C. Cornelii Taciti opera: cum indice rerum ad optimorum librorum fidem, Volume 2

Front Cover
C. Tauchnitz, 1829 - Rome

From inside the book

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 233 - quamquam proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos, bigatosque. Argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia numeras argenteorum facilior usui est promiscua ас vilia mercantibus. VI. Ne
Page 248 - non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere. quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Quid enim aliud nobis, quam caedem Crassi, amisso et ipso Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? At Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione, Cn. quoque Manlio fusis, vel captis, quinqué simul Consulares exercitus Populo
Page 253 - Diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donee luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succum tarnen arborum esse intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae inplicata humore, mox, durescente materia, cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi
Page 237 - illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. Sed et levioribus delictis, pro modo, poena. equorum pecorumque numéro convicti multantur. pars multae Régi, vel civitati, pars ipsi, qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur. Eliguntur in iisdem conciliis et Principes, qui iura per pagos vicosque reddant. Centeni singulis ex
Page 261 - aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus conlegas, procul a contentione adversus Procuratores. et vincere inglorium, et adteri sordidum, arbitrabatur. Minus triennium in ea Legatione detentus, ac statim ad spem Consulatus revocatus est, comitante opinione, Britanniam ei provin'ciam dari: nullis in hoc suissermonibus, sed quia par videbatur, Haud semper errat fama, aliquando et elegit.
Page 242 - simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Gens non astuta, nee callida, ареrit adhuc secreta pectoris licentia ioci. Ergo detecta et nuda omnium mens postera die retractatur, et salva utriusque temporis ratio est. Délibérant, dum fingere nesciunt: constituant, dum errare non possunt. XXIII. Potui
Page 245 - hos Catti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita effusis ac palustribus locis, ut ceterae civitates, in quas Germania patescit. durant siquidem colles, paullatimque rarescunt: et Cattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor. Multum (ut inter Germanos) rationis
Page 257 - perdidissemus, si tarn in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere. III. Nunc demum redit animus: et quamquam, primo statim beatissimi saeculi ortu, Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, Principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem Imperii Nerva Traianus, nee spem modo ас votum Securitas publica, sed ipsius voti
Page 248 - nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis, et tarn magni exitus fidem. Sexcentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio
Page 256 - parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere memoratu digna pronum magisque in aperto erat; ita celeberrimus quisque ingenio, ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique, suam ipsi vitam narrare, fíduciam potius

Bibliographic information