T. CALPURNIUS SICULUS, TIME OF NERO. 382. AN AMOEBEAN CONTEST (IDAS AND ASTAcus). I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris, Decernamque nemus, dicamque: sub arbore numen A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus hosti Rorantesque favos damus et liquentia mella: I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas; A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra ii, 52-74. PETRONIUS ARBITER, TIME OF NERO. 383. THE RHETORICIAN AGAMEMNON SATIRIZES THE PREVAILING METHODS OF EDUCATION. Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed adulescens,' inquit, quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere: nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur." Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum propellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret : iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipsa carmine effingam.' Sat., 3, 4. 384. CONVERSATION AT THE TABLE OF TRIMALCHIO, A RICH PARVENU. Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima Voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio, Dionyse,' inquit, 'liber esto.' Puer detraxit pileum apro capitique suo imposuit: tum Trimalchio rursus adiecit: non negabitis me,' inquit, habere Liberum patrem.' Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio a mensa surrexit: nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset 'dies,' inquit, nihil est: dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus: vix me balneus calfecit: tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum: vinus mihi in cerebrum abit. Excepit Seleucus fabulae partem et ego,' inquit, non cotidie lavor: baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui: fui enim hodie in funus homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus: minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus: medicus enim nihil est aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime -manumisit aliquot etiam si maligne illum ploravit uxor.' Sat., 40, 41. AUCTOR AETNAE, PROBABLY LUCILIUS JUNIOR, CONTEMPORARY OF SENECA. 385. THE PLEASURES OF PHYSICAL RESEARCH. Nosse fidem rerum, dubiasque exquirere causas, Mundum, et hoc, quod nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, aeternum, immensum, neque genitum, neque interiturum unquam. Huius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aéternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum; finitus, et infinito similis; omnium rerum certus, et similis incerto; extra, intra, cuncta complexus in se: idemque rerum naturae opus, et rerum ipsa natura. Furor est, mensuram eius animo quosdam agitasse, atque prodere ausos: alios rursus, occasione hinc sumpta aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret: aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles, totidemque lunas, et cetera, ut iam in uno et immensa et innumerabilia sidera quasi non eadem quaestione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicuius: aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto praesertim opere. Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna eius cuncta plane iam sint nota, ita scrutari extera: quasi vero mensuram ullius rei posset agere, qui sui nesciat; aut mens hominis videre, quae mundus ipse non capiat. Hist. Nat., II, i, 1. 387. How FAR IS THE ROTUNDITY OF THE EARTH COMPATIBLE WITH THE EXISTENCE OF LARGE BODIES OF WATER ON ITS SURFACE? Sed vulgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus: et pulveri illatae, frondiumque lanugini impositae, absoluta rotunditate cernuntur : et in poculis repletis media maxime tument: quae propter sub |