Page images
PDF
EPUB

188. BEFORE THE WEDding.

Namque Iulia Manlio,

Qualis Idalium colens

Venit ad Phrygium Venus

Iudicem, bona cum bona

Nubit alite virgo:

Floridis velut enitens

Myrtus Asia ramulis,

Quos Hamadryades deae
Ludicrum sibi roscido
Nutriunt humore.

Quare age, huc aditum ferens
Perge linquere Thespiae

Rupis Aonios specus,

Lympha quos super irrigat
Frigerans Aganippe :

Ac domum dominam voca,
Coniugis cupidam novi,
Mentem amore revinciens,
Ut tenax hedera huc et huc
Arborem implicat errans.

Vos item simul, integrae
Virgines, quibus advenit

Par dies, agite, in modum

Dicite: O Hymenaee Hymen,

Hymen o Hymenaee.

Carm. lxi, 16-40.

189. ARIADNE REPROACHES THESEUS FOR HIS PERFIDY.

Siccine me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
Siccine discedens, neglecto numine divum,
Immemor ah! devota domum periuria portas?

Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
Immite ut nostri vellet miserescere pectus?
At non haec quondam nobis promissa dedisti
Voce mihi non hoc miserae sperare iubebas :
Sed connubia laeta, sed optatos hymenaeos.
Quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
Iam iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles :

Queis dum aliquid cupiens animus praegestit aspici,
Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germauum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque
Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?

Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis?
Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Carm. lxiv, 132–157.

190. THE GODS HAVE CEASED TO VISIT THE EARTH AS

THEY DID OF OLD.

Talia praefantes quondam, felicia Pelei
Carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
Praesentes namque ante domos invisere castas
Heroum, et sese mortali ostendere coetu
Caelicolae, nondum spreta pietate, solebant.
Saepe pater divum templo in fulgente revisens,
Annua cum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere tauros:
Saepe vagus Liber Parnassi vertice summo
Thyiadas effusis evantes crinibus egit:
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti divum fumantibus aris.

Saepe in letifero belli certamine Mavors,
Aut rapidi Tritonis hera, aut Rhamnusia virgo
Armatas hominum est praesens hortata catervas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres:
Destitit exstinctos natus lugere parentes:
Optavit genitor primaevi funera nati,
Liber ut innuptae poteretur flore novercae:
Ignaro mater substernens se impia nato,
Impia non verita est divos scelerare parentes
Omnia fanda nefanda malo permixta furore
Iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec tales dignantur visere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Carm. Ixiv, 382-408.

191. ON HIS BROTHER'S DEATH.

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi; tantis fluctuat ipsa malis ;
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unde pedem;
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.

Alloquar? audiero nunquam tua facta loquentem?
Nunquam ego te, vita frater amabilior,
Adspiciam posthac? at certe semper amabo,

Semper maesta tua carmina morte canam;
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Ityli.

Sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
Ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo:

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur:
Atque illud prono praeceps agitur decursu,
Huic manat tristi conscius ore rubor.

Carm. lxv.

192. A PRAYER.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium;
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines.
Multa parata mauent in longa aetate, Catulle,

Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicere possur
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et, diis invitis, desinis esse miser?

Difficile est, longum subito deponere amorem:
Difficile est; verum hoc qua lubet efficias.
Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facias, sive id non pote, sive pote.

O dii, si vostrum est misereri, aut si quibus umquam
Extrema iam ipsa in morte tulistis opem:
Me miserum adspicite: et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:

Ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.
O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

Carm. lxxvi.

193. AFFECTED PRONUNCIATION.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Carm. lxxxiv.

D. LABERIUS, 106-43 B. C.

194. LABERIUS RESENTS AN INDIGNITY PUT UPON HIM BY

CAESAR.

Necessitas, cuius cúrsus transversi ímpetum
Voluérunt multi effugere pauci pótuerunt,
Quo mé detrusit paéne extremis sénsibus!
Quem núlla ambitio, núlla unquam largítio,
Nullús timor, vis núlla, nulla auctoritas
Movére potuit in iuventa dé statu,
Ecce ín senecta ut fácile labefécit loco
Viri éxcellentis ménte clemente édita
Summíssa placide blándiloquens orátio!
Etenim ípsi di negáre cui nil pótuerunt,
Hominém me denegáre quis possét pati?
Ego bís tricenis ánnis actis síne nóta
Equés Romanus é lare egressús meo
Domúm revertar mímus. Nimirum hóc die

« PreviousContinue »