Page images
PDF
EPUB

HIERONYMI
HIERONYMI WOLFII

IN

IOANNIS ZONARAE ANNALES

PRAEFATIO,

AD MAGNIFICUM ET GENEROSUM VIRUM D. ANTONIUM FUGGERU M

KIRCHPERGAE ET WEISSENHORNI DOMINUM,

CAESAREAE MAIESTATI A CONSILIIS, ETC.

pus hoc historiarum IOANNIS ZONARAE, viri sua aetate in Cpolitano imperio clarissimi, longo iam tempore a multis viris doctissimis desideratum, duplici potissimum nomine commendandum esse videtur, tum propter amplitudinem et varietatem rerum quae in eo continentur, tum ob brevitatem, hominibus vel in re publica vel domesticis negotiis vel studiis gravioribus occupatis, vel iis quorum infirmior est memoria, gratam atque aptissimam. neque enim cuilibet accommodatum est omnia scripta omnium historicorum evolvere, et praecipuas res summorum imperiorum a mundi exordio, quantum quidem mortalitati nostrae concessum est, usque ad hanc aetatem, ignorare turpissimum. nam si Cicerone auctore inter hominem et belluam hoc maxime interest, quod haec tantum quantum sensu movetur, ad id solum quod adest quodque praesens est se accommodat, paululum admodum sentiens praeteritum aut futurum, homo autem quoniam rationis est particeps, consequentia cernit, principia et causas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adiungit atque annectit futuras,

ac

facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias, vix hominis nomine dignus est qui memoria et cogitatione ultra suam aetatem non progreditur. praescientia rerum futurarum, si qua est, divini potius esse muneris quam humani ingenii creditur: etsi non desunt qui vel natura incitati vel arte adiuti vel usu rerum edocti ea praedicunt quae multo post futura sunt. quae quidem facultas et latius pateret et multo esset illustrior, si tria haec in uno homine coniungerentur: praeteritarum autem ignoratio in homine litteris vel mediocriter imbuto vix ullam habet excusationem. neque enim in hac, ut in illa, vel de rei difficultate vel de naturae nostrae imbecillitate queri possumus, sed vel supina negligentia vel occupatio supervacanea vel inane voluptatis studium culpam omnem sustinet. quis enim omnium mortalium ita negotiis obruitur quin, si parcus et prudens sit temporis pretiosissimi et irreparabilis thesauri dispensator, unam atque alteram horam legendo meditandoque absque ullo incommodo valetudinis et rerum suarum dispendio quotidie possit impendere? videmus enim quibus nugis, ne quid dicam gravius, plerisque tempus pereat, quod longe rectius studio sapientiae tribueretur. nec iniuria vir gravissimus Seneca exclamat, magnam vitae partem nihil agentibus, maiorem male agentibus, totam aliud agentibus elabi, eoque fieri ut necessaria ignoremus quoniam supervacanea didicerimus. supervacanea porro intelligit immodicum voluptatum honoris potentiae pecuniaeque studium, necessaria vero philosophiam, hoc est humanarum divinarumque rerum cognitionem: quae si ulli mortalium perfecta contingeret, haud dubie omnium oculi atque animi in illum unum tanquam deum quendam converterentur. nunc quia nomen inane multi iactitant, perpauci vero ita sunt morati ut recta ratio postulabat, fit ut res ipsa vulgo non intelligatur, et nomen odiosum aeque atque ridiculum habeatur. idque haud scio quam recte. neque enim disciplinae aut vitae genus ob hominum inscitiam aut perversitatem iure traducitur: et qui tam severe iudicant, ne semetipsos quidem, nisi mentis errore afficiantur, probabunt. homines enim sunt ut caeteri, et iisdem affectibus obnoxii: et parum liberale est unum atque alterum naevum exagitare dissimulatis virtutibus, quarum in philo

sophis non minima est studium inquirendi veri et moderandarum cupiditatum, ut intra naturae praescriptum coherceantur, eodemque pro sua virili producendi quam plurimos. postulare autem ut ii sese infra omnes infimos homines abiiciant, et in extremis sordibus Cynicorum more vivant, immanis est inscitiae atque superbiae. sed ad historiam redeo, quae cum crassior quaedam philosophia sit, et exemplis potius quam rationibus vitam civilem ac privatam instituat, non dubium est quin magnam habeat utilitatem cum summa suavitate coniunctam. in qua quae praecipue observanda sint, prudenter Livius his verbis monet "ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit. labente deinde paulatim disciplina, velut dissidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, ventum est. hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monimento intueri: inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites." hactenus ille. sed et Cicero, praeterquam quod ait "nescire quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum," magnis ornat laudibus historiam, cum testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nuntiam vetustatis appellat. quae cum vera esse non negem (neque enim quorundam fabulosa commenta rem ipsam corrumpere possunt), tamen, si maxima ex parte omnium aetatum consilia, acta, eventus aestimemus, quid est aliud bistoria quam ingens quoddam pelagus ac potius naufragium miserabile humanae stultitiae, improbitatis et miseriae, et speculum longe illustrius vitae privatae et politicae, quam ulla comoedia aut tragoedia? quae cogitatio in huius operis elucubratione perpetuo sensibus atque animo meo obversata est. sive enim sacra sive profana, sive nova sive vetera occurrerent, sive Hebraea sive Graeca tractarentur, cramben eandem repeti, cantilenam eandem cani videbam: omnia plena erratorum, scelerum, fraudum, mendaciorum, praestigiarum, aerumnarum, dissensionum, caedium, excidiorum.

ut res ipsa abunde doceat, humanum ingenium ab ipso ortu esse depravatum, neque inanem exstitisse divinam exsecrationem, cum ubique sudor vultus, ubique tribuli et spinae, ubique serpentis insidiae appareant. boni et simplices pauci sunt: et si qui sunt, ii alias per imprudentiam in facinus ruunt, alias malis exemplis corrumpuntur, alias a maximo improborum et callidorum numero opprimuntur. et quanquam naturae hominum duo insignia munera, facultas rationis et orationis divinitus sunt concessa, quibus ad contemplandum et celebrandum buius universitatis opificem, et ad tuendam ac iuvandam hominum inter ipsos communitatem utendum erat, in nullum fere alium usum a plerisque ea converti videmus, nisi ad expeditius fallendum et nocendum, et vastitatem efficiendam. an non ita plerumque vivitur, ut quemadmodum ferae in solitudine et silvis, pisces in fluminibus et mari, volucres in immensis illis aëris spatiis, magna ex parte quasi naturae quadam lege imbecilliores opprimunt et devorant, ita etiam in nostro genere callidissimi et potentissimi quique imbecillitatem et simplicitatem caeterorum in suam praedam vertunt, aliquando etiam sine fructu, quid fructu dico? immo etiam cum periculo et incommodo suo aliis nocent; idque cum faciunt, quasi re bene gesta gloriantur. interea theologi de iusto dei iudicio, de praemiis piorum, de suppliciis improborum concionantur; cum ipsi sese, quasi terrigenae illi fratres, acutis exacerbatae linguae pugionibus confodiant, eundemque morbum in animis auditorum propagent, ut haud iniuria dubitari queat an... sed temperandum est calamo, ne ipse in idem vitium incidam. philosophi de officiis praecipiunt, et ipsi ab officio saepe decedunt: neque fere usquam plus est iniuriae quam ubi iuris plurimum, neque plus morborum quam in copia remediorum, nusquam plus paupertatis quam in summis opibus, nusquam plus dementiae quam in summa sapientiae persuasione. quae quidem sapientia consuetudinis inveteratae, acceptaeque a maioribus opinionis, et auctoritatis magistrorum fundamentis haud scio quam firmis innititur. hinc infinita illa dissidia religionum, doctrinarum, morum, institutorum, et propter opinionum (rei levissimae ) diversitatem capitales inimicitiae, seditiones perniciosae, bellaque atrocissima. inter haec alii fremunt, alii gemunt, aliqui

rident, multi flent, plures indignantur, plerique omnes conqueruntur. nemo non aliena vitia perspicit et exagitat; sua vero serio et constanter emendat fere nemo, aut sane paucissimi: in quo exiguo grege utinam et ego meipsum numerare possem. sed nescio quo pacto exemplis magis omnes trahimur quam disciplina et ratione, xaì tòv ¿zıywolov, ut Aristophanes ait, άozovμεν τóлоν. pauci enim ea sunt vel prudentia vel animorum constantia praediti, ut cum vitiis et erroribus suorum temporum pugnare possint. ita quasi fato quodam praecipites in vitia ruimus, et ex vitiis in calamitates. quae fortasse minus multae aut saltem leviores essent, si rectam rationem et reliquos adhuc in natura nostra divinae lucis igniculos in tantis fortunae tenebris tanquam fidelissimos duces sequeremur. quod si fieret, non toties fatum fatui et caecam fortunam caeci accusaremus, neque nostros errores et vitia obscuris quibusdam nominibus velaremus. nulla quidem est in terris vel sapientiae vel virtutis perfectio, et frustra describitur nobis ille qui apud Horatium uno minor est Iove: dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus,

aut apud Gelliurn ἀκώλυτος, ἀνεκβίαστος, ἀπαρεμπόδιστος, ἐλεύ θερος, εὔπορος, εὐδαίμων. qualis, ut opinor, nemo unquam fuit neque futurus est. omnibus enim, quod satiricus perfacete addit, non modo pituita, sed flava et atra bilis aliquando molesta est. quod utinam minus crebro et in dictis et in factis praestantissimorum virorum cerneretur. alioqui doctrinam divinarum humanarumque rerum et integriorem et minus controversam et multo expeditiorem haberemus, et vita mortalium aerumnis longe paucioribus premeretur. sed tantam esse vecordiam et malitiam, ut quasi de industria miseros et nos ipsos et alios esse velimus, id vero est dolendum. quid enim obstat, morbis et morte exceptis (quorum illos intemperantia voluptatum atque libidinum cumulamus, hanc saepe quasi refugientem ultro arcessimus), quo minus etiam in terris aliquo modo beati simus? cum divina benignitas ad victum et cultum necessaria. liberaliter omnia suppeditet, modo recte uteremur et humaniter communicaremus. nam pestilentiae quidem et sterilitates et terrae motus et siccitates et inundationes, et si qua sunt eius Zonarae Annales.

с

« PreviousContinue »