Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][graphic]
[ocr errors]

Οuinφιο effluxerunt anni, ex quo foras dedi alterum Geographicorum Strabonis volumen: cui ut non prius tertium hoc et ultimum adderem, tristissimis patriae turbis factuun est et succrescente in diem negotiorum mole. Αc nunc quoque necessitate potius extortum est, φuam ad eum finem, quem vellem, perductum. Sed cum nulla esset spes, fore ut plus otii mihi obtingeret proximis annis φuam hodie concessum est, emittendus erat liber, ne diutius imperfectum relinqueretur opus tot ante annos inchoatum. Ceterum pauca sunt, de quibus hoc loco paulo pluribus exponendum esse videatur. In Εpitome igitur Palatina, guae in fine operis Straboniani addita est, cum post Gelenii editionem, ne ipsam quidem ea qua par erat diligentia factam, multis locis temere mutata esset, hoc maxime studui, ut quam potui accuratissime ea quae in codice leguntur exprimerem. In quibus si quae correximus a librariis manifesto corrupta, ea in margine ita, ut scripta sunt in codice, subiecimus nulla nota addita. Οuae praeterea in nonnullis locis ibi commemorantur scripturae codicis Ρarisini, petitae sunt ex Αnalectis in Geographos Graecorum minores, quae in prolusione academica duobus fere abhinc annis publici iuris fecit Godofredus Βernhardy. Ubi (v. p. 32 sqq.) haec tradit de codice illo: , liber est Parisinus 571 post Isidori Μansiones Parthicas nulla sub inscriptione describens Chrestomathiae particulam novissimam inde ab Ι. ΧVΙ p. 206 (ed. Ηudson.) usque ad finem, deinde per saturam miscens paginas nonnullas Ι. VΙΙ ordine inverso, hinc Ι. ΧΙΙ. ΧΙΙΙ et sequentium usque ad ipsam p. 206, unde reditus fit ad Ι. ΧΙ." Οui liber nonnullos locos integriores servavit quam Palatinus (v. Ι. ΧVΙ, p. 573 n. 2), in aliis tamen haud paucis ab eius manu φui primus composuit hanc epitomen recessit, ita ut minor in universum eius sit auctoritas quam Palatini. Index geographicus et historicus, qui Εpitomen excipit, ita est compositus a iuvene amico, ut Groskurdii index locupletissimus additis et mutatis iis, quae addenda et mutanda erant, in brevius contraheretur, ne nimiam in molem excresceret liber, Qua in re difficile erat certam statuere legem, mec deerunt fortasse, qui aliter agendum fuisse censeant: verumtamen cum Groskurdii indice illo plenissimo simul ac parabili uti possint qui plura desiderant, intra fines hos continere me satius duxi. Ιam restat, ut breviter attingamus ea, quae Spengelius in censura voluminis secundi editionis nostrae (v. Μίinchner gelehrte Λnzeigen 1848 Νο. 18 sq.) disputavit de ratione, quae intercedit inter manum primam et secundam codicis Α., in libris maxime VΙΙΙ et ΙΧ. Οuibus, quantum in eo positum erat, obscuravit, quae a me luce clarius fuerant illustrata. Coniecturis enim suis supersedere potuisset, si legisset, φuae in praefatione voluminis I p. LΙΙΙ sqq. hac de re docentur. Sed maluit ille, id φuod dixi in praefatione voluminis ΙΙ (nam censor iste Μonacensis Spengelius est), cupide atque arroganter iudicare guam diligenter examinare. Αc fruatur quidem, per me licet, ingenio suo : sed cavendum est, ne eiusmodi cavillationibus studia hacc impediantur. Scribebam Βerolini Ιdibus Μaiis 1852.

[ocr errors]
[ocr errors]

Υή τρισκαιδέκατον περιέχει της Ασίας τα από της Προποντίδος κά

τωθεν, από Κυζίκου άρχόμενον, και εφεξής την ταύτη παραλίαν πάσαν 5 και εί τινες νήσοι υπάρχουσιν έγχρονίζει δε μάλιστα τη Τροία, ει και

έρημος, διά το επίσημον αυτής και πολυθρύλητον εκ του πολέμου,

[ocr errors][ocr errors]

10 1. Μέχρι μεν δεύρο αφωρίσθω τα περί της Φρυγίας C. 581 επανιόντες δε πάλιν επί την Προποντίδα και την εφεξής τώ Α.871 Αισήπω παραλίαν την αυτήν της περιοδείας τάξιν αποδώσομεν, έστι δε Τρωάς πρώτη της παραλίας ταύτης, ής το πολυθρύλητον, καίπερ εν ερειπίοις και εν ερημία λειπομένης, όμως

15 πολυλογίαν ου την τυχούσαν παρέχει τη γραφή, προς τούτο δε συγγνώμης δεί και παρακλήσεως, όπως την αιτίαν τού μήκους μή ήμίν μάλλον ανάπτωσιν οι εντυγχάνοντες ή τους σφό

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »