Page images
PDF
EPUB

Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen abest, si sit prudentia; nos te
Nos facimus, Fortuna, deam, caeloque locamus.

x, 346-366.

441. GOOD FAITH AND REVERENCE HAVE FLED WITH THE GOLDEN AGE.

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis
Victrix Fortunae sapientia. Ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae,
Nec iactare iugum, vita didicere magistra.
Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numero vix sunt totidem, quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.

[ocr errors]

Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem, posito diademate, falcem
Saturnus fugiens; tunc, cum virguncula Iuno
Et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

Improbitas illo fuit admirabilis aevo,
Credebant quo grande nefas et morte piandum,
Si iuvenis vetulo non adsurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga, et maiores glandis acervos.
Tam venerabile erat, praecedere quatuor annis,
Primaque par adeo sacrae lanugo senectae!
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,

Quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero vel mirandis sub aratro
Piscibus inventis, et fetae comparo mulae,
Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
Examenque apium longa consederit uva
Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vertice torrens.

xiii, 13-27, 38-41, 53-70.

442. THE STINGS OF CONSCIENCE.

Spartano cuidam respondit Pythia vates:
Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem iure tueri
Iurando. Quaerebat enim, quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergo metu, non moribus: et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Exstinctus tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur poenas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas, nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis interque molares
Difficili crescente cibo: Setina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro iam membra quiescunt;
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et maior imago
Humana turbat pavidum, cogitque fateri.
Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Cum tonat, exanimnes primo quoque murmure caeli;

Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et vindicet ignis.

xiii, 199-226.

443. THE SON IS SURE TO EXCEED THE MEASURE OF WICKEDNESS ADVOCATED BY HIS FATHER.

[ocr errors]

'Neu credas ponendum aliquid discriminis inter

Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, dis atque ipso Iove digna, poetae:
“Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere,”
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.
Talibus instantem monitis quemcumque parentem
Sic possem affari; Dic, o vanissime, quis te
Festinare iubet? Meliorem praesto magistro
Discipulum. Securus abi: vinceris, ut Aiax
Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.

[ocr errors][ocr errors]

Elatam iam crede nurum, si limina vestra

Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
Per somnum digitis! Nam quae terraque marique
Acquirenda putas, brevior via conferet illi:

[ocr errors]

Nullus enim magni sceleris labor. Haec ego numquam
Mandavi,' dices olim, nec talia suasi.'

Mentis causa malae tamen est et origo penes te
Nam quisquis magni census praecepit amorem,
Et laevo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
Dat libertatem et totas effundit habenas
Curriculo: quem si revoces, subsistere nescit.
Et te contempto rapitur, metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
Permittas adeo indulgent sibi latius ipsi.
Cum dicis iuveni stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui :
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias acquirere, quarum amor in te.

Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

xiv, 203-214, 220-238, 244-247.

CORNELIUS TACITUS, CIRC. 54-119 A. D.

444. CRITICISM OF THE ORATORY OF CALVUS.

Ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? At hercule in hominum studiosorum manibus versantur adcusationes, quae in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio. Est enim verbis ornata et sententiis, auribusque iudicum adcommodata: ut scias, ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires, defuisse.

Or., 21.

445. THERE ARE TWO SORTS OF COMPOSITION PRACTISED IN THE SCHOOLS, THE SUASORIA AND THE CON

TROVERSIA.

Ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetores tractantur, suasoriae et controversiae. Ex iis suasoriae quidem, tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes, pueris delegantur; controversiae robustioribus adsignantur: quales, per fidem! et quam incredibiliter compositae! Sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit, ut tyrannicidarum praemia, aut vitiatarum electiones, aut pestilentiae remedia, aut incesta matrum, aut quidquid in schola

quotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: cum ad veros iudices ventum est, . . cogitare, nec eloqui possint.

... nec rem

Or., 35.

446. ACCOUNT OF THE CLIMATE AND PRODUCTS OF

BRITAIN.

Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quodsi nubes non officiant, adspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt. Eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, conligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam.

Agr., 12.

447. CALGACUS, A BRITISH PATRIOT, STIRS UP HIS COUNTRYMEN TO THROW OFF THE ROMAN YOKE.

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non oriens, non occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servituri, auferuntur: coniuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunasque in tributum egerunt; in annonam frumentum.

« PreviousContinue »