PEDO ALBINOVANUS, CONTEMPORARY OF OVID.
Iam pridem post terga diem solemque relinquunt, Iam pridem notis extorres finibus orbis
Per non concessas audaces ire tenebras
Ad rerum metas extremaque litora mundi; Nunc illum pigris immania monstra sub undis Qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistris Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis. Accumulat fragor ipse metus. Iam sidere limo Navigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui. Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta Aëra pugnaci luctatus rumpere visu, Ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, Obstructa in talis effundit pectora voces: Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum Ultima perpetuis claudit natura tenebris. Anne alio positas ultra sub cardine gentes Atque alium flabris intactum quaerimus orbem? Di revocant rerumque vetant cognoscere finem Mortales oculos: aliena quid aequora remis Et sacras violamus aquas divumque quietas Turbamus sedes?
Ap. Sen. Rh., Suas. I, xv.
CORNELIUS SEVERUS, CONTEMPORARY OF OVID.
326. A LAMENT FOR CICERO.
Oraque magnanimum spirantia paene virorum In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis, Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi Deiectusque redit votis Catilina nefandis. Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aevi decus, citaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Unica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica vox saevis aeternum obmutuit armis. Informes voltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus civis proiecta superbis Proculcavit ovans nec lubrica fata deosque Respexit. Nullo luet hoc Antonius aevo. Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dive Syphax, non fecerat hoste Philippo; Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inviclata sub umbras. Ap. Sen. Rh., Suas. VI, xxvi.
GRATIUS FALISCUS, CONTEMPORARY OF OVID.
327. TRAINING OF YOUNG DOGS OF A HUNTING BREED (METAGON), WITH A DIGRESSION ON
Ne matrem indocilis natorum turba fatiget, Percensere notis, iamque inde excernere parvos. Signa dabuut ipsi. Teneris vix artubus haeret Ille tuos olim non defecturus honores:
Iamque illum impatiens aequae vehementia sortis Extulit: affectat materna regna sub alvo, Ubera tota tenet, [stat] tergo liber aperto, Dum tepida indulget terris clementia mundi. Verum ubi Caurino perstrinxit frigore vesper Ira iacet, turbaque potens operitur inerti. Illius et manibus viris sit cura futuras Perpensare: levis deducet pondere fratres. [Haec de] pignoribus (nec te mea carmina fallent): Protinus et cultus alios et debita fetae
Blandimenta feres, curaque sequere merentem: Illa perinde [suo nutrit de lacte] minores,
Ac longam praestabit opem. Tum denique, fetae Cum desunt operi, fregitque industria matres, Transeat in catulos omnis tutela relictos. Lacte novam pubem facilique tuebere maza, Nec luxus alios avidaeque impendia vitae Noscant: haec magno redit indulgentia damno : Nec mirum: humanos non [res] magis altera sensus Tollit: [sed] ratio vitiis adeuntibus obstat.
Haec illa est, Pharios quae fregit noxia reges, Dum servata cavis potant Mareotica gemmis,
Nardiferumque metunt Gangem, vitiisque ministrant. Sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro: Atqui dives eras, fluvialibus aurea venis.
Scilicet, ad summam ne quid restaret habendum,
quoque, luxuriae fictas dum colligis artis, Et sequeris demens alienam, Graecia, culpam, O quantum et quoties decoris frustrata paterni! At qualis nostris, quam simplex mensa, Camillis! Qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos! Ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae Imposuere orbi Romam caput, actaque ab illis Ad caelum virtus summosque tetendit honores. Scilicet exiguis magna sub imagine rebus Prospicies, quae sit ratio et quo fine regenda. Cynegetica, 287-327.
M. MANILIUS, LATE IN AUGUSTAN AGE.
328. THE UNIVERSE IS SPHERICAL IN FORM.
Nec vero tibi natura admiranda videri Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse Mundus et in nullo ponat vestigia fundo. Quod patet ex ipso motu cursuque volantis. Cum suspensus eat Phoebus cursumque reflectat Huc illuc, agiles et servet in aethere metas, Cum luna et stellae volitent per inania mundi; Terra quoque aerias leges imitata pependit. Est igitur tellus mediam sortita cavernam Aeris et toto pariter sublata profundo;
Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem Undique surgentem pariter pariterque cadentem. Haec est naturae facies; sic mundus et ipse In convexa volans teretes facit esse figuras Stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum Aspicimus, tumido quaerentis corpore lumen, Quod globus obliquos totus non accipit ignes. Sic tellus glomerata manet mundumque figurat. I, 191-210, 213.
329. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE ORDER OBSERVABLE IN NATURE.
Nec quidquam in tanta magis est mirabile mole, Quam ratio et certis quod legibus omnia parent. Nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errat, Laxius et levius mutatove ordine fertur.
Quid tam confusum specie, quid tam vice certum est? Ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur, Qua pateat mundum divino numine verti,
Atque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra, Ut voluit credi qui primus moenia mundi Seminibus struxit minimis, inque illa resolvit : E quis et maria et terras et sidera caeli Aetheraque immensos fabricantem finibus orbes Solventemque alios constare, et cuncta reverti In sua principia et rerum mutare figuras. Quis credat tantas operum sine numine moles Ex minimis, caecoque creatum foedere mundum ? Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet. At cur dispositis vicibus consurgere signa, Et velut imperio praescriptos reddere cursus Cernimus, ac nullis properantibus ulla relinqui? Cur eadem aestivas exornant sidera noctes Semper, et hibernas eadem? certamque figuram Quisque dies reddit mundo, certamque relinquit? I, 476-498.
Circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton, Sexque fugit solidas a caeli vertice partes. Alter ad extremi decurrens sidera Cancri, In quo consummat Phoebus lucemque moramque, Tardaque per longos circumfert lumina flexus, Aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu; Temporis et titulo potitur metaque volantis Solis, et extremos designat fervidus actus,
« PreviousContinue » |