Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Quinque effluxerunt anni, ex quo foras dedi alterum Geographicorum Strabonis volumen: cui ut non prius tertium hoc et ultimum adderem, tristissimis patriae turbis factum est et succrescente in diem negotiorum mole. Ac nunc quoque necessitate potius extortum est, quam ad eum fiuem, quem vellem, perductum. Sed cum nulla esset spes, fore ut plus otii mihi obtingeret proximis annis quam hodie concessum est, emittendus erat liber, ne diutius imperfectum relinqueretur opus tot ante annos in

choatum.

Ceterum pauca sunt, de quibus hoc loco paulo pluribus exponendum esse videatur. In Epitome igitur Palatina, quae in fine operis Straboniani addita est, cum post Gelenii editionem, ne ipsam quidem ea qua par erat diligentia factam, multis locis temere mutata esset, hoc maxime studui, ut quam potui accuratissime ea quae in codice leguntur exprimerem. In quibus si quae correximus a librariis manifesto corrupta, ea in margine ita, ut scripta sunt in codice, subiecimus nulla nota addita. Quae praeterea in nonnullis locis ibi commemorantur scripturae codicis Parisini, petitae sunt ex Analectis in Geographos Graecorum minores, quae in prolusione academica duobus fere abhinc annis publici iuris fecit Godofredus Bernhardy. Ubi (v. p. 32 sqq.) haec tradit de codice illo: „,liber est Pa

risinus 571 post Isidori Mansiones Parthicas nulla sub inscriptione describens Chrestomathiae particulam novissimam inde ab 1. XVI p. 206 (ed. Hudson.) usque ad finem, deinde per saturam miscens paginas nonnullas 1. VIÌ ordine inverso, hinc 1. XII. XIII et sequentium usque ad ipsam p. 206, unde reditus fit ad 1. XI.“ Qui liber nonnullos locos integriores servavit quam Palatinus (v. 1. XVI, p. 573 n. 2), in aliis tamen haud paucis ab eius manu qui primus composuit hanc epitomen recessit, ita ut minor in universum eius sit auctoritas quam Palatini. Index geographicus et historicus, qui Epitomen excipit, ita est compositus a iuvene amico, ut Groskurdii index locupletissimus additis et mutatis iis, quae addenda et mutanda erant, in brevius contraheretur, ne nimiam in molem excresceret liber. Qua in re difficile erat certam statuere legem, nec deerunt fortasse, qui aliter agendum fuisse censeant: verumtamen cum Groskurdii indice illo plenissimo simul ac parabili uti possint qui plura desiderant, intra fines hos continere me satius duxi.

Iam restat, ut breviter attingamus ea, quae Spengelius in censura voluminis secundi editionis nostrae (v. Münchner gelehrte Anzeigen 1848 No. 18 sq.) disputavit de ratione, quae intercedit inter manum primam et secundam codicis A., in libris maxime VIII et IX. Quibus, quantum in eo positum erat, obscuravit, quae a me luce clarius fuerant illustrata. Coniecturis enim suis supersedere potuisset, si legisset, quae in praefatione voluminis I p. LIII sqq. hac de re docentur. Sed maluit ille, id quod dixi in praefatione voluminis II (nam censor iste Monacensis Spengelius est), cupide atque arroganter iudicare quam diligenter examinare. Ac fruatur quidem, per me licet, ingenio suo sed cavendum est, ne eiusmodi cavillationibus studia haec impediantur.

Scribebam Berolini Idibus Maiis 1852.

ΤΩΝ ΣΤΡΑΒΩΝΟΣ ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ

ΤΟΥ ΤΡΙΣΚΑΙΔΕΚΑΤΟΥ ΒΙΒΛΙΟΥ ΚΕΦΑΛΑΙΑ.

Το τρισκαιδέκατον περιέχει τῆς Ἀσίας τὰ ἀπὸ τῆς Προποντίδος κάτωθεν, ἀπὸ Κυζίκου ἀρχόμενον, καὶ ἐφεξῆς τὴν ταύτῃ παραλίαν πᾶσαν 5 καὶ εἴ τινες νῆσοι ὑπάρχουσιν· ἐγχρονίζει δὲ μάλιστα τῇ Τροίᾳ, εἰ καὶ ἔρημος, διὰ τὸ ἐπίσημον αὐτῆς καὶ πολυθρύλητον ἐκ τοῦ πολέμου.

ΣΤΡΑΒΩΝΟΣ ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ

ΤΡΙΣΚΑΙΔΕΚΑΤΟΝ.

10

CAPUT I.

1. Μέχρι μὲν δεῦρο ἀφωρίσθω τὰ περὶ τῆς Φρυγίας C. 581 ἐπανιόντες δὲ πάλιν ἐπὶ τὴν Προποντίδα καὶ τὴν ἐφεξῆς τῷ Α. 871 Αἰσήπῳ παραλίαν τὴν αὐτὴν τῆς περιοδείας τάξιν ἀποδώσο μεν. ἔστι δὲ Τρωὰς πρώτη τῆς παραλίας ταύτης, ἧς τὸ που λυθρύλητον, καίπερ ἐν ἐρειπίοις καὶ ἐν ἐρημίᾳ λειπομένης, ὅμως 15 πολυλογίαν οὐ τὴν τυχοῦσαν παρέχει τῇ γραφῇ. πρὸς τοῦτο δὲ συγγνώμης δεῖ καὶ παρακλήσεως, ὅπως τὴν αἰτίαν τοῦ μή κους μὴ ἡμῖν μᾶλλον ἀνάπτωσιν οἱ ἐντυγχάνοντες ἢ τοῖς σφό

1. Argumentum om. F. 3. περιέχει] περὶ codd., Tzsch. corr.: v. ad argum. libri X. τὰ] τὴν edd. 4. ἀρχομένου CDhv αρχο μένης ury ἀρχομένην edd.: quod reposuimus legitur in mows; cf. arg. 1. ΧΙ. ταύτης ury. 6. πολυθρύλλητον edd. 10. ἀφορίσθω κα.. 12. ἀποδώσωμεν CF. 13. πολυθρύλλητον edd. 14. ἐρυπίοις F.λειπομένης] οὔσης mos. 17. ἀνάπτοιεν edd. codd., exc. F, in quo legitur αναπτωεῖν a vera scriptura vix diversum.

Strabo. Il.

1

« PreviousContinue »