Page images
PDF
EPUB

ANCIENT FORMULAS, OF UNCERTAIN DATE.

[ocr errors]

45. FORMULA FOEDERIS FERIENDI.

6

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: 'Iubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege, 'Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, 'Puram tollito.' Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit: Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa, comitesque meos?' Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fetialis erat M. Valerius: is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad iusiurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae, longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque iusiurandum, per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

Ap. Liv., I, 24.

46. FORMULAE RERUM REPETUNDARUM ET BELLI

INDICENDI.

[ocr errors]

Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est) Audi, Iuppiter,' inquit, audite fines' (cuiuscunque gentis sunt nominat) 'audiat Fas. Ego sum publicus nuntius populi Romani: iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Iovem

testem facit: 'Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' Haec cum fines suprascandit, haec quicunque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iurisiurandi mutatis peragit. Si non deduntur quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solemnes sunt) peractis, bellum ita indicit: 'Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, Diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite. Ego vos testor, populum illum' (quicunque est, nominat) iniustum esse neque ius persolvere. Sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' Cum iis nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat: 'Quarum rerum litium causa condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt quas res dari fieri solvi oportuit, dic,' inquit ei quem primum sententiam rogabat,quid censes? Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur: quandoque pars major eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam, aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: Quod populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego, populusque Romanus populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum: moremque eum posteri acceperunt.

[ocr errors]

Ap. Liv., I, 32.

47. FORMULA VERIS SACRI VOVENdi.

His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, consulente collegium praetore, omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: iniussu populi voveri non posse. Rogatus in haec verba populus: velitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, ut velim, eamque salvam servaverit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpis sunt, datum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, Iovi fieri ex qua die senatus populusque iusserit. Qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito; quo modo faxit, probe factum esto. Si id moritur, quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea ac senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto.' Ap. Liv., XXII, 10.

M. PORCIUS CATO, 234-149 B. C.

48. AGRICULTURE IS THE BEST OCCUPATION.

Est interdum praestare mercaturis rem quaerere ni tam periculosum siet; et item fenerari, si tam honestum siet. Maiores enim nostri hoc sic habuerunt, et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimari. Et virum bonum cum laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et

calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt.

R. R., i.

49. PORTRAIT OF A GOOD STEWARd.

Feriae

Quod dominus

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat; opere bene exerceat: facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat: consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini. crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det: praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercenarium politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scribet in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et uti iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent.

R. R., v.

50. PORTRAIT OF THE STEWARD'S WIFE.

Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat. Focum purum circumversum quotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia, quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere.

R. R.,

51. A VINDICATION OF HIS PUBLIC LIFE.

6

cxliii.

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur: ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione nunquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum.' Attat, noli noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit. 'nunquam praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, qui eorum bona liberos diriperent.' Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. 'Nunquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent.' Istuc quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. Nunquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas

« PreviousContinue »