Page images
PDF
EPUB

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille Occidat, in dis est: vivat tamen; idque precari

Vel sine amore licet.

Quid enim commisit Iason?

Quem, nisi crudelem,

non tangat Iasonis aetas,

Et genus, et virtus? Quem non, ut caetera desint,
Forma movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore,
Concurretque suae segeti tellure creatis

Hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tunc me de tigride natam,
Tunc ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum,
Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes sine me det lintea ventis,
Virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem: cogamque in foedera testes
Esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem
Pelle moram.

320. CAVE OF SLEEP.

Metam., vii, 11-48.

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
Quo nunquam radiis oriens mediusve cadensve
Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo, dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris

Evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
Sollicitive canes canibusve sagacior anser.
Non fera, non pecudes, non moti flamine rami,

Humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
Muta quies habitat. Saxo tamen exit ab imo
Rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
Invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
Ante fores antri fecunda papavera florent

Innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
Nox legit, et spargit per opacas umida terras.
Ianua, ne verso stridorem cardine reddat,
Nulla domo tota, custos in limine nullus.
At medio torus est ebeno sublimis in antro,
Plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
Quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Hunc circa passim varias imitantia formas
Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
Silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

Metam., xi, 592-615.

321. PANEGYRIC OF AUGUSTUS.

Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,

Dum canimus sacras alterno pectine Nonas.
Maximus hinc Fastis accumulatur honos.
Deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
Quid volui demens elegis imponere tantum
Ponderis? Heroi res erat ista pedis.

Sancte Pater patriae, tibi Plebs, tibi Curia nomen
Hoc dedit; hoc dedimus nos tibi nomen, Eques.
Res tamen aute dedit. Sero quoque vera tulisti
Nomina: iam pridem tu Pater orbis eras.
Hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
Nomen habes. Hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedas: facit hic tua magna tuendo

Moenia: tu dederas transilienda Remo.
Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit.
Hoc duce Romanum est Solis utrumque latus.
Tu breve nescio quid victae telluris habebas;
Quodcunque est alto sub Iove, Caesar habet.

Tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas.
Tu recipis luco, repulit ille nefas.

Vis tibi grata fuit: florent sub Caesare leges.

Tu Domini nomen, Principis ille tenet.
Te Remus incusat; veniam dedit hostibus ille.
Caelestem fecit te pater; ille patrem.

Fast., ii, 119-144.

322. PROSERPINE CARRIED OFF BY PLUTO.

Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
Trinacris, a positu nomen adepta loci;
Grata domus Cereri. Multas ea possidet urbes ;
In quibus est culto fertilis Enna solo.
Frigida caelestum matres Arethusa vocarat.
Venerat ad sacras et dea flava dapes.
Filia, consuetis ut erat comitata puellis,
Errabat nudo per sua prata pede.

Valle sub umbrosa locus est, adspergine multa
Uvidus ex alto desilientis aquae.

Tot fuerant illic, quot habet natura, colores:
Pictaque dissimili flore nitebat humus.
Quam simul adspexit, Comites, accedite, dixit
Et mecum plenos flore referte sinus.
Praeda puellares animos oblectat inanis;
Et non sentitur sedulitate labor.

Haec implet lento calathos e vimine textos:

Haec gremium, laxos degravat illa sinus.
Illa legit calthas: huic sunt violaria curae :
Illa papavereas subsecat ungue comas.
Has, hyacinthe, tenes: illas, amarante, moraris:
Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant:
Plurima lecta rosa est; sunt et sine nomine flores.
Ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
Carpendi studio paullatim longius itur;

Et dominam casu nulla secuta comes.
Hanc videt, et visam patruus velociter aufert;
Regnaque caeruleis in sua portat equis.

Fust., iv, 419-413.

323. OVID BESEECHES AUGUSTUS TO RELENT.

His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
Fiat ab ingenio mollior ira meo.

Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo.
Non adeo nostro fugit ab ore pudor.

Sed, nisi peccassem, quid tu concedere posses?
Materiam veniae sors tibi nostra dedit.
Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat
Iuppiter; exiguo tempore inermis erit.
Nunc, ubi detonuit, strepituque exterruit orbem,
Purum discussis aëra reddit aquis.

Iure igitur genitorque deum rectorque vocatur:
Iure capax mundus nil Iove maius habet.
Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque ;
Utere more dei nomen habentis idem.
Idque facis: nec te quisquam moderatius unquam
Imperii potuit frena tenere sui.

Tu veniam parti superatae saepe dedisti,
Non concessurus quam tibi victor erat.
Divitiis etiam multos et honoribus auctos
Vidi, qui tulerant in caput arma tuum:
Quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram:
Parsque simul templis utraque dona tulit:
Utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem ;
Sic, cur se victum gaudeat, hostis habet.
Causa mea est melior: qui nec contraria dicor
Arma nec hostiles esse secutus opes.

Per mare, per terras, per tertia numina iuro,

Per te, praesentem conspicuumque deum; Hunc animum favisse tibi, vir maxime: meque, Qua sola potui, mente fuisse tuum.

Tr., ii, 27-56.

SALEIUS BASSUS, CONTEMPORARY OF OVID.

324. PANEGYRIC ON CALPURNIUS PISO.

O decus, et toto merito venerabilis aevo
Pierii tutela chori, quo praeside tuti

Non umquam vates inopi metuere senectae.
Quod si quis nostris precibus locus, et mea vota
Si mentem subiere tuam, memorabilis olim
Tu mihi Maecenas tenero cantabere versu.
Possumus aeternae nomen committere famae,
Si tamen hoc ulli de se promittere fas est,
Et deus ultor abest: superest animosa voluntas,
Ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
Tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
Exsere: nos humilis domus et sincera parentum,
Sed tenuis fortuna sua caligine celat,

Possumus impositis caput exonerare tenebris
Et lucem spectare novam, si quid modo laetus
Annuis, et nostris subscribis, candide, votis.
Est mihi, crede, meis animus constantior annis;
Quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas
Coeperit et nondum vicesima venerit aestas.
Quod si tam validae mihi robur mentis inesset
Et solidus primos impleret spiritus annos,
Auderem voces per carmina nostra referre,
Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere cervix,
Et tremefacta cadant succiso poplite membra.
Sic nec olorinos audet Pandionis ales

Parva referre sonos, nec, si velit improba, possit.
Sic et aedonia superantur voce cicadae,
Stridula cum rapido faciunt convicia soli.
Quare age, Calliope, posita gravitate forensi,
Lumina Pisonis mecum pete: plura supersunt,
Quae laudare velis inventa penatibus ipsis.

Paneg., 231-261.

« PreviousContinue »