Semper ego auditor tantum ? numquamne reponam vexatus totiens rauci Theseide Cordi ? impune ergo mihi recitaverit ille togatas, hic elegos ? impune diem consumpserit ingens 5 Telephus, aut summi plena iam margine libri scribtus et in tergo necdum finitus Orestes ? nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum Vulcani. quid agant venti, quas torqueat umbras 10 Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae : exspectes eadem a summo minimoque poeta. 15 et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret; stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae. cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 20 per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, si vacat ac placidi rationem admittitis, edam. Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum fiğat aprum et nuda teneat venabula mamma, 25 30 35 patricios omnes opibus cum provocet unus , 40 45 50 55 1 cum fas esse putet curam sperare cohortis, qui bona donavit praesepibus et caret omni 60 maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon ; nam lora tenebat quadrivio, cum iam sexta cervice feratur 65 hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra et multum referens de Maecenate supino signator, falso qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerat uda ? occurrit matrona potens, quae molle Calenum 70 porrectura viro miscet sitiente rubetam, instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid. probitas laudatur et alget. 75 criminibus debent hortos praetoria mensas argentum vetus et stantem extra pocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter ? si natura negat, facit indignatio versum 80 qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus. Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa, et maribus nudas ostendit Pyrra puellas, 85 quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus nostri faitago libelli est. et quando uberior vitiorum copia ? quando maior avaritiae patuit sinus? alea quando hos animos? neque enim loculis comitantibus itur 90 ad casum tabulae, posita sed luditur arca. proelia quanta illic dispensatore videbis 95 100 6 armigero! simplexne furor sestertia centum perdere et horrenti tunicam non reddere servo ? quis totidem erexit villas, quis fercula septem secreto cenavit avus? nunc sportula primo limine parva sedet turbae rapienda togatae : ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne suppositus venias ac falso nomine poscas. agnitus accipies. iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas (nam vexant limen et ipsi nobiscum :) 'da praetori, da deinde tribuno.' sed libertinus prior est. 'prior,' inquit 'ego adsum. cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem ? sed quinque tabernae 105 quadringenta parant. quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis ? exspectent ergo tribuni, vincant divitiae, sacro ne cedat honori, 110 nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis, quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum maiestas, etsi funesta pecunia templo nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtus 115 quaeque salutato crepitat Concordia nido. sed cum summus honor finito computet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi? densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor. hic petit absenti nota iam callidus arte, ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam. 'Galla mea est,' inquit, citius dimitte. moraris ? 125 I 20 |