quodam Montis Sancti (ita Athos hodie appellatur) monasterio Zonarae epitaphium hisce verbis conceptum ENTASE ZÓNAPAZ KEITAI, nisi sub vitae extrema eo dicatur concessisse 1). Utcunque de hac re sit, vix aliquot in asceterio annos exegerat, cum eum convenere amici 2) hortatique sunt ut solitarium istud otium in negotium aliquod conferret, quod et rem publicam iuvaret et aeternae vitae praemium sibi conciliaret: quod quidem maxime assequi liceret si historiam conscriberet quae et resecaret supervacanea et res memoratu digniores nullo verborum ambitu in compendium quoddam contraheret. enim qui in bocce scriptionis genere operam hactenus collocassent, rerum quas enarrant seriem fere semper interrumpere inutilibus nuqezẞúσtoi seu excessibus, vel etiam descriptionibus aut contionibus, atque adeo intempestivis et quae annalibus eos. 1) [Andreas Thevetus (la Cosmographie universelle, Paris 1575 fol., Π 811 a) haec habet ΕΙΣ ΤΟ ΠΑΡΟΝ ΜΝΗΜΕΙΟΝ Ο ΣΟΦΟΣ ZONAPAZ KEITAI. idem Thevetus (Pourtraits et vies des hommes illustres, Paris 1584 fol., I 26 b et 27 a) "... toutesfois les Grecz du mont Athos m'ont dit que ce fut en un rocher qui peut avoir de tour (compris les escueilz qui l'environnent) quelque lieue, le plus inaccessible lieu que j'aye veu en toute la mer Egée et Archipelaque, et de present appellé par les Grecz Caloier d'Andros, autrement dict le bon vieillard, les Turcs le nomment Cahyra, les Hebrieux ou Juifs du pays luy donnent le nom de Charchas, auquel y a encores aujourd'huy un fort beau monastere de Grecz. Zonare doncq ayant demeuré cinq ans en ce lieu.. Callineus son Patriarche.. luy commanda se retirer au mont Athos, .. où ayant demeuré treize ans, finit ses jours aagé de quatre-vingtz huict ans sept moys, et fut depuis honorablement enterré en l'un des monasteres nommé sainct Helie dudict mont, la sepulture duquel se voit encore de present, couverte d'une pierre jaspée contre laquelle sont escritz ces mots en Grec, et la plus part si effacez qua grand peine les peut on lire .. ΕΙΣ ΤΟ ΠΑΡΟΝ ΜΝΗΜΕΙΟΝ Ο ΣΟΦΟΣ ΖΩΝΑΡΑΣ ΚΕΙΤΑΙ.” insula igitur illa, in qua se degentem libris carere auctor queritur (libro 9 extr.), si Theveto fides habenda, Gyaros esset, nobilium virorum famosa exsiliis (cf. Crameri Anecd. Paris. I 179). eo Ioannem Zonaram secessisse ne dubitarem quidem, si constaret ea in insula fuisse monasterium S. Glyceriae: ham librorum in titulis Zonaras appellatur μοναχὸς τῆς μονῆς τῆς ἁγίας Tivxɛgías (Lambecii Comment. de bibl. Caes. lib. VIII p. 995 ed. 2) εt μοναχὸς ἐκ τῆς σεβασμίας μονῆς τῆς ἁγίας Γλυκερίας (I. Zonarae in Canones apost. et concil. comment. p. 1049 ed. Paris. 1618, cod. Paris, Reg. 1321). caeterum Lemnos insula, quo S. Glyceriae reliquiae ab Heraclea Thraciae translatae erant, singulari huius martyris cultu celebris fuit. in monte Atho monasterium ei dicatum fuisse nusquam proditur.] 2) praef. n. 1. [p. 4 v. 8.] ... parum conveniant de religione disputationibus, dum fidei mysteria exponunt vel haereses confutare aggrediuntur, argumentis e sacra scriptura vel e sanctis patribus petitis. quibus quidem ex chronologis aliquot suggillabant qui ea tempestate in omnium manibus versabantur, auctorem forte Chronici quod Alexandrinum vocant, Georgium Syncellum, Georgium Hamartolum, Georgium Cedrenum, aliosque quorum scripta eiusmodi supervacaneis excursibus passim scatent. Verum tametsi duas res languorem afferre animis, otium et solitudinem, quod aiebat Tullius, persuasum haberet, et apud Christianos, ac monachos in primis, pravas illas seu cogitationes (λoyoμous ascetici vocant) seu cupiditates, quae mentem a negotiis vacuam invadere solent et in peccata fere semper demergunt, avocare unicam posse occupationem, aegre tamen cessit amicorum hortatibus, cum rem esse cerneret quae librorum, quibus carebat, copiam postularet. at vellicare ii non prius destiterunt quam improbitate stimulandi ad suscipiendum opus impulissent. victus igitur familiarium flagitationibus, et supra allatis adductus rationibus, ad Annales conscribendos se accinxit, cum in hoc secessu agens, ubi ad condendam historiam necessarii libri non suppeterent, si non omnia dicenda complecteretur, veniam a benigno lectore se impetraturum facile sibi persuaderet. in qua caeteroquin conscribenda ita est versatus, ut praecipua et quae alicuius viderentur momenti non omiserit, "eaque in epitomen coegerit tanta elegantia, solus ut videatur assecutus quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset;" quod de Pontio Paulino, qui tres Suetonii libros de Regibus in compendium redegerat, dixit Ausonius 1). quidam enim sunt, ut aiebat Focas Grammaticus, qui late copioseque scripserunt, ita ut superflua interdum ubertate narrationis memoria legentium confundatur: alii dum brevitati student, admodum diffusam coartasse materiam, ut sterili compendio nihil ad integram scientiam lectoribus conferant. neque tamen sibi ipsi satisfecit omnino, cum quibus ad operis quod in manus sumpserat absolutionem necesse erat codicibus persaepe careret, quos cum saepius quaesisset, reperire non potuerat, 1) Epist. 7. [19.] seu temporum iniuria essent amissi, seu negligentius ab iis inquisiti quibus id negotii dederat 1), dum ipse extorris et procul ab urbe in parva insula vitam ageret: ex quo factum agnoscit ut consulum et dictatorum historia minus sit absoluta. neque porro mirari debere subdit lectorem, si in iis quos conscripsit Annalibus scriptionis character ubique sibi similis non occurrat, cum aliter fieri vix queat, ut qui historiam e variis scriptoribus veluti stipem colligit, illorum et dictione et compositione in multis non utatur. quod ita tamen confecit, ut si aliquid de suo interiecerit, id illius stilo quem sequebatur auctoris quantum fieri potuit accommodaverit, ne scriptionis ratio a sese ubique dissidere videretur: cum interim alia longe quam caeteri qui res chronologicas hactenus tractaverant, Annales suos conscriberet, res nempe quasi de suo componens et narrans, et quod laude dignum est eaque summa, non alienorum furtis plausum captans, neque tractatus integros exscribens, ut de ipso Zonara scribit Leo Allatius 2). nam Non defuere tamen qui censorio quodam iudicio ut minus diligentem, maxime ubi de rebus Romanis agit, vellicarint atque adeo perstrinxerint. 'omnia" inquit horum alter 3) "ante Constantinum inepte et parum diligenter (de rebus Latinis loquor) explicavit." sed quam sano ille iudicio haec effutierit vel inde patet, quod a paulo aequioribus iudicibus, iisque pereruditis, quibusvis chronologicis scriptis Annalium Zonarae pars illa quae res Latinas pertractat longe anteponatur. cum in recensendis Romanorum gestis ex Dione praesertim, quem minime truncatum ut hodie editus est sed integrum legerat, aliisque scriptoribus qui periere temporum iniuria, hanc bistoriae partem compegerit, nova fere semper et ab aliis indicta commemorat: ita ut multis in locis de verbo ad verbum Dionem exscripsisse dicatur a Guillelmo Xylandro, Fulvio Ursino, Friderico Sylburgio et Henrico Valesio, istius scriptoris eruditis interpretibus, quibus solenne est ex Zonara aut ipsum Dionem emendare aut Romanos scriptores alios illu 1) Zonar. lib. 9 n. 31. 2) de Georg. 3) apud Aliat. de error. magn. viror. in dicendo p. 126. . strare: unde Theodorus Marcilius 1) Zonaram et Xiphilinum Dionis subdigas vocat. et certe ita de Zonara sensisse constat eundem Allatium, "qui" ait ille "licet in historia post Constantinum Magnum ieiunior sit, et nonnisi obvia quaeque percurrerit, in his vero quae ante Constantinum ad mundi exordia diligentius et copiosius versatur." non mirum igitur si ab Alexandro Brassicano in praefatione ad Salvianum sincerae fidei historicus, et a Casaubono 2) dicatur vir eruditissimus. Cedreni codici manuscripto schedam adscripsisse dicitur Wolfius, in qua observabat tractare idem argumentum quod Zonaras, sed habere a Zonara multa de industria praetermissa, brevitatis forte studio, sed certe non praetermittenda, ita ut optione sibi data ab initio Cedrenum Zonarae praetulisset. qui, inquit Xylander 3), a quo haec ex Wolfio referuntur, ad ea respexit praecipue, quae aliunde quam ex eo repeti non possunt, cum duo priores Zonarae tomi longe alioquin sint meliores ac laude digniores, quam ea quae ad Constantinum usque Magnum Cedrenus collegit. scribit praeterea idem Wolfius 4) Zonaram alias prolixiorem videri, ut in Iudaica historia, alias breviorem, ut in exterarum gentium rebus gestis. in quo quidem si qua culpa commissa est, excusationem habere videri hanc, quod ipse non ex suo ingenio deprompsit ea quae scripsit, sed ex variis auctoribus collecta in certum ordinem redegit: qui auctores inter se dissimillimi sunt. quod autem non omnia persecutus est, non tam negligentia quam de industria fecisse. Verum, licet in iis quae post Constantinum Magnum scripsit obvia quaeque percurrere Zonaram dicat Allatius, longe aliter tamen sensisse videtur exacti vir iudicii Henricus Valesius, qui non modo auctorem sat diligentem haud semel indigitat, sed et in iis praesertim quae eiusdem Constantini familiam spectant, accuratiorem quam in caeteris, neque aliis obvia dicere observat 5). et sane quanquam in recensendis Cpolita 1) in not. ad Sueton. 2) ad Hist. Aug. p. 202, 2 ed. 3) in praefat. ad Cedren. 4) in praefat. 5) in not. ad lib. 18 Ammiani. norum imperatorum gestis, fusioribus forte editis commentariis versati sint Theophanes Cedrenus Scylitzes et aliquot alii, constat id Zonarae in primis consilium fuisse, ut non pleniorem quemadmodum ii historiam, sed contractiorem atque adeo compendium conscriberet, in quo singularia quaeque et quae in re historica praecipui viderentur ponderis perstringeret. ex quibus facile diluitur quod ait Gerardus Vossius, tum in eo maiorem curam et industriam desiderari, tum etiam maxime mirandum esse, virum usque adeo experientem in sui temporis praesertim rebus pleraque perfunctorie tantum dicere, cum multa magnaque iis temporibus gesta sunt, orientali orbe cum occidentali quasi concurrente: adeo ut pauca sint quibus Alexii vitam perstrinxerit. id, inquam, haud aegre refellitur ex auctoris ipsius Annalium lemmate, vel ex ipsius praefatione, in qua non historiam sed historiae compendium scribere se profitetur; ita ut si prolixiori sui temporis res fuisset persecutus narratione, primum scriptoris officium minime observasse diceretur: cum, ut ait Plinius alter, titulum suum legere debeat, atque identidem interrogare se quid coeperit scribere, scireque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid arcessit atque attrabit. atque ex hacce virorum eruditorum varia de Zonarae Annalibus sententia patet quam infausta sit eorum sors qui aliquid scribere aggrediuntur, cum quibusvis ac fere iniquis hominum iudiciis et censurae ingenii foetus exponunt. Caeterum in Annalium decursu occasionem interdum captat Zonaras Graecorum suae aetatis mores vellicandi, veluti cum virorum ecclesiasticorum simoniam carpit, comatos et cincinnatos palatinos perstringit 1), et imperatores, quod abdicato patrio vestitu barbaricum amplecterentur 2). denique in ipsos adhuc Augustos ac eorum in rebus administrandis publicis tyrannidem gravius invehitur. nam ut Valentis mathematici 3) de urbis Cpolitanae duratione editum sub Constantino Magno natalicium thema quodammodo tueatur, ne omnino falsum putetur, quam annos 696 duraturam praedixerat, iam olim cum scribebat Zonaras elapsos, subdit aut falsam existimandam Valentis 1) lib. 7 sect. 17. 2) lib. 10 sect. 28. 3) lib. 13 sect. 3. |