Page images
PDF
EPUB

cillimos propter affectata illa scribendi compendia et rys xahλıypaqlaç studium, unde infinita errata oriuntur ex facili notarum mutatione quae cum alicubi non dissimiles sint, vim diversissimam habent. unde factum ut, quemadmodum Plutarchus se Latina verba ex cognitione rerum assequutum profitetur, ita ego saepe de varietate lectionis ex sensu et constructione divinare sim coactus, ratione plane praepostera. nam et verba rerum, et litterae verborum notae ut essent sunt inventae. neque tamen hac solertia me expedire ubique potuissem, nisi plures mihi codices suppeditati fuissent. quorum tres e tua bibliotheca accepi, magnis sumptibus Cpoli comparatos opera atque industria egregii viri et prudentia longinquis peregrinationibus Ulyssis exemplo ac multo rerum usu parta clari, Ioannis Dernschwain, qui in fronte vetustissimi illius codicis 1) haec verba scripsit: "Chronicon Ioannis Zonarae duobus tomis distinctum, quorum prior historiam Iudaicam potissimum ab exordio mundi usque ad Hierosolymorum excidium, alter imperatorum tam Graecorum quam Romanorum res gestas usque ad Alexii Comneni obitum complectitur: anno domini 1554 Cpoli in Pera sive Galata (quam olim xéquç sive Cornu appellatam putant) 150 ducatis Hungaricis emi a magnifico domino Antonio Cantacuzeno: cuius familia, dum res Byzantina stetit, imperatoria fuit, nunc sub Turcico dominatu ad privatam condicionem redacta est: ab eoque rogatus sum ut hoc opus aliquando excuderetur, et impressi codicis sibi copia fieret ob Zonaram conservatum. praeterea secundum Zonarae' tomum de imperatoribus conferendi gratia ab Alexandro chartophylace triginta ducatis Hungaricis comparavi. alium item Zonarae libellum de rebus imperii et ecclesiae a Constantino usque ad Iustinianum imperatorem ex vetusto codice transcribendum curavi." hactenus ille. quartum codicem 2), qui a Constantino Magno incipiebat, omnibus ornamentis amplissimi viri, domini et Maecenatis mei, Ioannis lacobi Fuggeri bibliotheca instructissima suppeditavit. denique praeter omnem spem et exspectationem meam accessit Viennensis bibliothecae codex integer 3), benignitate singulari cla

1) [inter nostros C.]

2) [D.] 3) [B.]

rissimi viri et senatoris regii, domini Gasparis a Nydprug etc ultro suppeditatus: quem totum, adiutore Hieremia Martio, praeclarae indolis adolescente (cuius in hoc opere Graece Latineque exscribendo solerti et fideli opera sum usus), contuli, et multas nostri codicis lacunas explevi. qui sicubi ambo non satisfecerunt, caeteros quoque tres inspexi, et e variis difficultatibus me quanto potui studio expedivi: quanto labore, nemo aestimabit melius quam qui ipse operis non dissimilis periculum fecerit. si qua, in diversitate illa, momenti alicuius esse videbantur, ad finem operis adscripsi. manifeste vero praetermissa aut depravata non annotavi. cuius enim dementiae fuerit, persequenda librariorum vel inscitia vel negligentia vel perfidia et mihi et lectoribus facessere negotium? ut enim oculus integer candidum a nigro facile discernit, sic acuto et exercitato ingenio videre non difficile est, quae lectio vera sit, quae praetermissa, quae addita ex supervacuo, quae depravata sint. neque his contentus indicem quoque adieci: quod genus operae, quamvis lectoribus utilissimum, ut nihil admodum laudis et ingenii habet, ita multum temporis et laboris sibi vendicat, praesertim si eum indicem per temporis angustias et alias occupationes ita pertexere licuisset uti coeperam. quid multa? confido me officio fidelis et non indiserti interpretis sedulo esse functum; in id certe operam dedi. sin aliis aliud videbitur, illud saltem affirmare possum, me quod scierim et potuerim fide optima fecisse et diligentia summa; sicubi vero aut ingenii vires aut eruditionis nervi mihi defuerint, fortunae eam esse culpam, infelicitatem meam, quae cum aliis tantum displiceat, mihi etiam plurimum nocet. neque tam iniquum ullum esse puto, qui plus a me postulet quam praestare queam. ego vero iis, qui vel in hoc vel in aliis operibus a me conversis laudem solidam assequentur, gratulabor potius quam invidebo. cum enim, quidquid hactenus edidi, id vel publica utilitate vel temporibus meis adductus fecerim, nec tam famam captarim quam famem vitarim, si eae lucubrationes meae illustrioribus aliorum editionibus, quales aliqui pollicentur, aliqui etiam minantur, abolitae fuerint, non iniquo animo ferendum erit, meum privatum dedecus (si quod tamen infelicis potius quam inhonesti conatus est dedecus) cum rei publicae litterariae utilitate coniungi, cui ex animo consultum

esse et volo et volui. vellem equidem id cum laude mea potius et gloria fieri (neque enim amorem nostri ab ipsa natura insitum plane abiecimus), sed si fatis aliter visum est, hoc quoque aequi bonique faciendum erit.

Atque haec de auctore et argumenti genere et opera mea: nunc ad eam praefationis partem accedendum est, in qua alioqui multum sudare solitus, quod verebar ne vel in assentationis suspicionem commemorando vel in negligentiae crimen dissimulando venirem: nunc ut liberiore sim animo, tua modestia vel potius magnitudo animi facit, qua id ab ineunte aetate meditatus esse videris quod apud Ciceronem Scipioni divinitus praecipitur, ut alte spectans atque ad caelestem sedem et aeternam domum contuens, neque sermonibus vulgi dederis te, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum, sed suis te illecebris ipsa virtus traxerit ad verum decus: ut illud Graeci poetae de te dici possit

οὐ γὰρ δοκεῖν ἄριστος ἀλλ ̓ εἶναι θέλεις,
βαθεῖαν ἄλοκα διὰ φρενῶν καρπούμενος,
ἐξ ἧς τὰ κεδνὰ βλαστάνει βουλεύματα.

quibus versibus id Amphiarao suo tribuit Aeschylus, ut affirmet eum virum optimum esse malle quam videri, cuius animus tanquam ager fecundus et probe subactus, conceptis virtutum semiDibus, honestorum consiliorum et quae inde oriuntur actionum quandam quasi segetem proferat. quae si per omnem aetatis tuae decursum, quem ita moderatus es ut honesta negotia suavissimo otio semper anteposueris, singulatim explicare studeam, opus Iliade prolixius mihi nascetur, et tuae aures satis scio non ferent. quae igitur calamo vel tua voluntas vel mea verecundia negat, ea posteritatis sermonibus vel invito te celebrabuntur. idem enim est gloriae quod crocodili ingenium: sequentes fugit, fugientes sequitur. nihil (ut eloquentiae Romanae parens testatur) de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet. famae nemo unquam imperare potuit. non patitur illa Hesiodi dea sibi frenos iniici: loquitur et clamat, ut ab ipsa posteritate vox eius audiatur. praedicabit illa non tantuin ornamenta fortunae, ob quae cum vulgo beatus habearis, tu ea umbrae parietum comparare soles, sed et ingenii magnitudinem et prudentiam tuam periculosissimis temporibus in re et publica et privata,

HIERONYMI WOLFII PRAEFATIO.

animi constantiam et aequabilitatem in utraque fortuna, in amplissimis opibus, quas a maioribus acceptas et feliciter conservasti et sine cuiusquam iniuria amplificasti et ad bene merendum de multis contulisti, eam modestiam et debiti etiam honoris contemptum, qui vel in infimis hominibus raro invenitur; nec tacebit vel benignitatem erga miseros et afflictos, vel liberalitatem erga studiosos et doctos: in quo numero si quis mihi locus est, et si inter Luscinios, Carinos, Tonneros, Streitos, Siphanos atque alios complures, qui tua munificentia fruuntur, numerari mereor (ut autem merear, tua humanitas potius quam mea dignitas facit), et ego nomen meum ex grați animi officio profiteri debeo, qui post multas aerumnas tua liberalitate, Vir amplissime, tandem hoc consecutus videor, ut ad omnes fortunae casus, qui varii impendent, aliquid parati subsidii (nisi fatalis aliqua calamitas intercesserit) me habere confidam: et hic annus, cui tu tanquam salutare quoddam sidus affulsisti, id mibi attulerit, quod per omnem aetatem exhausti labores non contulerunt. ita res ipsa me docet, nimis verum illud esse regii valis oraculum, qui frustra ante lucem surgi et panem comedi doloris, deum autem suis vel dormientibus suppeditare omnia confirmat. etsi autem in tanto opere neque dormitare neque dormire nimium, ac ne valetudinis quidem semper rationem habere licuit (nam alias nunquam tantum volumen tantillo spatio temporis absolvissem), tamen, si hi decem menses, quibus in hac lucubratione continenter elaboro, cum omni anteacta vita mea comparentur, plane dormientis rete traxisse videor, meque insigni beneficio tuo devinctum esse hoc publico monimento testor, quod tua munificentia studiosis historiarum nunc primum communicatur. faxit deus optimus maximus ut neque te sumptuum tantorum neque me laborum paeniteat; idemque te cum liberis tuis ornatissimis totaque amplissima Fuggerana familia quam diutissime incolumem et florentem conservet. Augustae Vindelicorum, ex bibliotheca herili : calendis Novembris, anno a nativitate domini MDLVI.

XLII

ΙΩΑΝΝΟΥ ΤΟΥ ΖΩΝΑΡΑ

ΧΡΟΝΙΚ Ο Ν.

Zonarae Annales.

1

« PreviousContinue »