar? si primus, habebo quod sequar: si post omnis, 20 vereor ne inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est.

75. Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret; multaque eo coram adversus ambitum et potentium preces constituta. set dum veritati consulitur, libertas corrumpebatur. inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum invocabat. resistentibus aerarii pr toribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret. Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob pau- 10 pertatem petenti, deciens sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse. temptantis eadem alios probare causas senatui iussit, cupidine severitatis in iis etiam quae rite faceret acerbus. unde ceteri silentium et pauperfatem confessioni et beneficio praeposuere.

76. Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnaverat; relabentem secuta est aedificiorum et ho

15

minum strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri Sibullini adirentur. renuit Tiberius, perinde divina humanaque s obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio Capitoni et L. Arruntio mandatum. Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit. edendis gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus praesedit, quamquam 10 vili sanguine nimis gaudens; quod in vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant; alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augustus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam saevitiam movendasque populi 15 offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est.

77. At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum 5 de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli ora tione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus Augustus immu10 nes verberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientes in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro 15 sectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret.

78. Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnes provincias exemplum. centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare 5 aerarium eo subsidio niti; simul imparem oneri rem publicam, nisi vicensimo militiae anno veterani dimitterentur. ita proximae seditionis male consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant, abolita in posterum.

e

79. Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio, an ob moderandas Tiberis exundationes verterentur flumina et lacus, per quos augescit: auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis, ne Clanis solito alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem 5 adferret. congruentia his Interamnates disseruere: pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus superstagnavisset. nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum; optume rebus 10 mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita fines dederit; spectandas etiam religiones sociorum, qui sacra et lucos et aras patriis amnibus dicaverint: quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluere. seu preces coloniarum 15 seu difficultas operum sive superstitio valuit, ut in sententiam Cn. Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat.

80. Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae varie traduntur: alii taedio novae curae semel placita pro aeternis ser- 5 vavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus est, ut 10 mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.

81. De comitiis consularibus, quae tum primum illo principe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo diversa non modo apud auctores sed in ipsius orationibus reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit, ut qui forent intel-s legeretur: aliquando ea quoque significatione subtracta candidatos hortatus, ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset; posse et alios

10 profiteri, si gratiae aut meritis confiderent: speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.

C. CORNELII TACITI

AB EXCESSU DIVI AUGUSTI
LIBER II.

BREVIARIUM. Cap. 1. Initia belli Parthici. Phraates, Vononis pater. 2. Vonoues popularibus invisus. 3. Ab Artabano pulsus, ad Armenios profugus. 4. In Armenia mutatio regum, 5. Germanicus invidia Tiberii revocatus Germanos confestim aggredi parat. 6. Classis eius. Rhenus. 7. Irruptio in Chattos. Ara Drusi restituta. 8. Fossa Drusiana. Amisia. In rebelles Angrivarios animadversum. 9. Arminii cum fratre colloquium. 10. Inde ira et iurgium. 11. Visurgim transeunt Romani. Batavorum discrimen. Chariovalda caesus. 12. Germanicus militum animos explorat. 13. Transfugis praemium pronuntiatum a Germanis, mox castris Romanis adsultatum. 14. Germanici somnium. 15. Eius et Arminii orationes ad suos. 16. Locus pugnae, campus Idisiaviso. Acierum instructio. 17. Faustum augurium. Fuga Germanorum et clades. 18. Tropaeum positum. 19. Quo dedecore accensa gens bellum resumit. 20. Acriter pugnatum. 21. Vincunt tandem Ro mani, quamquam ambiguo equitum proelio. 22. Monumentum et titulus rerum magnificus. 23. Milites classe revecti. 24. Ex tempestate calamitas et paene exitium. Recollecti naufragi. 25. Hac fortuna erectos denuo Germanos aggreditur Germanicus caeditque, simul aquilam Varianam recipit. 26. Tum rebus infectis avocatur a Tiberio. 27. Libo Drusus ab amico delatus. 28. Accusatus in senatu. 29.30. Cum patronos non reperiret nec tam sceleris quam vaecordiae convinci posset, novo iure servos torqueri in suum caput vidit. 31. Iam frustra orato principe Libo se ipse confecit. 32. In defunctum sententiae sena

torum. Astrologi et magi ex Italia pulsi. 33. Luxus publicus leviter coercitus, quem defendit Asinius. 34. Pisonis libertas, Urgulaniae potentia. 35. De rebus proferendis certamen in senatu. 36. Asinii sententia de comitiis, a Tiberio reiecta. 37. 38. Hortali levamentum inopiae suae poscentis orationem aspere excipit Tiberius, tamen liberis eius nonnihil largitur. 39. Clementis servi facinus. Is Postumum Agrippam se mentitus principi curam inicit, 40. sed Sallustii Crispi dolo captus occiditur. 41. Romae dedicantur nova opera.

Anno proximo triumphat Germanicus. 42. Archelaus rex Cappadocum in urbem accitus perit. 43. Oriens turbatus committitur Germanico, Pisoni, feroci homini, Suria. 44. Drusus in Illyricum missus, Suebis contra Cheruscos auxilium petentibus. 45. Ita inter se discordes Germani accinguntur ad pugnam. Arminii ad suos oratio. 46. Marobodui item ad suos. Atrox proelium, Maroboduus pro victo. 47. 48. Terrae motus in Asia. Eo afflictos sublevat Tiberius, in alios non minus liberalis. 49. Templa quaedam dedicata. 50. Varilia maiestatis postulata. 51. De praetore substituendo contentio. 52. Tacfarinatem et Mazippam bellum in Africa moventés fundit Camillus. Triumphalia ei decreta.

53. Germanici varia itinera. 54. Consulit in reditu Clarium Apollinem. Oraculi ratio. 55. Piso et uxor Plancina Germanicum insectantur; etiam castra corrumpunt. 56. Germanicus Armeniae regem, Cappadociae et Commagenae legatos imponit. 57. Pisonis insolentia in congressu, consilio, conviviis. 58. Vonones Suria demotus. 59. Germanicus Aegyptum petit, improbante Tiberio. 60. Canopus. Thebae priscae. 61. Statua Memnonis, pyramides et alia. 62. Germanorum discordiae, astu Drusi. 63. Maroboduus vi Catualdae pulsus confugit ad Romanos. Eadem mox fortuna Catualdae. 64. Rhescuporis, Cotye fratris filio oppresso, Romanam divisionem egressus, illius partem appetit. 65. Ipso per fraudem comprehenso universam Thraciam occupat. 66. Hinc vocatus ad causam dicendam Cotyn occidit. 67. Romam perductus et damnatus. 68. Vonones fugam tentat; at deprehensus confoditur. 69. Germanicus aegrotat, scelere, ut creditur, Pisonis, 70. cui amicitiam renuntiat vetere more. 71. 72. Mandata familiaribus ultione datisque coniugi monitis moritur. 73. Alexandro Magno comparatus et praelatus. 74. Sentius Suriae praeficitur. 75. Agrippina properat in urbem. Pisoni Germanici casu exsultanti reditum in Suriam dissuadet filius; 77. 78. suadet contra Domitius Celer ac persuadet. 79. Piso vim parans in successorem Sentium obviam fit Agrippinae. 80. Castellum occupat, aciem struit: sed pellitur a Sentio. 81. Tandem tutum ei iter Romam conceditur. 82. Ibi magna ob necem Germanici ira et luctus. 83. Honores ei decreti. 84. Livia Druso gemellos parit. 85. Scita in libidinem mulierum. Pulsa sacra Aegyptia et Iudaica. 86. Capta Vestalis. 87. Frumento pretium constitutum

[ocr errors]
« PreviousContinue »