Page images
PDF
EPUB

caperent.' Perge istuc quoque uti cum maxime delere. Nunquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci.' Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videris, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet: ita inductum est male facere impoene, bene facere non impoene licere.

Or. de Sumptu Suo, ap. Front., Ep. ad Ant., i, 2, p. 99, Naber.

52. AN INSOLENT NOBLE.

Dixit, a decemviris parum sibi bene cibaria curata esse, iussit vestimenta ́ detrahi, atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consulitis? Ubi societas? Ubi fides maiorum? Insig nitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Sed quantum luctum quantumque gemitum, quid lacrumarum quantumque fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt. Quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? Or. in Thermum, ap. Gell., X, iii, 7.

53. SPEECH ON BEHALF OF THE RHODIANS.

Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quod mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processerit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus sit facto, secundae res laetitia transversum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostrum redeamus.

Atque ego quidem arbitror, Rhodienses noluisse, nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vicisse. Non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror. Atque haud scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire: sed enim id metuere si nemo esset homo, quem vereremur, quodque luberet faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent; libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unus quisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.

Ea nunc derepente tanta nos beneficia ultro citroque tantamque amicitiam relinquemus? Quod illos dicimus voluisse facere id nos priores facere occupabimus? Qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit, hosteis voluisse fieri. Ecquis est tandem qui vostrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat, poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor: nam ego, quod ad me attinet, nolim. Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat: si quis illud facere voluerit, mille minus dimidium familiae mulcta esto. Si quis plus quingenta iugere habere voluerit, tanta poena esto, et si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto. Atqui nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est. Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit tamen: Rhodiensibus male erit, non quod male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere? Rhodienses superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi aut liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?

Ap. Gell., VII, iii.

54. NON POSSUM FERRE, QUIRITES, GRAECAM URBEM.'

Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus

illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Ap. Plin., N. H., XXIX, vii, 14.

read

STATIUS CAECILIUS, 219-166 B. C.

55. A HENPECKED MAN.

Is démum miser est, qui aérumnam suám nequit
Occultare. Férre ita me uxor ét forma et factís facit,
Út si taceam, támen indicium. Quaé, nisi dotem, ómnia
Quae nólis habét: qui sapít de me díscet.

Quí quasi ad hostis cáptus liber sérvio salva úrbe atque arce.
Dum éius mortem inhio, égomet vivo ínter vivos mórtuus.
Án quae mihi quidquíd placet, eo prívat, servatám velim?
Éa

me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit: Íta plorando orándo instando atque óbiurgando me óptudit

Eam utí venderém.

Nunc credo ínter suás

Aequális, cognátas sermónem serít :
'Quís vostrarúm fuit íntegra aetátula
Quae hóc idem a viro

Ímpetrarít suo, quód ego anus modo

Efféci pelice út meum privarém virum?'

Haec erunt concília hic hodie; dífferor sermóne misere.

Plocium, fr., ap. Gell., II, xxiii, 4.

56. OLD AGE.

Edepól, senectus, sí nil quidquam aliúd viti
Appórtes tecum quom ádvenis, unum id sat est,
Quod diú vivendo múlta, quae non vólt, videt.

Plocium, fr., ap. Cic., Cat. Mai. viii.

rend

Tum equidem ín senecta hoc députo miserrimum,
Sentíre ea aetate ípsum esse odiosum álteri.

Ephesius, fr., ap. Cic., ibid.

57. WHEN A HARSH FATHER IS PREFERABLE TO A KIND

ONE.

In amore suave est súmmo summaque ínopia,
Paréntem habere avárum, inlepidum, in líberos
Difficilem, qui te néc amet nec studeát tui.
Aut tu illum fructu fállas aut per lítteras
Avértas aliquod nómen aut per sérvolum
Percútias pavidum: póstremo a parcó patre
Quod súmas, quanto díssipes libéntius!

Quem néque quo pacto fállam, neque ut inde auferam,
Nec quém dolum ad eum, aut máchinam commóliar,
Scio quicquam: ita omnis meós dolos, fallacias,
Praestígias praestrinxit commoditás patris.

Synephebi, fr., ap. Cic., De Nat. De., III, xxix, 72, 73.

M. PACUVIUS, 220-132 B. C.

58. How THE WORLD IS GOVERNED.

Fórtunam insanam ésse et caecam et brútam perhibent philosophi,
Sáxoque instare ín globoso praédicant volúbili,

Quía quo id saxum impúlerit fors, eo cádere fortunam aútumant.
Ínsanam autem esse aíunt, quia atrox íncerta instabilísque sit:
Caécam ob eam rem esse íterant, quia nil cérnat quo sese ádplicet ›
Brútam, quia dignum átque indignum néqueat internóscere.
Súnt autem alii phílosophi, qui cóntra fortunám negant
Ésse ullam, sed temeritate rés regi omnis aútumant.
Íd magis veri símile esse usus reápse experiundo édocet:

Vélut Orestes módo fuit rex, factust mendicús modo.

Fr. incert., ap. Cornif., Rhet. ad Her., II, xxiii, 36.

59. A STORM.

Profectióne laeti piscíum lascíviam

Íntuentur, néc tuendi cápere satietás potest.

Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescit mare,

Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecát nigror,
Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit,

Grándo mixta imbrí largifico súbita praecipitáns cadit,
Úndique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines,
Férvit aestu pélagus.

Fr. incert., ap. Cic., De Div., I, xiv, 24; De Orat., III, xxxix, 157.

60. DESCRIPTION OF THE TORTOISE.

Amphio. Quadrupés tardigrada agrestis humilis áspera,
Capité brevi cervice ánguina, aspectú truci,
Evíscerata inánima cum animalí sono.
Astici. Ita saéptuose díctio abs té datur,
Quod cóniectura sápiens aegre cóntulit.
Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
Amphio. Testúdo.

Antiopa, fr., ap. Cic., De Div., II, lxiv, 133; Non., p. 170, 17.

61. HIS OWN EPITAPH.

Aduléscens tam etsi próperas te hoc saxúm rogat
Ut sése adspicias, deínde quod scriptum ést legas.
Hic súnt poetae Pácuvi Marcí sita

Ossa.

Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Ap. Gell., I, xxiv, 2.

« PreviousContinue »