Page images
PDF
EPUB

generis alia publica mala, in unius hominis aetatem rarius incidunt. bella vero nulla naturae necessitate, sed hominum, eorumque principum et regum, quos virtute et sapientia praestare caeteris et cives suos reddere beatos decebat, vel ambitione vel aemulatione vel avaritia vel crudelitate exsistunt, et longe maiorem malorum omnium molem secum trahunt quam quae naturae nobis necessitas imposuit. ne vero caeteri nos excusatos putemus, nunquam principes tantos ciere tumultus possent, nisi inferiores, iisdem morbis laborantes, illorum cupiditatibus non ministros modo sed duces etiam se praeberent: qui honesti laboris fuga et scelesti otii cupiditate divina humanaque iura omnia violare non verentur, et horribili furore et plus quam belluina immanitate grassantur; cumque ipsi pessimi sint, bona etiam aut saltem mediocria ingenia corrumpunt, aut caeteros quietos et tranquillos esse non patiuntur. saevum profecto et horrendum est Martis imperium, qui ferro et igni saevit; sed paulo mitior est Mercurii tyrannis, qui falsis rationibus et callidis verbis miscet omnia, et tela fere suppeditat quae Mars eiaculetur: pessimi sane demagogi, ut ab astrologis appellantur, ac potius κοσμοκράτορες. nam vis et fraus, iure et veritate oppressis, plerumque rerum potiuntur. quod etsi ita in promptu est, ut optabile sit esse obscurius, tamen nescio quo modo lectione historiarum magis animus commovetur et ad considerandam vitae humanae sive comicotragoediam sive tragicocomoediam et miseriam simul et vanitatem impellitur: quae nos ad aliam vitam, piis divinitus promissam, maiori studio et ardentioribus votis expetendam excitare debebant, et dum hic sumus, etiam diligentiores, prudentiores, et moderatiores efficere.

nam tra

gicos casus, quorum plenae sunt historiae, vel ex superbia et ambitione, vel ex negligentia et temeritate, vel ex animi libidine et iniustitia ortum habuisse fere constat; perpaucos autem, dum officio fungerentur, impegisse. cuius rei Zonaras noster exempla paene innumera, in postremo tomo praesertim (absque quo si esset, posteriorum imperatorum res gestas magna ex parte ignoraremus) compendio proponit. in quo etsi alii alia desiderare possunt (quis enim satisfaciat omnibus?), tamen conatus eius egregius atque institutum praeclarum fuit, certam quandam historiae quasi disciplinam constituendi, et dispersa in plurimis

voluminibus membra et partes eius in unum quoddam corpus redigendi, ea moderatione adhibita, ut instar lauti magis quam copiosi convivatoris optima potius quam plurima apponeret, nec convivas cum fastidio dimitteret, sed ita affectos, ut Timotheum de Platone dixisse ferunt, cenas eius etiam postridie delectare. delegit enim sibi non omnium sed praecipuarum gentium historias, neque eas omnes, sed vel praecipuas duntaxat vel eas quae ad ecclesiae seriem perspiciendam facere videbantur, consilio iudicioque suo. quod sive probarit sive non probarit omnibus, boc illi cum multis, illud cum paucissimis scriptoribus, ne dicam nullis, commune erit. in bona tamen spe sum, fore plures qui avide accepturi et gratis animis hoc opus pellecturi sint, quam qui contempturi aut calumniaturi. morosorum vero et obtrectatorum querelas atque aculeos quis hominum deorumve effugiat? quibus, nisi quod ipsi fecerunt, nihil placet: ac ne ipsi quidem sibi ubique satis placent, alioqui non alias aliud probarent atque improbarent. non infitior posse videri Zonaram alias prolixiorem, ut in Iudaica historia, alias breviorem, ut in exterarum gentium rebus gestis. in quo si qua culpa commissa est, excusationem habere videtur hanc, quod ipse non ex suo ingenio deprompsit ea quae scripsit, sed ex variis auctoribus collecta in certum ordinem redegit; qui auctores inter se dissimillimi sunt. quod autem non omnia persecutus est, fortasse non negligentia ed de industria fecit. nam omnium gentium atque urbium res gestas describere immensi est negotii atque adeo infiniti, ut taam non semper esse fructuosum. ac parum abest quin dicam, din tanta amplitudine orbis terrarum non magis esse vel utile Tel necessarium, quam si quis in civitate maxima omnium dosorum acta cognoscere studeat. insignia, rara, exquisita, nos qua ex parte attingentia ignorare turpe: consectari singula iositatis potius est quam eruditionis. si geographis, qui toa terrae formam tenere se profitentur, multas et magnas orbis Partes ignorare licuit, cur non idem in historia quoque cum venia eat? iam quod ad elocutionem attinet, contiones, strategeata, consilia, eventus, eadem fere ubique recurrunt. nam timos populos plerumque de finibus dimicare, esse causas vel textus quosdam bellorum et subitas occasiones, alia atque consilia, sententias, eventus, quis nescit?

occidit miseros crambe repetita magistros

inquit ille, et alio loco

quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,

gaudia, discursus nostri farrago libelli.

Quae cum ita se habeant, et philosopho auctore singularia infinita sint nec ullis scientiae limitibus includi possint, praecipua ex iis scire satis est (de hominibus occupatis loquor) et ordinem temporum ac rerum gestarum animo complecti. quam ad rem non parum adiumenti afferet Zonaras noster, qui ab orbe condito auspicatus ad suam usque aetatem, hoc est ad annos abhinc amplius 400 processit. in quo necesse habuit prima quasi rerum gestarum cunabula ex litteris sacris, Iosepho atque aliis scriptoribus vetustis repetere. quae nobis, si absque Mose fuisset, plane ignotae essent: cui nos ut divinitus edocto religio nostra, quamvis adversante philosophia, credere iubet ac cogit. utut sit, auctorem eo antiquiorem et certiorem non habemus. est enim Iudaica historia veluti fundamentum aut principium caeterarum omnium: et gentis illius mirum quoddam fatum, ut paene totum terrarum orbem pervagata, in summis exterarum gentium odiis et adversationibus, tamen opiniones suas mirabili sive pertinacia sive constantia defenderit, atque etiam hodie tueatur, et multos in suam sententiam pertraxerit, quale nihil in caeteris populis cernitur: quorum historiae, insertis etiam et explicatis Danielis et aliorum prophetarum oraculis, obiter attinguntur, ut Aegyptiacae, Assyriae, Persicae, Macedonicae, Romanae. quanquam his peculiare volumen dedicavit, quod ego in duas partes distinxi, et Christianos imperatores ab ethnicis separavi, ut totum opus tripartitum esset. de cuius argumento hactenus. nunc etiam de stylo auctoris nonnihil est dicendum qui cum non unius sit generis et formae, sed pro varietate aucto rum, e quibus haec petita sunt, et ipse variet, in ultimo tom praesertim, qua aetate Graeca pariter et Romana lingua dege neravit, eruditi homines in eo nonnihil desiderabunt. deside ravi et ipse nonnihil, parsimoniam in primis Demosthenica orationis, quae meo palato longe fuit gratior, et ad converter dum non tantum iucundior sed etiam facilior: utut aliis difficil videatur, et mea tenuitate superior. nam in hoc auctore mult sunt aut mihi certe esse videntur лegioσohoyíαi, quae ut Graecu

sermonein suo quodam genio saepe non infeliciter lascivientem deceant, Latinis auribus multo severioribus, nisi multum ego fallor, permolestae futurae erant. eaque de causa, ubi citra sententiae detrimentum fieri potuit, a me alicubi praetermissae sunt. idque cum non tam mea sponte, quam monitu doctissimorum virorum, Ioachimi Camerarii et Ludovici Carini, fecerim, me facile viris doctis probaturum confido. imperitorum autem et obtrectatorum iudicia, quae vel nulla vel perversa sunt, contempo, neque facio pluris quam morsum pulicis elephantus Indicus. Fabris enim fabrilia tractanda sunt, neque temere falces in alienam messem immittendae. concessa omnibus est ab invidia et imperitia ad aequitatem et eruditionem provocatio. idem mihi ius, ubi vel decere vel necessarium esse visum est, et in dialogismis ad perpetuam orationem redigendis haud raro permisi, ne propria nomina et pronomina quaedam et verbum inquit et alia huiusmodi ad fastidium usque inculcanda essent. quis enim non malit cum Aristoxeno redire in latomias, quam eandem cuculi cantilenam audire toties? ut enim Graeci vel ob complures breves et commodas connexionum particulas, vel ob participiorum, quae praeteriti temporis significationem habent, multitudinem, sive etiam aliis de causis, quas hic persequi longum fuerit, a tautologiis et perissologiis minus abhorrent, et omnia minutius et curiosius persequuntur, sic qui apud Latinos imitari eadem voluerit, nae is in horrendam et ineptam incidet loquacitatem? qui igitur interpretem huiusmodi salebras sine ullo sententiae detrimento vitantem vel negligentiae vel malae fidei accusant, suam vel inscitiam et iudicii inopiam vel morbum animi et nulla de causa maledicendi libidinem produnt. neque tamen indulsi mihi nimium. nam quod Plato ait, ei qui in disputando respondeat interrogantis vestigia persequenda esse, id multo magis faciendum esse alienae linguae interpreti cogitavi. quod si is scriptor, quem explicandum susceperis, recto itineris praecessit, hoc est si rerum bonitatem cum elegantia dictionis coniunxit, interpres et minus laboris et plus laudis capit: sin illius salebrosa est oratio, et res haud magni momenti continet, alienae culpae dare poenas etiam interpres cogitur. nam, ut Sophocles alio sensu affirmat, malarum rerum pulchra esse commemoratio non potest, et ordinem ac dispositionem earum

immutare vix conceditur. ut igitur oratio interpretis Latina et pura sit, ipsa tamen compositio horridum quiddam atque asperum sonat, membris et partibus eius non multo melius quam arena sine calce cohaerentibus. quae vitia qui effugere volunt, in aliud gravius plerumque incidunt, ut dum orationi poliendae et exornandae impense student, ab auctoris sententiis longe aberrent, et gravissimo perfidiae crimine se obstringant. his incommodis acute perspectis, summo ingenio et doctrina vir Ioannes Iovianus Pontanus praeclare scripsit, malle se quemque afferre sua, quam offerre aliena: et quod scripsit, ipse in doctrina morum et rerum caelestium explicanda fecit, a philosophis et astrologis petita materia, quam suo arbitratu et collocaret et exornaret. sed tanti viri exemplum ego imitari, praesertim in hoc scripti genere, et ingenii tenuitate et aliis incommodis impeditus, neque possim neque ausim. illud mihi satis fuit, ut sententias bona fide appenderem, et dictione, quantum ipse auctor et orationis meae paupertas pateretur, quam minime aspera uterer aut barbara, nec tamen ipse mihi ubique satisfeci, et in meae infelicitatis parte numeravi, quod in auctorem luculentiorem non incidissem. non quod hunc reprehendam, sed quod vereor ne ab aliis ipse reprehendar, qui nihil nisi florem dictionis sequuntur, qui profecto in brevitate annalium locum non habet. ubertatem Livii quaeris? at orationis divitiae cum paupertate rerum coniungentur. diligentiam in minutissimis quibusque persequendis postulas? atqui in immensum volumen excrescet historia, nec iam compendium erit sed dispendium aut potius furtum. nam quem prolixitas voluminum delectat, is non epitomas sed historias legat. quas si omnes meminit, bene est: sin minus, Zonara tanquam indice et monitore utatur; ac cogitet nihil ab omni parte beatum esse, et multiplicem variarum rerum in uno non usque adeo magno volumine cognitionem styli incommodis, si qua sunt, comparet. quae ratio me quoque movit ut non conquiescerem prius quam saxum hoc, quod toto hoc anno versavi, ad montis cacumen perductum tandem aliquando constitisset, ingenti utique labore et multis sudoribus, quocunque tandem eventu. nam ut de conversionis ipsius aerumnis taceam, quantum difficultatis in ipsa lectione fuit ob characteres elegantissimos illos quidem sed lectu diffi

« PreviousContinue »