Page images
PDF
EPUB

M. CAELIUS RUFUS, 82-48 B. C.

207. CAELIUS SENDS CICERO SOME POLITICAL NEWS. 50 B. C.

De summa republica saepe tibi scripsi, me annum pacem non videre; et quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit, eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi: quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit: Caesari autem persuasum est, se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit. Fert illam tamen conditionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit; neque, mearum rerum quod consilium capiam, reperio. Quod non dubito, quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo est; tum caussam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem: ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem; et id melius statuere, quo tutius sit. In hac discordia video, Cn. Pompeium senatum, quique res iudicant, secum habiturum: ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse omnino. Modo satis spatii sit ad considerandas utriusque copias et ad eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum. Seis Appium censorem hic ostenta facere? de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? Persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi videtur. Nam sordes eluere vult; venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere. Crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem futurum. Si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas

impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit. Uterque animo et copiis est paratus. Si sine tuo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi fortuna spectaculum parabat. In Cic. ad Fam., VIII, 14.

CN. POMPEIUS MAGNUS, 106-48 B. C.

208. LETTERS, 49 B. C.-I. URGING CICERO TO JOIN HIM AT BRUNDISIUM.

S. V. B. E. Tuas litteras libenter legi. Recognovi enim. tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum, quem in Apulia habui, venerunt. Magnopere te hortor, pro tuo singulari perpetuoque studio in rempublicam, ut te ad nos conferas, ut communi consilio reipublicae afflictae opem atque auxilium feramus. Censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.

In Cic. ad Att., VIII, 11.

209. II. UPBRAIDING DOMITIUS FOR NOT HAVING JOINED FORCES WITH HIM.

Miror, te ad me nihil scribere, et potius ab aliis, quam a te, de republica me certiorem fieri. Nos, disiecta manu, pares adversariis esse non possumus; coniunctis nostris copiis, spero nos et reipublicae et communi saluti prodesse. Quamobrem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat a. d. v. Id. Feb. Corfinio proficisci cum exercitu, et ad me venire, miror quid causae fuerit, quare consilium mutaris; nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est, te propterea moratum esse, quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, priusquam Caesar aut tuum iter impedire, aut me abs te excludere posset. Quamobrem etiam et etiam te rogo et hortor, id quod

non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenias, antequam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae nos a nobis distrahant. Sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortes, quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. In Cic. ad Att., VIII, 12.

M. ANTONIUS, TRIUMVIR, 83-30 B. C.

210. LETTER TO CICERO, 49 B. C., URGING HIM NOT TO FOLLOW POMPEY.

Nisi te valde amarem, et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare, mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. Te iturum trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici, non commoveri etiam improborum sermone: atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partes mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a Enλorvía mea, quam ab iniuria tua nata est. Sic enim volo te tibi persuadere mihi neminem esse cariorem te, excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. Quare, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes, qui tibi, ut beneficium daret, prius iniuriam fecit: contra ne profugias, qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi; ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.

In Cic. ad Att., X, 8.

C. SCRIBONIUS CURIO, TRIBUNE 50 B. C.

211. ADDRESS TO HIS SOLDIERS. 49 B. C.

Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi, clam vobis, salutem fuga petivit? non, proditi per illum, Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum, proiectis fascibus et deposito imperio, privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut, eo neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt: qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit, fortunamque cur praeteream? Au poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum ducentas naves onerarias abduxerim, eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem ignominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praeiudicia sequimini? Equidem me Caesaris militem dici volui: vos me imperatoris nomine adpellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis beneficium remitto; mihi meum restituite nomen; ne ad contumeliam honorem dedisse videamini.

Ap. Caes., B. C., ii, 32.

D. JUNIUS BRUTUS ALBINUS, CIRC. 90-43 B. C.

212. LETTER TO CICERO. 43 B. C.

Non mihi rempublicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes: si tamen hoc temporis videatur dici caussa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum. Tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis: quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus respublica a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas, non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror. Scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium: qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo, omneque genus hominum arripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidii, quae trans Apenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit, atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Apennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit: aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Apenninum transisset: in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius, quam ferro conficere

tur.

Sed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui suo. Quod utrumque pessimum est. Cum haec talia sint: quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. Haec quemadmodum explicari possint, aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rempublicam liberandam accessi, H. S. mihi fuit quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae

« PreviousContinue »